Principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS iↄↄↄ
|
22.1
|
Q. Roscius fraudavit Fannium. Qua de causa? Subridet
|
|
Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS
|
|
iↄↄↄ. Video; sed tamen cur ipsa HS iↄↄↄ tam vehementer
|
|
concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, <tibi> C. Piso,
|
5
|
certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur
|
|
tanti fuerint causam requiro. Egebat? Immo locuples
|
|
erat. Debebat? Immo in suis nummis versabatur. Avarus
|
|
erat? Immo etiam ante quam locuples <esset>, semper
|
|
liberalissimus munificentissimusque fuit. Pro deum homi-
|
23.1
|
numque fidem! qui HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ quaestus facere noluit
|
|
—nam certe HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ merere et potuit et debuit,
|
|
si potest Dionysia HS ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ merere—is per
|
|
summam fraudem et malitiam et perfidiam HS iↄↄↄ
|
5
|
appetiit? Et illa fuit pecunia immanis, haec parvola, illa
|
|
honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria,
|
|
haec in causa et in iudicio conlocata. Decem his annis
|
|
proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; noluit.
|
|
Laborem quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo
|
10
|
Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam pridem
|
|
destitit. Hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus
|
24.1
|
recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam
|
|
ageres? Dic nunc te ab Roscio HS iↄↄↄ circumscriptum
|
|
esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter
|
|
inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis
|
5
|
repudiarit! Quid ego nunc illa dicam quae vobis in
|
|
mentem venire certo scio? Fraudabat te in societate
|
|
Roscius! Sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus
|
|
constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut <in> ratione
|
|
actionis errare possit. Expressae sunt enim ex unius
|
10
|
cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria
|
|
publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommo-
|
|
datur. Quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio
|
25.1
|
adegeris Q. Roscium quaero. Formulam non noras?
|
|
Notissima erat. Iudicio gravi experiri nolebas? Quid
|
|
ita? propter familiaritatem veterem? Cur ergo laedis?
|
|
Propter integritatem hominis? Cur igitur insimulas?
|
5
|
Propter magnitudinem criminis? Itane vero? quem per
|
|
arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium
|
|
non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius
|
|
de <ea> re nullum est arbitrium? Quin tu hoc crimen aut
|
|
obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet.
|
10
|
Tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est.
|
|
Nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc
|
|
in societatem fraudis fecisse indicasti. Dic enim, tabulas
|
|
habes an non? Si non habes, quem ad modum pactio
|
|
est? si habes, cur non nominas? Dic nunc Roscium abs te
|
26.1
|
petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! Non petiit.
|
|
Dic pactionem fecisse ut absolveretur! Non pepigit.
|
|
Quaere qua re sit absolutus! Quod erat summa inno-
|
|
centia et integritate. Quid enim factum est? Venisti
|
5
|
domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti,
|
|
in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfutu-
|
|
rum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti.
|
|
Iudici hic denuntiavit; absolutus est. Tamen fraudis ac
|
|
furti mentionem facere audes? Perstat in impudentia.
|
10
|
'Pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.' Idcirco vide-
|
|
licet ne condemnaretur. Quid erat causae cur metueret
|
|
ne condemnaretur?—Res erat manifesta, furtum erat
|
|
apertum.
|
|