Cuius rei furtum factum erat? Exorditur magna
|
27.1
|
cum exspectatione veteris histrionis exponere societatem.
|
|
'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio
|
|
communis.' Hic primum questus est non leviter Saturius
|
|
communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio
|
5
|
proprius fuisset Fanni. Largitus est scilicet homo liberalis
|
|
et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. Sic
|
|
puto. Quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque
|
28.1
|
necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi,
|
|
proprium Fanni dicis fuisse. At ego totum Rosci fuisse
|
|
contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid Rosci?
|
|
Disciplina. Facies non erat, ars erat pretiosa. Ex qua
|
5
|
parte erat Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat
|
|
Rosci, amplius erat HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ; nemo enim illum
|
|
ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestima-
|
|
bat; nam illa membra merere per se non amplius poterant
|
|
duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat
|
10
|
se non minus HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ. O societatem captiosam
|
29.1
|
et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↄↄↄ iↄↄↄ quod
|
|
sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod
|
|
HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ ex
|
|
disciplina et artificio promebat <Roscius>. Quam enim spem
|
5
|
et exspectationem, quod studium et quem favorem secum
|
|
in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus!
|
|
Qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc,
|
|
illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum
|
|
eruditum et perfectum existimabant. Sic est volgus; ex
|
10
|
veritate pauca, ex opinione multa aestimat. Quid sciret
|
30.1
|
ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quae-
|
|
rebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse
|
|
arbitrabantur. Si veniret ab Statilio, tametsi artificio
|
|
Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim,
|
5
|
sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo
|
|
histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. Quia
|
|
veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur.
|
|
Quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea
|
|
quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explode-
|
10
|
batur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam,
|
|
patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in
|
|
novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit
|
|
comoedos. Quae res extulit eum? Vna commendatio
|
31.1
|
huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci
|
|
discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo
|
|
cum labore, stomacho miseriaque erudivit. Nam quo quis-
|
|
que est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et
|
5
|
laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde
|
|
percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea pro-
|
|
vecta est hac de causa ut condicionem societatis dili-
|
|
genter cognosceretis.
|
|