Quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc
|
32.1
|
servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam inter-
|
|
fecit. In hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. Lite
|
|
contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum
|
|
Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro <re> tota?
|
5
|
planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? Pro
|
|
me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt
|
|
multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. Pete tu tuum, exige
|
|
et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possi-
|
|
deat et persequatur.—'At enim tu tuum negotium gessisti
|
10
|
bene.'—Gere et tu tuum bene.—'Magno <tu> tuam dimi-
|
|
diam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide.
|
|
—'HS Q. tu abstulisti.'—Sit ita hoc, vero HS Q. tu
|
|
aufer. Sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione
|
33.1
|
augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse inve-
|
|
nietis. Accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent
|
|
pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque
|
|
ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam
|
5
|
tunc fuit. Neque id est mirum. Tum enim propter rei
|
|
publicae calamitates omnium possessiones erant incertae,
|
|
nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt
|
|
certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissi-
|
|
mus cum optima villa. Verum tamen, quoniam natura tam
|
34.1
|
malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo.
|
|
Praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuo-
|
|
sissimum abstulit; quid ad te? Tuam partem dimidiam,
|
|
quem ad modum vis, decide. Vertit hic rationem et id
|
5
|
quod probare non potest fingere conatur. 'De tota re,'
|
|
inquit, 'decidisti.'
|
|
Ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum
|
|
Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem.
|
|
Nam ego Roscium, si quid communi nomine tetigit, con-
|
35.1
|
fiteor praestare debere societati.—Societatis, non suas
|
|
litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.—Quid ita
|
|
satis non dedit amplius assem neminem petiturum? Qui
|
|
de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem,
|
5
|
qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea
|
|
petiturum. Quid ita Flavio sibi cavere non venit in
|
|
mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate.
|
|
Sciebat. Nesciebat Fannium Roscio esse socium.—
|
|
Praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat.
|
10
|
Cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius
|
36.1
|
petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur?
|
|
cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget
|
|
neque a Fannio iudicio se absolvat? Est hoc primum et
|
37.1
|
ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum
|
|
et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis
|
|
amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in
|
|
causa haberem.
|
5
|