Et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, 37.6
te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem susci-
tabo. Criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro
societate decidisse. Quo tempore? Abhinc annis xv.
Defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum 10
Flavio transegisse. Repromittis tu abhinc triennium Ro-
scio. Quid? recita istam restipulationem clarius. Attende,
quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiver-
santem testimonium contra se cogo dicere. Quid enim
restipulatio clamat? qvod a flavio abstvlero, partem 15
dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo. Tua
vox est, Fanni. Quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius 38.1
nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam
pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui
Roscio omne quod debuit dissolvit? Cur in re tam
vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova 5
haec restipulatio interponitur? quis est huius restipula-
tionis scriptor, testis arbiterque? Tu, Piso; tu enim
Q. Roscium pro opera <ac> labore, quod cognitor fuisset,
quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ
hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem 10
eius dimidiam Roscio dissolveret. Satisne ipsa restipulatio
dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? At 39.1
enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fan-
nium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimi-
diam, sed omnino exegisse nihil. Quid tum? Non exitum
exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Ne- 5
que, si ille id exsequendum <non iudicavit>, non, quod in se
fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse.
Quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci,
post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciↄↄↄ
Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen 10
diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?