Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem per-
|
40.1
|
tinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret
|
|
pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio
|
|
absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredi-
|
|
bile est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset
|
5
|
cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? Hoc
|
|
loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum om-
|
|
nino Fannium <a> Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio
|
|
nomine et alia de causa abstulisse. Si alia de causa, quae
|
41.1
|
ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus erat
|
|
tibi? Non. Frustra tempus contero. 'Omnino,' inquit,
|
|
'HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine
|
|
neque cuiusquam.' Si planum facio post hanc recentem
|
5
|
stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse,
|
|
numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus?
|
|
Quo teste igitur hoc planum faciam? Venerat, ut opinor,
|
42.1
|
haec res in iudicium. Certe. Quis erat petitor? Fannius.
|
|
Quis reus? Flavius. Quis iudex? Cluvius. Ex his unus
|
|
mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat.
|
|
Quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui om-
|
5
|
nium iudicio comprobatus est iudex. Quem igitur ex his
|
|
tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est;
|
|
contra se numquam testimonium dicet. Reum? Flavius
|
|
est. Is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius
|
|
audiretis. Iudicem? Cluvius est. Quid is dicit? HS
|
10
|
ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse.
|
|
Quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex
|
|
vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti,
|
|
si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit. Nega,
|
43.1
|
nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo
|
|
credi oportere! Circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi
|
|
testimonium recitaturos. Recitabimus. Erras; inani et
|
|
tenui spe te consolaris. Recita testimonium T. Manili et
|
5
|
C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissi-
|
|
morum qui ex Cluvio audierunt. <Testimonivm T. Manili
|
|
et C. Lvsci Ocreae.> Vtrum dicis Luscio et Manilio, an
|
|
etiam Cluvio non esse credendum? Planius atque aper-
|
|
tius dicam. Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS
|
10
|
ccciↄↄↄ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et
|
|
Manilio dixit? Hoc ego loco soluto et quieto sum animo et
|
|
quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro;
|
|
firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum opti-
|
|
morum causa Rosci communita est. Si iam tibi delibera-
|
44.1
|
tum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde.
|
|
Manilio et Luscio negas esse credendum? Dic, aude; est
|
|
tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox.
|
|
Quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam
|
5
|
ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos
|
|
et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos?
|
|
Non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis
|
|
severissime fructum quem meruerunt retribuam. Magis
|
|
mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam
|
10
|
illorum severissima senectus desiderat meam laudem. Tibi
|
45.1
|
vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum
|
|
potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio
|
|
iuratis in alieno iudicio credas. Reliquum est ut Cluvium
|
|
falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si facit,
|
5
|
qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem
|
|
probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit?
|
|
eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem
|
|
et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem
|
|
iudicem, refugere non deberet, cum testem producam,
|
10
|
reprehendere audebit?
|
|