| PRO C. RABIRIO POSTVMO ORATIO | |
| Si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, | 1 |
| fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati | |
| regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascri- | |
| bat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam | |
| ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius | |
| consilium vehementius quam ipsi displicet. Quamquam | 5 |
| hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, | |
| cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui | |
| secus, nihil sensisse dicamus. Si exstitisset in rege fides, | |
| nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amen- | |
| tius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis. | 10 |
| Sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive | 2.1 |
| inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo | |
| verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius | |
| opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab | |
| ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, | 5 |
| ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum | |
| acerbitatis putet. Satis est homines imprudentia lapsos | |
| non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere | |
| certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc | |
| generi hominum prope natura datum ut, <si> qua in familia | 10 |
| laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, | |
| quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes cele- | |
| brantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in | |
| gloria rei militaris Paulum Scipio ac Maximus filii, sed | |
| etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus | 15 |
| est P. Decium filius. Sint igitur similia, iudices, parva | |
| magnis. Fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, | 3.1 |
| princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publi- | |
| canus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non | |
| tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredi- | |
| bilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed | 5 |
| instrumentum bonitati quaerere videretur. Hoc ille natus, | 4.1 |
| quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura | |
| ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum ser- | |
| monibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est. | |
| Multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publi- | 5 |
| corum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata | |
| res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino | |
| grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locu- | |
| pletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, | |
| dare partis, augere <re>, fide sustentare. Quid multa? cum | 10 |
| magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consue- | |
| tudinem expresserat. Pulsus interea regno Ptolomaeus | |
| dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam | |
| venit. Cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, | |
| nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec | 15 |
| temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin | |
| is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano. | |
| In dando autem et credendo processit longius nec suam | 5.1 |
| solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis | |
| negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene con- | |
| sultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis | |
| ingressus, id non exsequi usque ad extremum. Supplex | 5 |
| erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere | |
| Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si cre- | |
| dendi constituisset modum. Nihil autem erat illo blandius, | |
| nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam | |
| liceret desistere. | 10 |