| Hinc primum exoritur crimen illud; senatum corruptum | 6.1 |
| esse dicunt. O di immortales! haec est illa exoptata iudi- | |
| ciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos | |
| qui corrupti sumus non dicimus? Quid ergo? senatum<ne> | |
| defendam hoc loco, iudices? Omni equidem loco debeo; | 5 |
| ita de me est meritus ille ordo; sed nec id agitur hoc | |
| tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est. | |
| Quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam | |
| apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a | |
| Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. | 10 |
| Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit | |
| is qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quae- | |
| rere. Non enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico | |
| populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum | |
| <a> senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio | 15 |
| esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat. | |
| Quod si creditor est in culpa, non is qui improbe credita | 7.1 |
| pecunia usus <est>, damnetur is qui fabricatus gladium est et | |
| vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. | |
| Quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut | |
| senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in | 5 |
| tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur | |
| defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta | |
| a senatu est. Quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, | 8.1 |
| certe quod dicas nihil habebis. | |
| Est enim haec causa 'Qvo ea pecvnia pervenerit' | |
| quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damna- | |
| tae. Sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati | 5 |
| nec ex bonis populo universae <lites solutae>. Iubet lex | |
| Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit | |
| qui damnatus sit pervenerit. Si est hoc novum in lege | |
| Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis | |
| legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius | 10 |
| generis iudiciorum nova; sin hoc totidem verbis translatum | 9.1 |
| caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante | |
| in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, | |
| aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publi- | |
| cam inducimus? Erat enim haec consuetudo nota vobis | 5 |
| quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi | |
| debet esse notissima. Accusavi de pecuniis repetundis, | |
| iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars | |
| quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. | |
| Ita contendo, neminem umquam 'Qvo ea pecvnia per- | 10 |
| venisset' causam dixisse qui in aestimandis litibus | |
| appellatus non esset. In litibus autem nemo appellabatur | |
| nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus | |
| civitatum. Itaque in inferendis litibus adesse solebant qui | 10.1 |
| aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, | |
| statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem | |
| invidiam pertimuerant, respondebant postea. Quod cum | |
| fecissent, permulti saepe vicerunt. Hoc vero novum et | 5 |
| ante hoc tempus omnino inauditum. In litibus Postumi | |
| nomen est nusquam. In litibus dico; modo vos idem in | |
| A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum | |
| appellavit? testis autem? num accusator? num denique | |
| toto illo in iudicio Postumi nomen audistis? Non igitur | 11.1 |
| reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed | |
| est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis | |
| reus. Quibus tabulis? Quae in iudicio Gabiniano recitatae | |
| non sunt. Quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. | 5 |
| Qua aestimatione litium? In qua Postumi mentio facta | |
| nulla est. Qua lege? Qua non tenetur. |