| Hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; | 11.8 |
| quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. | |
| Si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate | 10 |
| quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat | |
| eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quis- | |
| quam timeat, si non pertimescat suam. Vbi est igitur sapien- | 12.1 |
| tia iudicis? In hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid | |
| debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit | |
| solum, sed etiam quatenus commissum sit. Datur tibi | |
| tabella iudici. Qua lege? Iulia de pecuniis repetundis. | 5 |
| Quo de reo? De equite Romano. At iste ordo lege ea | |
| non tenetur. 'Illo,' inquit, 'capite: <quo ea pecunia per- | |
| venerit.' Nihil audisti> in Postumum, cum in Gabinium | |
| iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aesti- | |
| mares. 'At nunc audio.' Reus igitur Postumus est ea | 10 |
| lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac | |
| liber est. | |
| Hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, | 13.1 |
| quorum ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum | |
| agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe | |
| ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. Nam cum | |
| optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac | 5 |
| ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed per- | |
| paucae tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent | |
| ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magi- | |
| stratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et | |
| senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter mul- | 10 |
| torum delicta etiam ad innocentium periculum tempus | |
| illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, | |
| huic ordini ignem novum subici non sivistis. Hoc animo | 14.1 |
| igitur senatus. Quid? vos, equites Romani, quid tandem | |
| estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen | |
| acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, | |
| primum versum attenderet. Si esset 'Dictator, consvl | 5 |
| PRAETOR, MAGISTER EQVITVM,' ne laboraret; sciret nihil | |
| ad se pertinere; sin esset 'Qvicvmqve post hanc legem,' | |
| videret ne qua nova quaestione adligaretur. Nunc vos, | 15.1 |
| equites Romani, videte. Scitis me ortum e vobis omnia | |
| semper sensisse pro vobis. Nihil horum sine magna cura | |
| et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines | |
| et ordines, ego vos semper complexus sum. Moneo et | 5 |
| praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines | |
| deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne | |
| duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro | |
| quam ferre possitis. Serpet hoc malum, mihi credite, | |
| longius quam putatis. Potentissimo et nobilissimo tribuno | 16.1 |
| pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem | |
| ferenti: 'Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset' | |
| aperte equites Romani restiterunt. Quid? hoc licere | |
| volebant? Minime; neque solum hoc genus pecuniae | 5 |
| capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. | |
| Ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus <eis> oportere | |
| qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. De- | |
| lectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, | |
| imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago | 10 |
| ipsa ad posteritatis memoriam prodita; esto simul etiam | 17.1 |
| sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam | |
| metus. 'Nos ista numquam contempsimus'—ita enim | |
| disputabant—'sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti | |
| sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam mo- | 5 |
| lestia.' 'Tam es tu iudex <eques> quam ego senator.' 'Ita | |
| est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. Qua re aut iudici | |
| mihi non esse liceat, aut lege senatoria non teneri.' Hoc | 18.1 |
| vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? | |
| Moneo ne faciatis. Rapientur homines in haec iudicia ex | |
| omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi | |
| cavetis. Si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici | 5 |
| ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam puta- | |
| retis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. Vos senatus | |
| liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, | |
| soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. | |
| Nam, si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec prae- | 19.1 |
| fectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, | |
| quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis | |
| cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati? |