| 'Tu,' inquit, 'Gabinium ut regem reduceret impulisti.' | 19.5 |
| Non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. | |
| Quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam sum- | |
| mo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. | |
| Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non | |
| reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret. Sed tamen, | 20.1 |
| cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexan- | |
| dream, si defensioni Gabini fidem non habes, oblivisce- | |
| risne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse | |
| dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, | 5 |
| quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam | |
| id sibi licuisse dicebat. Tu inimicus negas. Ignosco, et | |
| eo magis quod est contra illud iudicatum. Redeo igitur | |
| ad crimen et accusationem tuam. Quid vociferabare? decem | 21.1 |
| milia talentum Gabinio esse promissa. Auctor videlicet | |
| perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissi- | |
| mum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens <ne> magno | |
| opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, | 5 |
| fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. | |
| Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam | |
| quaesivit, sibi, <non Rabirio quaesivit; Rabirius enim> non | |
| Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium | |
| non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a | 10 |
| senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma | |
| contenderat. | |
| At dioecetes fuit regius. Et quidem in custodia etiam | 22.1 |
| fuit regia et <vis> vitae eius adlata paene est; multa praeterea | |
| quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. | |
| Quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum | |
| intrarit, quod potestati <se> regis commiserit. Verum si | 5 |
| quaerimus, stulte. Quid enim stultius quam equitem | |
| Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, | |
| quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum | |
| locum ubi parendum alteri et serviendum sit? Sed ego in | 23.1 |
| hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter | |
| docto, <in> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? | |
| Virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, | |
| iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, | 5 |
| in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; | |
| Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, | |
| ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus | |
| est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et | |
| ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio | 10 |
| regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. Plane | 24.1 |
| confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum | |
| locum venire ubi libertatem sis perditurus. Sed huius ipsius | |
| facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit | |
| ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod <se> | 5 |
| regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem <non> | |
| tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua | |
| impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. Quam ob | 25.1 |
| rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque | |
| mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, | |
| peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, | |
| quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortu- | 5 |
| narum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque | |
| contracto perpetienda <illa> fuerunt ut se aliquando ac suos | |
| vindicaret. Itaque obicias licet quam voles saepe palliatum | |
| fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quo- | |
| tiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque <idem> | 10 |
| illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas | |
| atque famam libidini regiae commisisse. Fecerat temere, | 26.1 |
| fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium | |
| sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, | |
| aut omnes fortunae abiciendae, si togam retinuisset. Deli- | |
| ciarum causa et voluptatis non modo <notos> civis Romanos, | 5 |
| sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores | |
| summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed | |
| Neapoli, in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe <vidi, | 27.1 |
| ibidem multi> viderunt chlamydatum illum L. Sullam impera- | |
| torem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antio- | |
| chumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum | |
| crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas | 5 |
| fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. Facilius | |
| certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; | |
| qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudeli- | |
| tatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. Ergo ille | |
| P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, | 10 |
| antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et | |
| pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsi- | |
| gnandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo | |
| spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire? | |
| Nam ut ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a | 28.1 |
| rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curatio- | |
| nem et quasi dispensationem regiam suscepisset. Id autem | |
| facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur | |
| qui ea regit—esset constitutus. Odiosum negotium Postumo | 5 |
| videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam | |
| nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non | |
| hic imposuerat. Oderat vestitum etiam illum, sed sine eo | |
| nec nomen illud poterat nec munus tueri. Ergo 'aderat | |
| vis' ut ait poeta ille noster, | 10 |
| 'quae summas frangit infirmatque opes.' |