| 'Moreretur,' inquies; nam id sequitur. Fecisset certe, si | 29.1 |
| sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset | |
| emori. Noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis | |
| iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate | |
| nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui | 5 |
| in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam | |
| coacti faciant <ac> liberi, vituperandos putes. Nemo nostrum | |
| ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. | |
| Regum autem sunt haec imperia: 'animadverte ac dicto | |
| pare' et 'praeter rogitatum si plus' et illae minae: | 10 |
| 'si te secundo lumine hic offendero, | |
| moriere'; | |
| quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, | |
| sed ut cavere etiam <et> effugere discamus. | |
| At ex hoc ipso crimen exoritur. Ait enim, Gabinio | 30.1 |
| pecuniam Postumus <cum> cogeret, decumas imperatarum | |
| pecuniarum sibi coegisse. Non intellego hoc quale sit, | |
| utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores | |
| solent <in> centesima, an decessionem de summa fecerit. | 5 |
| Si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium | |
| pervenerunt. At non modo abs te decem milia obiecta | |
| sunt sed etiam ab his aestimata. Addo illud etiam: qui | 31.1 |
| tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tan- | |
| tam pecuniam cogendam mille talentum accessionem | |
| esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, | |
| avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? | 5 |
| Neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis | |
| imponere tantum pati suis. At erunt testes legati Alexan- | |
| drini. Ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium | |
| laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, | |
| ubi exempla? Solet is dicere in eum qui pecuniam <redegit> | 10 |
| qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? | |
| Age, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? | 32.1 |
| Isdem testibus, et quidem non productis, sed dictis testium | |
| recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet. | |
| Et ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam | |
| Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi | 5 |
| fuerit cur eundem defenderem. Mihi, C. Memmi, causa | |
| defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. Neque me vero | |
| paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere. | |
| Nam si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offende- | 33.1 |
| rem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. | |
| Neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere | |
| voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas | |
| carissima fuisset meam proiecissem. <Nec,> quam diu inimi- | 5 |
| cissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius | |
| fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam | |
| quam debui, quicquam simulate <feci>, ne cum mea perfidia illi | |
| etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. Nam | |
| non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pom- | 10 |
| peium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet | |
| maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. Ac de me | 34.1 |
| omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. Quod habent | |
| os, quam audaciam! Modo vobis inspectantibus in iudicio | |
| Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pe- | |
| cuniam Gabinio datam. Recitabatur identidem Pompei | 5 |
| testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam | |
| Gabinio nisi in rem militarem datam. 'Non est,' inquit, | |
| 'tum Alexandrinis testibus creditum.' Quid postea? | |
| 'Creditur nunc.' Quam ob rem? 'Quia nunc aiunt quod | |
| tum negabant.' Quid ergo? ista condicio est testium ut, | 35.1 |
| quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicen- | |
| tibus? At, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc | |
| mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo | |
| voltu soleant dicere. Audiebamus Alexandream, nunc | 5 |
| cognoscimus. Illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes | |
| fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata | |
| sunt. Nec mihi longius quicquam est, iudices, quam videre | |
| hominum voltus. Dixerunt hic modo nobiscum ad haec | 36.1 |
| subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium | |
| crimini! Iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum | |
| agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus | |
| nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea, | 5 |
| etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, | |
| iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi | |
| soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui | |
| fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi | |
| possit. * * * Qvo ea pecvnia pervenerit †non suis propriis | 37.1 |
| iudiciis in reum facti† condemnari solent. Itaque si aut | |
| praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta | |
| summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad | |
| Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut | 5 |
| intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem | |
| reum qui damnatus est <venisset>, pervenisse ad aliquem | |
| in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici | |
| redigi solere. Nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? | |
| quid tam perversum, <tam> praeposterum dici aut excogitari | 10 |
| potest? Accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius | 38.1 |
| iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. | |
| Ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit. Itane? Age, | |
| cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed | |
| Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecu- | 5 |
| nia <pervenerit> an huic dicenda causa <est>? At habet et celat. | |
| Sunt enim qui ita loquantur. Quod genus tandem est | |
| istud ostentationis et gloriae? Si nihil habuisset umquam, | |
| tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non | |
| esset. Qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset | 10 |
| remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid | |
| esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? An, | 39.1 |
| cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam | |
| plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existi- | |
| maretur egere? Novum genus hoc gloriae concupiscit. | |
| 'Dominatus est enim,' inquit, 'Alexandreae.' Immo vero | 5 |
| in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, | |
| vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe ver- | |
| sata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno. | |
| At permutata aliquando pecunia est, delatae naves Postumi | 40.1 |
| Puteolos sunt, auditae visaeque merces. Fallaces quidem | |
| et fucosae <e> chartis et linteis et vitro; quibus cum multae | |
| naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. Cataplus | |
| ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus | 5 |
| atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi | |
| nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem | |
| unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus. |