| Verum autem, iudices, si scire voltis, nisi C. Caesaris | 41.1 |
| summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas | |
| exstitisset, nos hunc Postumum iam pridem in foro non | |
| haberemus. Ille onera multorum huius amicorum excepit | |
| unus, quaeque multi homines necessarii secundis Postumi | 5 |
| rebus discripta sustinuerunt, nunc eius adflictis fortunis | |
| universa sustinet. Vmbram equitis Romani et imaginem | |
| videtis, iudices, unius amici conservatam auxilio et fide. | |
| Nihil huic eripi potest praeter hoc simulacrum pristinae | |
| dignitatis quod Caesar solus tuetur et sustinet; quae quidem | 10 |
| in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima est; nisi | |
| vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir | |
| tanti ducat hunc, et adflictum praesertim et absentem, et | |
| in tanta fortuna sua ut alienam respicere magnum sit, <et in> | |
| tanta occupatione maximarum rerum quas gerit atque gessit | 15 |
| <ut> vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit, | |
| oblitum esse <se> facile possit probare. Multas equidem C. | 42.1 |
| Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt | |
| ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene popu- | |
| lares. Castris locum capere, exercitum instruere, expugnare | |
| urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemum- | 5 |
| que quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, | |
| eis ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis | |
| se tegant atque omnia bella iure gentium conquiescant— | |
| sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis excitata | |
| sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. Quo | 10 |
| minus admirandum est eum facere illa qui immortalitatem | |
| concupiverit. Haec vera laus est, quae non poetarum car- | 43.1 |
| minibus, non annalium monumentis celebratur, sed pru- | |
| dentium iudicio expenditur. Equitem Romanum veterem | |
| amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non | |
| libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque iacturis, | 5 |
| sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit, | |
| corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodie- | |
| que sustinet nec amicum pendentem corruere patitur; nec | |
| illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec | |
| mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae. | 10 |
| Sint sane illa magna, quae re vera magna sunt; de iudicio | 44.1 |
| animi mei, ut volet quisque, sentiat; ego enim hanc in | |
| tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam | |
| amicitiae reliquis virtutibus omnibus antepono. Quam | |
| quidem vos, iudices, eius in novo genere bonitatem, | 5 |
| inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo <non> | |
| aspernari ac refutare sed complecti etiam et augere debetis, | |
| et eo magis quod videtis hos quidem sumptos dies ad labe- | |
| factandam illius dignitatem. Ex qua illi nihil detrahi potest | |
| quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum | 10 |
| hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno | |
| dolore feret et id amiserit quod posse non speret recuperari. |