| Satis multa hominibus non iniquis haec esse debent, | 45.1 |
| nimis etiam multa vobis quos aequissimos esse confidimus. | |
| Sed ut omnium vel suspicioni vel malivolentiae vel crudeli- | |
| tati satis fiat: 'occultat pecuniam Postumus, latent regiae | |
| divitiae.' Ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabiri | 5 |
| Postumi nummo sestertio sibi addici velit? Sed miserum | |
| me, quanto hoc dixi cum dolore! Hem, Postume, tune | |
| es <C.> Curti filius, C. Rabiri iudicio et voluntate filius, | |
| natura sororis? tune ille in omnis tuos liberalis, cuius | |
| multos bonitas locupletavit, qui nihil profudisti, nihil | 10 |
| ullam in libidinem contulisti? Tua, Postume, nummo | |
| sestertio a me addicuntur? O meum miserum acerbum- | |
| que praeconium! At hoc etiam optat miser ut vel | 46.1 |
| condemnetur a vobis, <si> ita bona veneant ut solidum | |
| suum cuique solvatur. Nihil iam aliud nisi fidem curat, nec | |
| vos huic, si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis, | |
| quicquam praeterea potestis eripere. Quod, iudices, ne | 5 |
| faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia | |
| pecunia petitur ab eo cui sua non redditur. Nam in eum | |
| cui misericordia opitulari debebat invidia quaesita est. Sed | 47.1 |
| iam, quoniam, <ut> spero, fidem quam <tibi dedi> praestiti, | |
| Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo; quas quidem | |
| ego tuas in meo casu plurimas vidi. Versatur ante oculos | |
| luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis | 5 |
| copiis ad me detulisti. Tu comitibus, tu praesidio, tu etiam | |
| tanto pondere auri quantum tempus illud postulabat disces- | |
| sum illum sustentasti, tu numquam meis me absente liberis, | |
| numquam coniugi meae defuisti. Possum excitare multos | |
| <in patriam> reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe | 10 |
| audivi patri tuo Curtio magno adiumento in iudicio capitis | |
| fuisse; sed iam omnia timeo; bonitatis ipsius invidiam | 48.1 |
| reformido. Nam indicat tot hominum fletus quam sis | |
| carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem. Vos | |
| obsecro, iudices, ut huic optimo viro, quo nemo melior | |
| umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram huius lucis | 5 |
| et vestrum conspectum ne eripiatis. Hic vos aliud nihil | |
| orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut | |
| in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna | |
| eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent. |