PRO T. ANNIO MILONE ORATIO
|
|
Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro
|
1.1
|
dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius
|
|
ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur,
|
|
me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non
|
|
posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui,
|
5
|
quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristi-
|
|
num morem iudiciorum requirunt. Non enim corona con-
|
|
sessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia
|
|
stipati sumus; non illa praesidia quae pro templis omnibus
|
2.1
|
cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen
|
|
oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam
|
|
praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne
|
|
non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si
|
5
|
opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec
|
|
enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi
|
|
locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi
|
|
et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae
|
|
putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eun-
|
10
|
dem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem conci-
|
|
tatae multitudinis auctoritate publica armare. Quam ob
|
3.1
|
rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis,
|
|
sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed
|
|
etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo
|
|
defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. Reli-
|
5
|
qua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est,
|
|
nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua
|
|
fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis
|
|
videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis
|
|
suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
|
10
|
Vnum genus est adversum infestumque nobis eorum quos
|
|
P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis
|
|
pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis
|
|
voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui
|
|
forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis
|
15
|
qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae
|
|
vestra salute neglexit. Quam ob rem adeste animis, iudices,
|
4.1
|
et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si umquam de
|
|
bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus
|
|
potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus
|
|
amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua
|
5
|
studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe
|
|
significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tem-
|
|
pore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum
|
|
nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper
|
|
miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus ali-
|
10
|
quando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque
|
|
recreemur. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius,
|
5.1
|
quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest,
|
|
qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam
|
|
adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non
|
|
possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in
|
5
|
illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni
|
|
esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos
|
|
senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis
|
|
ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi
|
|
spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non
|
10
|
modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis
|
|
viros infringendam. Quamquam in hac causa iudices,
|
6.1
|
T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae
|
|
gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi
|
|
oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec
|
|
deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa prae-
|
5
|
clara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi
|
|
ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti
|
|
Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
|
|
Sin illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique
|
|
obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus,
|
10
|
hoc nobis saltem ut relinquatur, vitam ab inimicorum au-
|
|
dacia telisque ut impune liceat defendere.
|
|