| Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria | 7.1 |
| vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et | |
| in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab im- | |
| probis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato | |
| rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant | 5 |
| intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fatea- | |
| tur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? | |
| Nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Ho- | |
| rati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi | |
| Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse | 10 |
| interfectam fateretur. An est quisquam qui hoc ignoret, | 8.1 |
| cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino | |
| esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero | |
| existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Car- | |
| bone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid | 5 |
| de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum | |
| videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut | |
| P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule | |
| senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas | |
| esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis | 10 |
| fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui | |
| patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum | |
| sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae | |
| sententia liberatum. Quod si xii tabulae nocturnum | 9.1 |
| furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, | |
| interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis | |
| interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando | |
| gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi | 5 |
| legibus? Atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, | |
| quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum | |
| etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam | |
| cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, | |
| propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim | 10 |
| adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam | |
| perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere | |
| solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quae | 10.1 |
| potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid | |
| gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo | |
| pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata | |
| lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex | 5 |
| natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam | |
| non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si | |
| vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latro- | |
| num aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset | |
| expediendae salutis. Silent enim leges inter arma nec se | 11.1 |
| exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta | |
| poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter | |
| et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, | |
| quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occi- | 5 |
| dendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui | |
| sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi | |
| causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat | |
| in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim | |
| vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci | 10 |
| non potestis insidiatorem interfici iure posse. Sequitur | 12.1 |
| illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem | |
| in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra | |
| rem publicam esse factam. Illam vero senatus non senten- | |
| tiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. Quotiens | 5 |
| enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensi- | |
| onibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! | |
| Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum | |
| quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? | |
| Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae | 10 |
| contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose crimina- | |
| batur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego | |
| vellem decernere. Quae quidem si potentia est appellanda | |
| potius quam propter magna in rem publicam merita medio- | |
| cris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos | 15 |
| labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita | |
| sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra | |
| amentiam perditorum. Hanc vero quaestionem, etsi non | 13.1 |
| est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit; | |
| erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, | |
| nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi | |
| adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de | 5 |
| illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset | |
| erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium | |
| novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae, | |
| oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam con- | |
| tra rem publicam senatus factam esse decrevit? Quia nulla | 10 |
| vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non | |
| contra rem publicam—non enim est ulla defensio contra | 14.1 |
| vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,— | |
| nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille | |
| quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica | |
| oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. Itaque ego | 5 |
| ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, | |
| non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, | |
| cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, | |
| rem notavi. Quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod | |
| sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam habe- | 10 |
| remus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo | |
| extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante | |
| nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre | |
| —sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata | |
| est. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa | 15.1 |
| iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, | |
| in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? Nempe ut | |
| quaereretur. Quid porro quaerendum est? factumne sit? At | |
| constat. A quo? At paret. Vidit igitur etiam in confessione | 5 |
| facti iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi | |
| vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos | |
| fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc | |
| salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. | |
| Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra | 10 |
| Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in | |
| iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confes- | |
| sioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaeren- | |
| dam, non interitum putavit. Iam illud ipse dicet profecto | 16.1 |
| quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit | |
| an tempori. Domi suae nobilissimus vir, senatus propug- | |
| nator atque illis quidem temporibus paene patronus, avun- | |
| culus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus | 5 |
| plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus | |
| consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum | |
| luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum | |
| P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset | |
| inlata? Quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, | 10 |
| quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius | |
| ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? Num | |
| igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? Certe nulla. | |
| Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri | 17.1 |
| necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorum atque | |
| infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis | |
| teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui | |
| consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo | 5 |
| mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum | |
| suorum sit interfectus—hoc enim ab istis saepe dicitur— | |
| proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua | |
| populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur! | |
| Itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem | 18.1 |
| Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud | |
| facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis | |
| equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae nomen | |
| quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede | 5 |
| honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro | |
| usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine im- | |
| buta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus | |
| est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. | |
| Pompeium interficiendum conlocarat. Extorta est ei confi- | 10 |
| tenti sica de manibus. Caruit foro postea Pompeius, caruit | |
| senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure | |
| legum iudiciorumque texit. Num quae rogatio lata, num | 19.1 |
| quae nova quaestio decreta est? Atqui si res, si vir, si | |
| tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa | |
| omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in | |
| vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius | 5 |
| in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tem- | |
| pore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas | |
| sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res | |
| non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non | |
| hominum consilia legibus vindicentur. Minus dolendum | 10 |
| fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus. | |
| Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis | 20.1 |
| eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei | |
| publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo | |
| quaestionem tulisset? Sed stulti sumus qui Drusum, qui | |
| Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre | 5 |
| audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem | |
| aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret | |
| equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent muni- | |
| cipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, | |
| tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. Non | 21.1 |
| fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret | |
| Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque | |
| alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse | |
| illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi | 5 |
| omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur | |
| infirmior fides reconciliatae gratiae. Multa etiam alia vidit, | |
| sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen | |
| fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordini- | |
| bus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, se- | 10 |
| crevit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc | |
| cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id | |
| adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia | |
| familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, | |
| propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum | 15 |
| multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res | |
| publica nos coniunxit cum bonis. Ex quibus ille cum op- | |
| timos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere | |
| arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. Quod | 22.1 |
| vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, | |
| nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, | |
| fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod | |
| principum munus esse ducebat resistere et levitati multitu- | 5 |
| dinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit | |
| potissimum: dederas enim quam contemneres popularis | |
| insanias iam ab adulescentia documenta maxima. |