| Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque | 23.1 |
| veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque | |
| de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu | |
| iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla | |
| facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, | 5 |
| isque praepositus <est> quaestioni qui haec iuste sapienterque | |
| disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud | |
| debeatis nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius | |
| argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum bre- | |
| viter expono, quaeso, diligenter attendite. | 10 |
| P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare | 24.1 |
| rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno supe- | |
| riore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui | |
| non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum | |
| conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum | 5 |
| integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito | |
| reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut | |
| fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad | |
| praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, | |
| plenum annum atque integrum. Occurrebat ei mancam ac | 25.1 |
| debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum | |
| porro summo consensu populi Romani consulem fieri vide- | |
| bat. Contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut | |
| petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut | 5 |
| comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. Convocabat | |
| tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditis- | |
| simorum civium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, | |
| tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad | |
| omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum | 10 |
| suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum | |
| sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse | |
| declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum | |
| Milonem. Servos agrestis et barbaros, quibus silvas pub- | 26.1 |
| licas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino | |
| deduxerat, quos videbatis. Res erat minime obscura. | |
| Etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, | |
| vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in con- | 5 |
| tione; quin etiam <M.> Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex | |
| eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut | |
| summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad | |
| hunc M. Catonem statim Favonius detulit. Interim cum | 27.1 |
| sciret Clodius—neque enim erat id difficile scire a Lanuvinis | |
| —iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii | |
| Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem | |
| prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito | 5 |
| ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re in- | |
| tellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus | |
| est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus | |
| est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire | |
| facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. | 10 |
| Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est | 28.1 |
| dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, | |
| paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, | |
| dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo | |
| die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei | 5 |
| Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedi- | |
| mentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, | |
| quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad | |
| caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, | |
| paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato | 10 |
| ancillarum puerorumque comitatu. Fit obviam Clodio | 29.1 |
| ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. | |
| Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore | |
| impetum; adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de | |
| raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defen- | 5 |
| deret, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim | |
| recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, par- | |
| tim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt | |
| eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in | |
| dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, | 10 |
| cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere pro- | |
| hiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et | |
| re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim | |
| aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec | |
| imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos | 15 |
| quisque servos in tali re facere voluisset. |