| Haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator | 30.1 |
| superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia | |
| est. Nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid | |
| vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id prosit Miloni, qui | |
| hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin | 5 |
| una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non | |
| potuit, nihil habeo quod defendam. Sin hoc et ratio doctis | |
| et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa | |
| praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope pos- | |
| sent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis | 10 |
| hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omni- | |
| bus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris | |
| sententiis esse pereundum. Quod si ita putasset, certe | 31.1 |
| optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab | |
| illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia | |
| se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum | |
| ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, | 5 |
| quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis | |
| saepe quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est | |
| quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab | |
| utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum est ut | |
| quaereretur. Ita et senatus rem, non hominem notavit et | 10 |
| Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. Num | |
| quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias | |
| fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille | |
| huic, tum nos scelere solvamur. | |
| Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse | 32.1 |
| Clodium? Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria | |
| belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis | |
| morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud | |
| Cassianum 'cui bono fuerit' in his personis valeat, etsi | 5 |
| boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi | |
| saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adse- | |
| quebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo | |
| sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus prae- | |
| tor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe | 10 |
| speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus: | |
| cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent repri- | |
| mere, si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbi- | |
| trarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis | |
| sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. An | 33.1 |
| vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe | |
| versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc perva- | |
| gato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges | |
| nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, | 5 |
| fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe, | |
| exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestra- | |
| rum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis | |
| turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut prae- | |
| clarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad | 10 |
| aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, | |
| deferre posses. Et aspexit me illis quidem oculis quibus | |
| tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me | |
| quippe lumen curiae! Quid? tu me tibi iratum, Sexte, | |
| putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam puni- | 15 |
| tus es, quam erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi | |
| cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, | |
| tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, in- | |
| felicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilanian- | |
| dum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam | 20 |
| in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare | |
| non possum, irasci certe non debeo. |