| <Audistis, iudices, quantum Clodi inter>fuerit occidi Milo- | 34.1 |
| nem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid | |
| Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo | |
| non dicam admitteret, sed optaret? 'Obstabat in spe | |
| consulatus Miloni Clodius.' At eo repugnante fiebat, | 5 |
| immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore | |
| utebatur quam Clodio. Valebat apud vos, iudices, Milo- | |
| nis erga me remque publicam meritorum memoria, vale- | |
| bant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos | |
| mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat peri- | 10 |
| culorum impendentium timor. Quis enim erat civium | |
| qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum | |
| novarum metu proponeret? Solutam autem fore videbatis, | |
| nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. | |
| Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus | 15 |
| Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo | |
| rem publicam liberare? At nunc, Clodio remoto, usitatis | |
| iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem | |
| suam; singularis illa et huic uni concessa gloria quae | |
| cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi | 20 |
| morte cecidit. Vos adepti estis ne quem civem metueretis; | |
| hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fon- | |
| tem perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consu- | |
| latus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo deni- | |
| que temptari coeptus est. Non modo igitur nihil prodest | 25 |
| sed obest etiam Clodi mors Miloni. 'At valuit odium, | 35.1 |
| fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris | |
| sui.' Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio | |
| quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid | |
| voltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem | 5 |
| ac materiam suae gloriae, praeter hoc civile odium quo | |
| omnis improbos odimus? Illi erat ut odisset primum defen- | |
| sorem salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem | |
| armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus | |
| enim Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad vixit. Quo | 10 |
| tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum | |
| odium illius et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse? |