| Reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque | 36.1 |
| defendat, hunc autem haec eadem coarguant. 'Nihil per | |
| vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.' Quid? ego, | |
| iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne | |
| timui, non servos, non arma, non vim? Quae fuisset igitur | 5 |
| iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? | |
| Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem per- | |
| duellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut | |
| mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum | |
| fuit. Servorum et egentium civium et facinorosorum armis | 10 |
| meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici | |
| nolui. Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen | 37.1 |
| et ornamentum rei publicae, paene interfici servorum manu, | |
| cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir | |
| optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus ut vitam | |
| amiserit. Itaque quando illius postea sica illa quam a | 5 |
| Catilina acceperat conquievit? Haec intenta nobis est, huic | |
| ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pom- | |
| peio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, | |
| nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo con- | |
| versa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad | 10 |
| regiam paene confecit. Quid simile Milonis? cuius vis | 38.1 |
| omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium | |
| detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. Quem | |
| si interficere voluisset, quantae quotiens occasiones, quam | |
| praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac deos penatis | 5 |
| suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne | |
| civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, vol- | |
| nerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu | |
| meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, | |
| potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, op- | 10 |
| pugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, | |
| cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, | |
| facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo | |
| fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret? At | 39.1 |
| quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus vir consul, | |
| inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propug- | |
| nator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici | |
| consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo | 5 |
| tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pom- | |
| peius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius senten- | |
| tiam senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissi- | |
| mam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus; | |
| qui cum decretum de me Capuae fecisset, ipse cunctae | 10 |
| Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad | |
| me restituendum Romam concurreret; omnium denique in | |
| illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum | |
| interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis | |
| cogitaretur. Tum se Milo continuit et P. Clodium in iudi- | 40.1 |
| cium bis, ad vim numquam vocavit. Quid? privato Milone | |
| et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pom- | |
| peium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum | |
| non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? | 5 |
| Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis | |
| omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus | |
| rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam | |
| beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, | |
| qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! Cum se | 10 |
| ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni | |
| fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero | |
| Antoni maxima gloria? Quid? comitiis in campo quotiens | 41.1 |
| potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset, gladios destrin- | |
| gendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis | |
| perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota face- | |
| retis ut Miloni uti virtute sua liberet. Quem igitur cum | 5 |
| omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, | |
| quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non | |
| est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, peri- | |
| culo capitis non dubitavit occidere? praesertim, iudices, | 42.1 |
| cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum sub- | |
| esset, quo quidem tempore—scio enim quam timida sit | |
| ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus | |
| —omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae | 5 |
| obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, | |
| fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos in- | |
| tuemur. Nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut | |
| fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque | |
| civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum | 10 |
| sed etiam in recte factis saepe fastidiunt. Hunc igitur diem | 43.1 |
| campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, | |
| cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confi- | |
| tens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? Quam | |
| hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubi- | 5 |
| tandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret! | |
| Quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat | |
| maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? In | |
| utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est | |
| facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita | 10 |
| iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret | |
| quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret? Sed | 44.1 |
| quid ego argumentor, quid plura disputo? Te, Q. Petili, | |
| appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, | |
| quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. Vos ex | |
| M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo | 5 |
| Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium | |
| gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire | |
| quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit? Quem | 45.1 |
| ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem | |
| modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti | |
| nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium | |
| illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. At quo | 5 |
| die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius | |
| mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, | |
| quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus | |
| approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa | |
| quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi | 10 |
| nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam neces- | |
| sitas fuit. Quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic | |
| Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? Primum quaero | 46.1 |
| qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere | |
| non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, | |
| familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die | |
| Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. | 5 |
| Sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: | |
| omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quae- | |
| sivit? Quaesierit sane—videte quid vobis largiar—servum | |
| etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. Legite | |
| testimonia testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola, | 10 |
| Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clo- | |
| dium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse | |
| nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente | |
| Romam constituisse proficisci. Dixit hoc item comes P. Clodi, | |
| C. Clodius. Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint | 47.1 |
| confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio pro- | |
| fectus esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius | |
| ei futurus omnino non erat. Deinde—non enim video cur non | |
| meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in | 5 |
| hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse | |
| factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latro- | |
| nem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant. | |
| Iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi | |
| de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sum; | 10 |
| non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar | |
| id cogitasse. Nunc persequar cetera; nam occurrit illud: | 48.1 |
| 'Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit | |
| in Albano mansurus.' Si quidem exiturus ad caedem e villa | |
| non fuisset. Video enim illum qui dicatur de Cyri morte | |
| nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. | 5 |
| Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens | |
| reliquerat morientem? Testamentum simul obsignavi, una | |
| fui; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et | |
| me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem | |
| reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei | 10 |
| nuntiabatur? Age, sit ita factum: quae causa fuit cur Ro- | 49.1 |
| mam properaret, cur in noctem se coniceret? Quid adferebat | |
| festinationis quod heres erat? Primum nihil erat cur prope- | |
| rato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod | |
| ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam | 5 |
| mane venisset? Atqui ut illi nocturnus ad urbem adventus | |
| vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum in- | |
| sidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, | |
| subsidendum atque exspectandum fuit. Noctu occidisset: | 50.1 |
| insidioso et pleno latronum in loco occidisset. Nemo ei | |
| neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam | |
| confitentem volunt. Sustinuisset crimen primum ipse ille | |
| latronum occultator et receptor locus, tum neque muta | 5 |
| solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; | |
| deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi | |
| haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique | |
| rea citaretur Etruria. Atque illo die certe Aricia rediens | 51.1 |
| devertit Clodius ad se in Albanum. Quod ut sciret Milo | |
| illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si | |
| Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tan- | |
| geret deversurum. Cur nec ante occurrit ne ille in villa resi- | 5 |
| deret, nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset? |