Video adhuc constare, iudices, omnia: Miloni etiam utile
|
52.1
|
fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissi-
|
|
mum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acer-
|
|
bissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius
|
|
perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda;
|
5
|
mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam,
|
|
nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem
|
|
illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter
|
|
necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se
|
|
tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse redi-
|
10
|
turum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
|
|
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope
|
|
urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen
|
|
accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
|
|
Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille
|
53.1
|
ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id vero,
|
|
iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante
|
|
fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substru-
|
|
ctiones facile hominum mille versabatur valentium, edito
|
5
|
adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat
|
|
Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum
|
|
elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui
|
|
ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa,
|
|
iudices, quae semper valet plurimum. Si haec non gesta
|
54.1
|
audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset
|
|
insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in
|
|
raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impe-
|
|
ditissimum? vestitus an vehiculum an comes? quid minus
|
5
|
promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda im-
|
|
peditus, uxore paene constrictus esset?—Videte nunc illum,
|
|
primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid
|
|
necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis?
|
|
'Devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret? scie-
|
10
|
bat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea
|
|
fuerat. Quid ergo erat? mora et tergiversatio: dum hic
|
|
veniret, locum relinquere noluit. Age nunc iter expediti
|
55.1
|
latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille
|
|
antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum
|
|
in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in
|
|
castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil.
|
5
|
Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris
|
|
ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta,
|
|
semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi
|
|
ut virum a viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est?
|
|
Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro
|
10
|
a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos
|
|
Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros. Nec
|
56.1
|
vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non
|
|
satis fere esset paratus. Semper ipse et quantum interesset
|
|
P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille
|
|
auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam
|
5
|
maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat num-
|
|
quam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat.
|
|
Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque
|
|
communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit
|
|
et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis
|
10
|
ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil
|
|
de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira
|
|
vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis
|
|
poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
|
|
Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indica-
|
57.1
|
retur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis coge-
|
|
rentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium
|
|
confiteri. Quid opus est terrore? quid quaeris? Occi-
|
|
deritne? occidit. Iure an iniuria? Nihil ad tortorem: facti
|
5
|
enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. Quod igitur in
|
|
causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis
|
|
inveniri vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius
|
|
quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis
|
|
inimici factum reprehendere. Dixit enim hic idem qui
|
58.1
|
semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in
|
|
turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata
|
|
est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignis-
|
|
simos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim
|
5
|
praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam
|
|
fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non
|
|
tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneri-
|
|
bus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
|
|
Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt
|
10
|
conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
|
|
Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat
|
|
quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum
|
|
praemium persolutum. Sed quaestiones urgent Milonem,
|
59.1
|
quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de
|
|
servis? 'Rogas? de P. Clodi.' Quis eos postulavit?
|
|
'Appius.' Quis produxit? 'Appius.' Vnde? 'ab Appio.'
|
|
Di boni! quid potest agi severius? Proxime deos Clodius
|
5
|
accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius
|
|
de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed
|
|
tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non
|
|
quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum
|
|
et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accu-
|
10
|
satoris cum quaeritur, verum inveniri potest? Age vero,
|
60.1
|
quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi
|
|
causa, 'cave sis mentiare: Clodius insidias fecit Miloni?'
|
|
'Fecit;' certa crux. 'Nullas fecit:' sperata libertas. Quid
|
|
hac quaestione certius? Subito adrepti in quaestionem
|
5
|
tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis
|
|
cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem
|
|
cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid
|
|
hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
|
|