| Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris | 61.1 |
| argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milo- | |
| nem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla | |
| conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per | |
| deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui in- | 5 |
| gressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui | |
| voltus, quae oratio. Neque vero se populo solum sed | |
| etiam senatui commisit, neque senatui modo sed etiam | |
| publicis praesidiis et armis, neque his tantum verum etiam | |
| eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem | 10 |
| Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: | |
| cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae | |
| confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, | |
| multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est con- | |
| scientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque | 15 |
| timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos | |
| versari putent qui peccarint. Neque vero sine ratione certa | 62.1 |
| causa Milonis semper a senatu probata est; videbant sapien- | |
| tissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis | |
| constantiam. An vero obliti estis, iudices, recenti illo nun- | |
| tio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones | 5 |
| et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? Nega- | |
| bant eum Romam esse rediturum. Sive enim illud animo | 63.1 |
| irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimi- | |
| cum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut | |
| aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset | |
| odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare | 5 |
| voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo | |
| periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo | |
| animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis | |
| haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. Multi etiam | |
| Catilinam atque illa portenta loquebantur: 'Erumpet, | 10 |
| occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' Miseros | |
| interdum civis optime de re publica meritos, in quibus | |
| homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed | |
| etiam nefarias suspicantur! Ergo illa falsa fuerunt quae | 64.1 |
| certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non | |
| posset honeste vereque defendere. Quid? quae postea sunt | |
| in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delicto- | |
| rum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales! | 5 |
| sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, | |
| quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi | |
| fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum, gladio- | |
| rum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse | |
| indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum | 10 |
| esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus; | |
| arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo | |
| Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis | |
| incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene | |
| credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. | 15 |