| Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pom- | 65.1 |
| pei, sed dicam, ut sentio, iudices. Nimis multa audire | |
| coguntur neque aliter facere possunt ei quibus commissa | |
| tota res publica est. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius | |
| nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios | 5 |
| factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio con- | |
| iurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de | |
| illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos; arcessor | |
| in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. | |
| Non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspi- | 10 |
| cione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, | |
| confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu | |
| punctum videretur pro ictu gladiatoris probari. Verum, | 66.1 |
| ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non | |
| ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid | |
| timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac for- | |
| tissimi viri, multas noctis horas nuntiabatur: nemo audierat | 5 |
| tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur. Non | |
| poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, | |
| timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta | |
| nimiam nullam putabam. Frequentissimo senatu nuper in | |
| Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse | 10 |
| diceret. Nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita | |
| talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res | |
| ipsa loqueretur. Omnia false atque invidiose ficta comperta | |
| sunt: tametsi metuitur etiam nunc Milo. | |
| Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. | 67.1 |
| Pompei—te enim appello et ea voce ut me exaudire possis | |
| —tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. Si Milonem | |
| times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum | |
| aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli | 5 |
| conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae | |
| cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae | |
| tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum | |
| armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, | |
| intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus | 10 |
| et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem | |
| in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res | |
| publica armata est. Sed quis non intellegit omnis tibi rei | 68.1 |
| publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares | |
| et confirmares, esse commissas? Quod si locus Miloni | |
| datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam | |
| hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se | 5 |
| umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa | |
| taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; | |
| tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima | |
| fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum | |
| in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se | 10 |
| habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me | |
| suo. Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset | |
| ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia | |
| a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset | |
| conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui | 15 |
| ita natus est et ita consuevit; te, Magne, tamen ante testa- | |
| retur, quod nunc etiam facit. Vides quam sit varia vitae | 69.1 |
| commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, | |
| quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simu- | |
| lationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae | |
| timiditates. Erit, erit illud profecto tempus et inlucescet | 5 |
| ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed | |
| fortasse <in> motu aliquo communium temporum, qui quam | |
| crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi bene- | |
| volentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines | |
| natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres. Quam- | 70.1 |
| quam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris | |
| maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus | |
| ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti | |
| caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fue- | 5 |
| runt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu | |
| dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindi- | |
| candis qui vi iudicia ipsa tolleret? Satis iudicatum est a | |
| Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem | |
| tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret, | 10 |
| ut omnes confitentur, liceret. Quod vero in illo loco atque | 71.1 |
| illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis | |
| declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus | |
| illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem | |
| animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?—, | 5 |
| sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam | |
| contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare. |