| Nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam | 72.1 |
| sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut | |
| nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua si iam | |
| nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni | |
| palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'Occidi, occidi, | 5 |
| non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei fami- | |
| liaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem | |
| incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae | |
| magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores | |
| implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— | 10 |
| auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset— | |
| cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobi- | |
| lissimae feminae comprehenderunt; eum cuius supplicio | 73.1 |
| senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum | |
| quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lu- | |
| cullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; | |
| eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus, | 5 |
| quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem | |
| iudicarant servorum armis exterminavit; eum qui regna | |
| dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; | |
| eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari virtute et | |
| gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil | 10 |
| umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine; eum qui | |
| aedem Nympharum incendit ut memoriam publicam recen- | |
| sionis tabulis publicis impressam exstingueret; eum denique | |
| cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum | 74.1 |
| termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac | |
| sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis infe- | |
| rendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus | |
| contempserat—sed hunc P. Varium, fortissimum atque | 5 |
| optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus | |
| armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decem- | |
| pedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et | |
| Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab | |
| equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impe- | 10 |
| trasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lin- | |
| tribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam | |
| convexit dominoque trans ripam inspectante non dubi- | |
| tavit aedificium exstruere in alieno; qui huic T. Furfanio, | |
| cui viro, di immortales!—quid enim ego de muliercula | 75.1 |
| Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam? quorum | |
| utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione | |
| cessissent—; sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi | |
| pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in | 5 |
| domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro | |
| conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi con- | |
| iunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi | |
| deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit | |
| ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo | 10 |
| privaret sed omni aditu et limine.' Quamquam haec qui- | 76.1 |
| dem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem | |
| publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in | |
| alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam | |
| obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: | 5 |
| quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea | |
| aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus | |
| esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota | |
| enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras | |
| possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: pecunias dico? | 10 |
| a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam | |
| ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis | |
| quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, ser- | |
| vorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos | |
| totam rem publicam resque privatas omnium possideret? | 15 |
| Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. An- | 77.1 |
| nius: 'Adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium | |
| interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis | |
| frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris | |
| reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor | 5 |
| pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam | |
| modo id ferret civitas! Nunc enim quis est qui non probet, | |
| qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam | |
| T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia | |
| populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis ad- | 10 |
| fecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi | |
| Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam | |
| summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra | |
| vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit | |
| nec tantam. Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa | 78.1 |
| vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in | |
| eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil | |
| eorum vos visuros fuisse. In spem maximam et, quem ad | |
| modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum | 5 |
| annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licen- | |
| tia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, | |
| salutarem civitati fore. Num quis igitur est tam demens | |
| qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? | |
| Quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante | 10 |
| homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere | |
| potuissent? |