| Non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum in- | 78.13 |
| flammatus libentius haec in illum evomere videar quam | |
| verius. Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita com- | 15 |
| munis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene | |
| aequaliter versaretur odium meum. Non potest dici satis, | |
| ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti | |
| fuerit. Quin sic attendite, iudices. Fingite animis—liberae | 79.1 |
| sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur | |
| ut ea cernimus quae videmus—fingite igitur cogitatione | |
| imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere | |
| Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit—quid | 5 |
| voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret | |
| quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid? si ipse | |
| Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit | |
| semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset | |
| aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab | 10 |
| inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam | |
| si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter | |
| rem publicam non fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores | |
| cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de | |
| eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere | 15 |
| posset, ista lex lata numquam esset. Huius ergo interfector | |
| si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos libera- | |
| visset? Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris | 80.1 |
| qui tyrannos necaverunt—quae ego vidi Athenis, quae in | |
| aliis urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas | |
| viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis | |
| et religionem et memoriam consecrantur—vos tanti conser- | 5 |
| vatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus | |
| nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? | |
| Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo | |
| et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod esset non | |
| confitendum modo sed etiam vere praedicandum. Etenim si | 81.1 |
| id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret | |
| id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi | |
| vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri | |
| defensorem fuisse; cum praesertim in tali confessione, si | 5 |
| grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Sin | |
| factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus | |
| sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi | |
| viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constanti- | |
| que cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius | 10 |
| quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri | |
| laetarentur? Quamquam hoc animo semper fuimus omnes | 82.1 |
| in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura | |
| esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram | |
| putaremus. Nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum | |
| tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus | 5 |
| essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis | |
| me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier interficere scele- | |
| ratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non | |
| timeret? Proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius | |
| rem publicam defendit, is vir vere putandus est. Populi | 10 |
| grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, | |
| viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse | |
| paeniteat. Quam ob rem uteretur eadem confessione T. | 83.1 |
| Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, | |
| qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur; si | |
| ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. |