| Sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Ro- | 83.5 |
| mani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. | |
| Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam | |
| vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi | |
| nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus | |
| nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id | 10 |
| quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, | |
| qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt | |
| et nobis suis posteris prodiderunt. Est, est illa vis pro- | 84.1 |
| fecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate | |
| nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in | |
| hoc tanto naturae tamque praeclaro motu. Nisi forte idcirco | |
| non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi | 5 |
| nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua | |
| haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi | |
| sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis | |
| huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem ex- | |
| stinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare | 10 |
| ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque | |
| ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licen- | |
| tiam sempiternam. Non est humano consilio, ne mediocri | 85.1 |
| quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. | |
| Regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere vide- | |
| runt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse. | |
| Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, im- | 5 |
| ploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacro- | |
| rum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps | |
| amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructio- | |
| num insanis molibus oppresserat; vestrae tum religiones | |
| viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; | 10 |
| tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille | |
| lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere | |
| macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: | |
| vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen | |
| et debitae poenae solutae sunt. Nisi forte hoc etiam casu | 86.1 |
| factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, | |
| quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati | |
| adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proe- | |
| lium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeter- | 5 |
| rimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario | |
| videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. Nec | |
| vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit | |
| amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine | |
| exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, ob- | 10 |
| litus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate | |
| cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus. Non | |
| fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo | |
| parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius | |
| mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata. Dura, | 87.1 |
| me dius fidius, mihi iam fortuna populi Romani et crudelis | |
| videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam in- | |
| sultare pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones, | |
| senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudici- | 5 |
| bus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium | |
| ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, | |
| me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, | |
| liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium | |
| bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effe- | 10 |
| cerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, | |
| multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat; | |
| capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non | |
| poterant; incidebantur iam domi leges quae nos servis | |
| nostris addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille | 15 |
| adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. Obstabat | 88.1 |
| eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum | |
| qui poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum | |
| arbitrabatur; Caesaris potentiam suam esse dicebat; bono- | |
| rum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat. | 5 |
| Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac | |
| furioso dederunt ut huic faceret insidias. Aliter perire | |
| pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure | |
| esset ulta. Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. | |
| Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc | 10 |
| aliquid profecerat. An consules in praetore coercendo | 89.1 |
| fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos con- | |
| sules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per | |
| quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam | |
| esse meminisset? Oppressisset omnia, possideret, teneret; | 5 |
| lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus | |
| Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset; postremo, | |
| nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo | |
| effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie | |
| rem publicam nullam haberetis. An ille praetor, ille vero | 90.1 |
| consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo | |
| vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille | |
| denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis | |
| satellitibus curiam incenderit? Quo quid miserius, quid | 5 |
| acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, | |
| amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram socio- | |
| rum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo | |
| concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque | |
| id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum | 10 |
| id ipsum, sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor | |
| pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus? In | |
| curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet | |
| quam vivus everterat. Et sunt qui de via Appia querantur, | 91.1 |
| taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potu- | |
| isse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? Excitate, | |
| excitate ipsum, si potestis, a mortuis: frangetis impetum | |
| vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero susti- | 5 |
| nuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum | |
| fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt. | |
| Caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis dis- | |
| turbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, | |
| vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmis- | 10 |
| simus, et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et | |
| in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, | |
| incredibili fide. |