His lacrimis non commovetur Milo—est quodam incre- 101.1
dibili robore animi—exsilium ibi esse putat ubi virtuti
non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam.
Sit hic ea mente qua natus est: quid? vos, iudices, quo
tandem eritis animo? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum 5
eicietis? Et erit dignior locus ullus in terris qui hanc
virtutem excipiat quam hic qui procreavit? Vos, vos ap-
pello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem
effudistis; vos, inquam, in civis invicti periculo appello, cen-
turiones, vosque, milites: vobis non modo inspectantibus 10
sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta
virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
O me miserum, o me infelicem! Revocare tu me in 102.1
patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem
retinere non potero? Quid respondebo liberis meis qui te
parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc
abes, consorti mecum temporum illorum? mene non po- 5
tuisse Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram
ille servasset? At in qua causa non potuisse? Quae est
grata <omnibus> gentibus. A quibus non potuisse? Ab eis
qui maxime P. Clodi morte acquierunt. Quo deprecante?
Me. Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me 103.1
tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis
exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes mihi
meisque redundant ex fonte illo dolores. Quid me re-
ducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur 5
ei per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acer-
biorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse dis-
cessus. Nam qui possum putare me restitutum, si
distrahor ab his per quos restitutus sum? Vtinam di im-
mortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim 10
ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie—
utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor,
consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum vide-
rem! O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conser- 104.1
vandum virum! 'Minime, minime'; inquit 'immo vero
poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est,
non debitas.' Hicine vir patriae natus usquam nisi in
patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi 5
monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum
esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe
expellet quem omnes urbes expulsum a vobis ad se voca-
bunt? O terram illam beatam quae hunc virum exceperit, 105.1
hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! Sed finis
sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic
se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut
in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. Vestram 5
virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime compro-
babit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum
et fortissimum quemque delegit.