| Nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scri- | 4.7 |
| bendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare, | |
| sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen hoc | |
| adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem am- | 10 |
| pliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. Soleo | 5.1 |
| saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare | |
| sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum | |
| gentium potentissimorumque populorum, omnis regum cla- | |
| rissimorum res gestas cum tuis nec contentionum magnitu- | 5 |
| dine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec | |
| celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse | |
| conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuius- | |
| quam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed | |
| victoriis lustratae sunt. Quae quidem ego nisi ita magna | 6.1 |
| esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere | |
| possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. Nam | |
| bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detra- | |
| here ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint | 5 |
| imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum | |
| opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum | |
| iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi | |
| vindicat et, quicquid est prospere gestum, id paene omne | |
| ducit suum. At vero huius gloriae, C. Caesar, quam es | 7.1 |
| paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc | |
| quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, | |
| inquam, tuum. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil prae- | |
| fectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa | 5 |
| ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se socie- | |
| tatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam esse totam et | |
| propriam fatetur. Numquam enim temeritas cum sapientia | |
| commiscetur nec ad consilium casus admittitur. Domuisti | 8.1 |
| gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis | |
| infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen | |
| vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent | |
| habebant. Nulla est enim tanta vis quae non ferro et | 5 |
| viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracun- | |
| diam cohibere, victo temperare, adversarium nobilitate, | |
| ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem | |
| sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui | |
| faciat, non ego eum cum summis viris comparo, sed similli- | 10 |
| mum deo iudico. Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes | 9.1 |
| celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene | |
| omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam | |
| aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res | |
| nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore | 5 |
| militum videntur et tubarum sono. At vero cum aliquid | |
| clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in | |
| iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria | |
| quae natura insolens et superba est, audimus aut legimus, | |
| quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam | 10 |
| in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus! | |
| Te vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sen- | 10.1 |
| susque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum | |
| rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus | |
| efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia | |
| complectemur? Parietes, me dius fidius, ut mihi videtur, | 5 |
| huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore | |
| futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedi- | |
| bus. Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et comme- | |
| morabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, | |
| omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit, quibus | 10 |
| tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam | |
| reddidisti nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam | |
| paene ab interitu vindicasti. Hunc tu diem tuis maximis | 11.1 |
| et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec | |
| enim res unius est propria C. Caesaris; ceterae duce te | |
| gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque | |
| comitatu. Huius autem rei tu idem dux es et comes: quae | 5 |
| quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura | |
| finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod | |
| non conficiat et consumat vetustas—at haec tua iustitia et | 12.1 |
| lenitas florescet cotidie magis. Ita quantum operibus tuis | |
| diuturnitas detrahet, tantum adferet laudibus. Et ceteros | |
| quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate | |
| et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti. | 5 |
| Vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu | |
| atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, | |
| cum ea quae erant adempta victis remisisti. Nam cum | |
| ipsius victoriae iure omnes victi occidissemus, clemen- | |
| tiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus | 10 |
| invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque | |
| devicta est. |