| Atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam | 13.1 |
| late pateat attendite. Omnes enim qui ad illa arma fato | |
| sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, | |
| etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab scelere certe | |
| liberati sumus. Nam cum M. Marcellum deprecantibus | 5 |
| vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei | |
| publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et | |
| sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et | |
| dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis | |
| induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione | 10 |
| potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crude- | |
| litate bellum esse susceptum. Quo quidem in bello semper | 14.1 |
| de pace audiendum putavi semperque dolui non modo | |
| pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium | |
| repudiari. Neque enim ego illa nec ulla umquam secutus | |
| sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae | 5 |
| socia, non belli atque armorum fuerunt. Hominem sum | |
| secutus privato officio, non publico, tantumque apud me | |
| grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupi- | |
| ditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad | |
| interitum ruerem voluntarium. Quod quidem meum consi- | 15.1 |
| lium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine integra | |
| re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum | |
| capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo erit tam iniustus | |
| rerum existimator qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas | 5 |
| fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, | |
| ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum | |
| cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero | |
| victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se | |
| non dimicare quam vincere. Atque huius quidem rei M. | 16.1 |
| Marcello sum testis. Nostri enim sensus ut in pace semper, | |
| sic tum etiam in bello congruebant. Quotiens ego eum et | |
| quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum | |
| tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! Quo | 5 |
| gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus | |
| debet esse. Non enim iam causae sunt inter se, sed victo- | |
| riae comparandae. Vidimus tuam victoriam proeliorum | 17.1 |
| exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidi- | |
| mus. Quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira | |
| victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset, | |
| C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie con- | 5 |
| servat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dico | |
| quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram | |
| fuisse victoriam. Quidam enim non modo armatis sed | 18.1 |
| interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sen- | |
| sisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi | |
| quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo | |
| Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum | 5 |
| tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati iam vel | |
| satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris | |
| et sapientiam contulisse. |