| Qua re gaude tuo isto tam excellenti bono et fruere cum | 19.1 |
| fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo | |
| quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. Cetera | |
| cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque | |
| felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica | 5 |
| tecum simul esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de | |
| maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, | |
| totiens de singulari sapientia cogitabis: quae non modo | |
| summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus | |
| est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi | 10 |
| et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a for- | |
| tuna commodata esse videantur. Noli igitur in conser- | 20.1 |
| vandis viris bonis defetigari, non cupiditate praesertim | |
| aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta for- | |
| tasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae. | |
| Non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contra- | 5 |
| que summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt. | |
| Nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam | 21.1 |
| suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum | |
| omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati | |
| sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, num- | |
| quam tamen extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est. | 5 |
| Quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis | |
| timidus quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam | |
| demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam | |
| quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo nu- | |
| mero qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in | 10 |
| ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius | |
| vitam non anteponat suae. An si nihil tui cogitant sceleris, | |
| cavendum est ne quid inimici? Qui? omnes enim qui | |
| fuerunt aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua miseri- | |
| cordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut | 15 |
| qui fuerunt sint amicissimi. Sed tamen cum in animis | 22.1 |
| hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus | |
| sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. | |
| Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re | |
| publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi | 5 |
| salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri suam | |
| et ex unius tua vita pendere omnium? Equidem de te dies | |
| noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et | |
| incertos eventus valetudinis et naturae communis fragili- | |
| tatem extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse | 10 |
| debeat, eam in unius mortalis anima consistere. Si vero | 23.1 |
| ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris | |
| etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si | |
| cupiat, posse opitulari rei publicae credimus? |