| Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere | 23.5 |
| sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque | |
| prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, compri- | |
| mendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa | |
| iam diffluxerunt severis legibus vincienda sunt. Non fuit | 24.1 |
| recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et | |
| armorum quin quassata res publica, quicumque belli even- | |
| tus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et prae- | |
| sidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus | 5 |
| quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae quidem tibi | |
| nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te | |
| mederi nemo potest. Itaque illam tuam praeclarissimam et | 25.1 |
| sapientissimam vocem invitus audivi: 'Satis diu vel naturae | |
| vixi vel gloriae.' Satis, si ita vis, fortasse naturae, addam | |
| etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae | |
| certe parum. Qua re omitte, quaeso, istam doctorum homi- | 5 |
| num in contemnenda morte prudentiam: noli nostro peri- | |
| culo esse sapiens. Saepe enim venit ad meas auris te idem | |
| istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. Credo, sed | |
| tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli | |
| natus esses. Omnium salutem civium cunctamque rem | 10 |
| publicam res tuae gestae complexae sunt; tantum abes a | |
| perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum | |
| quae cogitas ieceris. Hic tu modum vitae tuae non salute | |
| rei publicae, sed aequitate animi definies? Quid, si istud | |
| ne gloriae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, | 15 |
| quamvis sis sapiens, non negabis. Parumne, inquies, magna | 26.1 |
| relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi | |
| uni parum. Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id | |
| est parum tum cum est aliquid amplius. Quod si rerum | |
| tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut | 5 |
| devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in | |
| quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis | |
| plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlus- | |
| tris et pervagata magnorum vel in suos civis vel in patriam | |
| vel in omne genus hominum fama meritorum. Haec igitur | 27.1 |
| tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum | |
| est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa | |
| tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et | |
| patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris | 5 |
| satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid enim est | |
| omnino hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum? | |
| Quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, | |
| quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus | |
| numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum | 10 |
| dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. | |
| Nec vero haec tua vita ducenda est quae corpore et spiritu | 28.1 |
| continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit | |
| memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam | |
| ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te | |
| ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem | 5 |
| multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. Obstu- | |
| pescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Ocea- | |
| num, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, | |
| monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. | |
| Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, | 29.1 |
| vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem | |
| stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos | |
| etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, | |
| cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii | 5 |
| fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli | |
| civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse | |
| videatur, hoc consili. Servi igitur eis iudicibus qui multis | |
| post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an in- | |
| corruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate | 10 |
| et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. Id autem | 30.1 |
| etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, | |
| nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura | |
| nulla umquam sit oblivio. |