| Diversae voluntates civium fuerunt distractaeque senten- | 30.5 |
| tiae. Non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam | |
| et castris dissidebamus. Erat obscuritas quaedam, erat | |
| certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid | |
| optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, | |
| non nulli etiam quid liceret. Perfuncta res publica est hoc | 31.1 |
| misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflam- | |
| maret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis | |
| quibus iratus esset eosdem etiam exsilio aut morte dignos | |
| iudicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. In- | 5 |
| gratus est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus | |
| animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit qui | |
| in acie cecidit, qui in causa animam profudit. Quae enim | |
| pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. | |
| Sed iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequi- | 32.1 |
| tate victoris: restat ut omnes unum velint qui habent | |
| aliquid non sapientiae modo sed etiam sanitatis. Nisi | |
| te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea | |
| tum hodie maxime usus es manente salvi esse non pos- | 5 |
| sumus. Qua re omnes te qui haec salva esse volumus et | |
| hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae consulas, | |
| omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso | |
| sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, | |
| non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostro- | 10 |
| rum oppositus et corporum pollicemur. | |
| Sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maxi- | 33.1 |
| mas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam | |
| habemus. Nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium | |
| precibus et lacrimis sentire potuisti. Sed quia non est | |
| omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, | 5 |
| cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Mar- | |
| cello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae | |
| reddito, fieri id intellego. Nam laetari omnis non ut de | |
| unius solum sed ut de omnium salute sentio. Quod | 34.1 |
| autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum | |
| omnibus nota semper fuit, ut vix C. Marcello, optimo et | |
| amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, | |
| cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim | 5 |
| quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore | |
| magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo. | |
| Itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus | |
| rebus a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen | |
| ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam | 10 |
| posse non arbitrabar, magnus hoc tuo facto cumulus acces- | |
| serit. |