| Nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum | 6.1 |
| alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, | |
| quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam | |
| admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris | |
| monumentisque decorandam! M. Cicero apud te defendit | 5 |
| alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur | |
| fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec quid tibi | |
| de alio audienti de se occurrat reformidat. Vide quam non | |
| reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae | |
| mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce con- | 10 |
| tendam ut hoc populus Romanus exaudiat. Suscepto bello, | 7.1 |
| Caesar, gesto etiam ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio | |
| ac voluntate ad ea arma profectus sum quae erant sumpta | |
| contra te. Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum | |
| qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae | 5 |
| reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem | |
| idem qui fuissem; qui me, cum ipse imperator in toto | |
| imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est; | |
| a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente con- | |
| cessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui | 10 |
| mihi tum denique salutem se putavit dare, si eam nullis | |
| spoliatam ornamentis dedisset. Vide, quaeso, Tubero, ut, | 8.1 |
| qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere. | |
| Atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de | |
| se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriae- | |
| que faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod | 5 |
| eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adule- | |
| scentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum | |
| redundare. Sed hoc quaero: Quis putat esse crimen fuisse | 9.1 |
| in Africa? Nempe is qui et ipse in eadem provincia esse | |
| voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra | |
| ipsum Caesarem est congressus armatus. Quid enim, Tubero, | |
| tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius | 5 |
| latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? | |
| quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, | |
| quid optabas? Nimis urgeo; commoveri videtur adule- | |
| scens. Ad me revertar. Isdem in armis fui. Quid autem | 10.1 |
| aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? | |
| Quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, | |
| eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio? Atque in | |
| hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo | 5 |
| magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum | |
| ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod | |
| esset non viderit. Nam si vidisset, quovis profecto quam | |
| isto modo a te agi maluisset. Arguis fatentem. Non est | |
| satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, | 10 |
| meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. Haec admirabilia, | 11.1 |
| sed prodigi simile est quod dicam. Non habet eam vim | |
| ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur. | |
| Hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti | |
| mores aut levium Graecorum aut immanium barbarorum. | 5 |
| Nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo careat, ne | |
| cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne | |
| cum eius filio consobrino suo, ne nobiscum vivat, ne sit in | |
| patria? Num est, num potest magis carere his omnibus | |
| quam caret? Italia prohibetur, exsulat. Non tu hunc ergo | 10 |
| patria privare, qua caret, sed vita vis. At istud ne apud | 12.1 |
| eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multa- | |
| bat quisquam egit isto modo. Ipse iubebat occidi nullo | |
| postulante, praemiis invitabat; quae tamen crudelitas ab | |
| hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse | 5 |
| vis vindicata est. 'Ego vero istud non postulo' inquies. | |
| Ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi | |
| patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis ac | |
| familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum | |
| artium atque optimarum nota mihi sunt. Itaque certo scio | 13.1 |
| vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. Res enim eo | |
| spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non vide- | |
| amini esse contenti. Quae est igitur alia praeter mortem? | |
| Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? | 5 |
| an, ne ignoscatur? Hoc vero multo acerbius multoque | |
| durius. Quodne nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad | |
| pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humani- | |
| tati, id ne impetremus pugnabis, et in nostrum fletum in- | |
| rumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? | 10 |
| Si, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, | 14.1 |
| non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses | |
| 'C. Caesar, cave credas, cave ignoscas, cave te fratrum pro | |
| fratris salute obsecrantium misereat,' nonne omnem humani- | |
| tatem exuisses? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, | 5 |
| id a te in foro oppugnari et in tali miseria multorum | |
| perfugium misericordiae tolli? Dicam plane, Caesar, quod | |
| sentio. Si in tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam | 15.1 |
| tu per te, per te, inquam, obtines—intellego quid loquar—, | |
| acerbissimo luctu redundaret ista victoria. Quam multi | |
| enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum | |
| etiam de victis reperiantur! quam multi qui cum a te ignosci | 5 |
| nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus | |
| ipsis ignovisti nolint te esse in alios misericordem! Quod | 16.1 |
| si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non | |
| fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calami- | |
| toso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto | |
| discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum | 5 |
| mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in | |
| eadem causa et fortuna fuisset. Sed tamen aliud est errare | |
| Caesarem nolle, aliud est nolle misereri. Tum diceres: | |
| 'Caesar, cave credas: fuit in Africa, tulit arma contra te.' | |
| Nunc quid dicis? 'Cave ignoscas.' Haec nec hominis nec | 10 |
| ad hominem vox est. Qua qui apud te, C. Caesar, utetur, | |
| suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam. |