| Ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, | 17.1 |
| fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. Non dubito quin | |
| admiratus sis, vel quod nullo de alio quisquam, vel quod | |
| is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris | |
| adferret. 'Scelus' tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim | 5 |
| nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii | |
| timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertina- | |
| ciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc | |
| nemo. Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen | |
| nostri mali quaeritur, fatalis quaedam calamitas incidisse | 10 |
| videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo | |
| mirari debeat humana consilia divina necessitate esse supe- | |
| rata. Liceat esse miseros—quamquam hoc victore esse | 18.1 |
| non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor | |
| qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint perti- | |
| naces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. | |
| Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. Quando hoc ex | 5 |
| te quisquam, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma | |
| voluerunt nisi a te contumeliam propulsare? Quid egit | |
| tuus invictus exercitus nisi uti suum ius tueretur et digni- | |
| tatem tuam? Quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne | |
| agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus con- | 10 |
| veniret? Mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita | 19.1 |
| tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conser- | |
| vatum putarem. Quo modo autem tu de re publica bene | |
| meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse | |
| voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, | 5 |
| non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utris- | |
| que cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis, | |
| partim studiis a communi utilitate aberrantibus. Principum | |
| dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui seque- | |
| bantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque | 10 |
| parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est | |
| quam etiam di adiuverunt. Cognita vero clementia tua | |
| quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi | |
| armatus? |