| Sed, ut omittam communem causam, veniamus ad no- | 20.1 |
| stram. Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, | |
| Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire? | |
| 'Poteramusne,' inquies, 'cum senatus censuisset?' Si me | |
| consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem | 5 |
| legaverat. Atque ille eo tempore paruit cum parere sena- | |
| tui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui | |
| noluit. Reprehendo igitur? Minime vero. Neque enim | |
| licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. Sed | |
| hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, | 10 |
| easdem in aliis reprehendatis. Tuberonis sors coniecta est | 21.1 |
| ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam | |
| impediretur: statuerat excusari. Haec ego novi propter | |
| omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: | |
| domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in | 5 |
| omni vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem | |
| studiis semper usi sumus. Scio Tuberonem domi manere | |
| voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctis- | |
| simum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, viro- | |
| rum tamen ipsorum pondus sustinere non posset. Cessit | 22.1 |
| auctoritati amplissimi viri vel potius paruit: una est pro- | |
| fectus cum eis quorum erat una causa. Tardius iter fecit; | |
| itaque in Africam venit iam occupatam. Hinc in Ligarium | |
| crimen oritur vel ira potius. Nam si crimen est voluisse, | 5 |
| non minus magnum est vos Africam, arcem omnium pro- | |
| vinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, | |
| obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. Atque is | |
| tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere | |
| dicebat; fascis certe habebat. Sed quoquo modo se illud | 23.1 |
| habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet? 'Recepti | |
| in provinciam non sumus.' Quid, si essetis? Caesarine | |
| eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi? Vide | |
| quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius | 5 |
| audaciae. Si responderit Tubero, Africam, quo senatus | |
| eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, | |
| non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit | |
| gravissimis verbis eius consilium reprehendere. Non enim, | |
| si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata. Sed | 24.1 |
| iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patien- | |
| tissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit | |
| facturus fuisse videatur. Veniebatis igitur in provinciam, | |
| unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua | 5 |
| rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas con- | |
| ventus firmi atque magni. Quaero: Quid facturi fuistis? | |
| quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid | |
| feceritis? Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere | |
| et prohibiti summa cum iniuria. Quo modo id tulistis? | 25.1 |
| acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? Nempe | |
| ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli vene- | |
| ratis. Quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad | |
| eum profecto exclusi provincia venissetis. Venistis ad Pom- | 5 |
| peium. Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum | |
| accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem | |
| gerere bellum? Atque in hoc quidem vel cum mendacio, si | |
| voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari | |
| tradituros. Etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti | 10 |
| estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos | |
| tantae laudis occasione privarit. Sed vide, quaeso, Caesar, | 26.1 |
| constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis, quam ego, quam- | |
| vis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, | |
| nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. | |
| Quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? | 5 |
| Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim | |
| dicere. Quotus enim istud quisque fecisset ut, a quibus | |
| partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque | |
| etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? | |
| Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta | 10 |
| causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, | |
| nullum periculum posset depellere. Vt enim cetera paria | 27.1 |
| Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, | |
| ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum | |
| Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto | |
| in provinciam suam venerat. Hinc prohibitus non ad | 5 |
| Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in | |
| regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset | |
| videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in | |
| eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. Quid? | 28.1 |
| cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem | |
| veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tan- | |
| tum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhor- | |
| rebant: an, ut fit in civilibus bellis—nec in vobis magis | 5 |
| quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. | |
| Pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim | |
| amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, in- | |
| quam, vincere volebamus; tu certe praecipue, qui in eum | |
| locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses. Quam- | 10 |
| quam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem | |
| anteponas illi victoriae. Haec ego non dicerem, Tubero, si | 29.1 |
| aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui | |
| paeniteret. Nunc quaero utrum vestras iniurias an rei pub- | |
| licae persequamini. Si rei publicae, quid de vestra in illa | |
| causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne | 5 |
| erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, | |
| cum ignoverit suis. |