| Itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, | 29.8 |
| num de eius facto dicere? Quicquid dixi, ad unam sum- | |
| mam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel miseri- | 10 |
| cordiae. Causas, Caesar, egi multas equidem tecum, | 30.1 |
| dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe num- | |
| quam hoc modo: 'Ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, | |
| non putavit; si umquam posthac.' Ad parentem sic agi | |
| solet, ad iudices: 'Non fecit, non cogitavit; falsi testes, | 5 |
| fictum crimen.' Dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem | |
| esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec | |
| quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: | |
| 'Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello | |
| oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio | 10 |
| tuus.' Ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor: | |
| 'Erravi, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam con- | |
| fugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro.' Si nemo | |
| impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui | |
| spem dedisti. An sperandi de Ligario causa non erit, cum | 31.1 |
| mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quam- | |
| quam nec in hac oratione spes est posita causae nec in | |
| eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. | |
| Vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro ali- | 5 |
| cuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium | |
| gratiosiores esse quam voltus, neque te spectare quam tuus | |
| esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius pro quo | |
| laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi | |
| beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruan- | 10 |
| tur quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video | |
| tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab | |
| eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolo- | |
| rem in petendo. |