| In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies | 32.1 |
| necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. | |
| Possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totum- | |
| que agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, | |
| proponere. Nosti optime homines. Animadverte horum | 5 |
| omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo | |
| non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et | |
| fili vides. Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare | 33.1 |
| de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civi- | |
| tate sunt aut tres ex civitate exterminandi. Quodvis exsi- | |
| lium his est optatius quam patria, quam domus, quam di | |
| penates, illo uno exsulante. Si fraterne, si pie, si cum | 5 |
| dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, | |
| moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. Te | |
| enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi | |
| qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent | |
| tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Broc- | 10 |
| chorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfi- | |
| dium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, | |
| non solum notos tibi verum etiam probatos viros. Atque | |
| his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam | |
| minabantur. Conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum | 15 |
| cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur. | |
| Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, | 34.1 |
| omnis fratres tecum iudicares fuisse. An potest quisquam | |
| dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in | |
| eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt? Quis | |
| est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum | 5 |
| in hac prope aequalitate fraterna noverit qui hoc non | |
| sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres | |
| diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate | |
| igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus | |
| qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen | 10 |
| salvos esse voluisti. Sed ierit ad bellum, dissenserit non a | 35.1 |
| te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. Equi- | |
| dem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo | |
| qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et digni- | |
| tatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse: spero | 5 |
| etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc | |
| est animi, tum etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo | |
| quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus | |
| reminiscentem recordari. Hic igitur T. Ligarius, qui tum | 36.1 |
| nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se | |
| studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex | |
| fratris salutem petit. Quam huius admonitus officio cum | |
| utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non | 5 |
| solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis | |
| necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris. Fac | 37.1 |
| igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti | |
| nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni | |
| frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum | |
| senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam | 5 |
| semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo | |
| Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, | |
| similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil | |
| est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis | |
| plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. | 10 |
| Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam | 38.1 |
| salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua | |
| maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis | |
| servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsi- | |
| tan postulet, tua certe natura breviorem. Qua re cum | 5 |
| utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam | |
| loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi | |
| absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum. |