PRO REGE DEIOTARO AD
C. CAESAREM ORATIO
  Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio 1.1
dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel
usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa
me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat
ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis 5
timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis,
quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo,
tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante
hoc tempus non sit auditum. Deinde eum regem quem 2.1
ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius
in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum
crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius
crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelis Castor, 5
ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in
capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem
intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat, com-
mendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere
duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum do- 10
minum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. Fugitivi 3.1
autem dominum accusantis et dominum absentem et domi-
num amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam,
cum verba audiebam, non tam adflictam regiam condicio-
nem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. 5
Nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis
quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram
vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem
in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus. Per- 4.1
turbat me, C. Caesar, etiam illud interdum quod tamen,
cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum
est, sed tua sapientia fit aequissimum. Nam dicere apud
eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris 5
inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est; nemo
enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem
quam reo praebeat. Sed tua, Caesar, praestans singularisque
natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam timeo quid
tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis 10
iudicare. Moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam 5.1
causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est
dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam
frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis
oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te 5
unum omnis spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae
veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem
impetum dicendi contentionemque leviora. Hanc enim, 6.1
C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et
disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani
concursus adferret! Quis enim civis ei regi non faveret
cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam 5
esse meminisset? Spectarem curiam, intuerer forum, caelum
denique testarer ipsum. Sic, cum et deorum immortalium
et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum
recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. Quae 7.1
quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae
causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis
saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre,
quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat 5
hanc perturbationem meam.