| Sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum | 7.7 |
| spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque | |
| usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam | |
| non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. Iratum te regi | 8.1 |
| Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum illum quibusdam | |
| incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui | |
| meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse | |
| cognoverant, quodque apud ipsum te de tuo periculo dice- | 5 |
| rent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum | |
| crimen insideret. Quam ob rem hoc nos primum metu, | |
| Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera, | |
| ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. Per | |
| dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti | 10 |
| porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque | |
| in proeliis quam in promissis et fide firmiorem. Tu illius | |
| domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius | |
| di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis | |
| arae focique viderunt. Cum facile orari, Caesar, tum semel | 9.1 |
| exorari soles. Nemo umquam te placavit inimicus qui | |
| ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. Quamquam | |
| cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? Numquam | |
| tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum | 5 |
| functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset | |
| quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse | |
| dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium mi- | |
| sisset, ipse aetatis excusatione usus esset. Ita cum maximis | 10.1 |
| eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas. Itaque | |
| non solum in eum non animadvertisti sed omni metu libe- | |
| ravisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. Neque enim | |
| ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est. Is | 5 |
| rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis | |
| decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adulescentia | |
| gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est | |
| perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in | |
| media re publica nati semperque versati. Cum audiret | 11.1 |
| senatus consentientis auctoritate arma sumpta, consulibus, | |
| praetoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus rem pub- | |
| licam defendendam datam, movebatur animo et vir huic | |
| imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, | 5 |
| in qua etiam suam esse inclusam videbat. In summo tamen | |
| timore quiescendum esse arbitrabatur. Maxime vero per- | |
| turbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis | |
| consularis—sic enim ei nuntiabatur—cunctum senatum, | |
| totam Italiam effusam. Talibus enim nuntiis et rumoribus | 10 |
| patebat ad orientem via nec ulli veri subsequebantur. Nihil | |
| ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et | |
| pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum | |
| contra dignitatem tuam. Quae cum ita essent, tamen usque | |
| eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum litteraeque | 15 |
| venerunt. Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati | 12.1 |
| rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad | |
| quem cum di atque homines omnia ornamenta congessis- | |
| sent, tum tu ipse plurima et maxima. Nec enim, si tuae res | |
| gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco | 5 |
| Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illius | |
| fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, | |
| quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, | |
| quis ignorat? Tanto ille superiores vicerat gloria quanto | |
| tu omnibus praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, | 10 |
| triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enu- | |
| merare non possumus. Ad eum igitur rex Deiotarus venit | 13.1 |
| hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque | |
| bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum | |
| etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, | |
| vel arcessitus ut socius, vel evocatus ut is qui senatui parere | 5 |
| didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad in- | |
| sequentem, id est ad periculi, non ad victoriae societatem. | |
| Itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem | |
| infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel | |
| errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se | 10 |
| contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis | |
| paruit. Ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis | 14.1 |
| tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem | |
| tu ex tuis fidelissimum et probatissimum omnibus delegisti | |
| pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis | |
| pecuniam dedit qua ad bellum uterere; ille corpus suum | 5 |
| periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit | |
| tuumque hostem esse duxit suum. Quae quidem a te in | |
| eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis | |
| honore et nomine adfeceris. |