| Is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam | 15.1 |
| honore amplissimo ornatus, arguitur domi te suae interficere | |
| voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas, suspicari | |
| profecto non potes. Vt enim omittam cuius tanti sceleris | |
| fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius | 5 |
| tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memo- | |
| riae clarissimum lumen exstinguere, cuius ferocitatis vic- | |
| torem orbis terrae non extimescere, cuius tam inhumani | |
| et ingrati animi, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum | |
| inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis | 10 |
| reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos, | |
| omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium | |
| arma contra se unum excitare? Quonam ille modo cum | |
| regno, cum domo, cum coniuge, cum carissimo filio dis- | |
| tractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam | 15 |
| cogitato? At, credo, haec homo inconsultus et temerarius | 16.1 |
| non videbat. Quis consideratior illo, quis tectior, quis | |
| prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam in- | |
| genio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum | |
| puto. Nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, | 5 |
| nota constantia. Cui porro qui modo populi Romani | |
| nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides | |
| non audita est? Quod igitur facinus nec in hominem | |
| imprudentem caderet propter metum praesentis exiti, nec | |
| in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et | 10 |
| a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum | |
| esse confingitis? At quam non modo non credibiliter, | 17.1 |
| sed ne suspiciose quidem! 'Cum' inquit 'Blucium | |
| venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat | |
| quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari | |
| constituerat. Huc te e balneo, prius quam accumberes, | 5 |
| ducere volebat. Erant enim armati ut te interficerent | |
| in eo ipso loco conlocati.' En crimen, en causa, cur | |
| regem fugitivus, dominum servus accuset. Ego mehercules, | |
| Caesar, initio, cum est ad me ita causa delata, Phidippum | |
| medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab | 10 |
| isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione per- | |
| cussus: 'Medicum indicem subornavit; finget videlicet | |
| aliquod crimen veneni.' Etsi a veritate longe, tamen | |
| a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat. | |
| Quid ait medicus? Nihil de veneno. At id fieri potuit | 18.1 |
| primum occultius in potione, in cibo; deinde etiam im- | |
| punius fit quod, cum est factum, negari potest. Si palam | |
| te interemisset, omnium in se gentium non solum odia | |
| sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius hos- | 5 |
| pitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse | |
| celasset. Quod igitur et conari occultius et efficere cautius | |
| potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli | |
| non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit? | |
| At quam festive crimen contexitur! 'Tua te' inquit | 19.1 |
| 'eadem quae saepe fortuna servavit: negavisti tum te | |
| inspicere velle.' Quid postea? an Deiotarus, re illo tem- | |
| pore non perfecta, continuo dimisit exercitum? nullus erat | |
| alius insidiandi locus? At eodem te, cum cenavisses, | 5 |
| rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas | |
| eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri magnum | |
| fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum | |
| illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te | |
| cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui | 10 |
| magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad | |
| Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exer- | |
| citu accepit. Quod cum praesens Deiotarus regio animo | |
| et more fecisset, tu in cubiculum discessisti. Obsecro, | 20.1 |
| Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos | |
| illum diem, voltus hominum te intuentium atque admiran- | |
| tium recordare. Num quae trepidatio, num qui tumultus, | |
| num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex hominis | 5 |
| gravissimi et sanctissimi disciplina? Quid igitur causae | |
| excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit | |
| occidere? 'In posterum' inquit 'diem distulit ut, cum | 21.1 |
| in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret.' Non | |
| video causam loci mutandi, sed tamen acta res criminose | |
| est. 'Cum' inquit 'vomere post cenam te velle dixisses, in | |
| balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. At | 5 |
| te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti.' | |
| Di te perduint, fugitive! ita non modo nihili et improbus, | |
| sed fatuus et amens es. Quid? ille signa aenea in balneo | |
| posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent? | |
| Habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. | 10 |
| 'Horum' inquit 'eram conscius.' Quid tum? ita ille | |
| demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat | |
| ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum | |
| sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insi- | |
| dias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente | 15 |
| se indicare? 'Et fratres meos,' inquit, 'quod erant conscii, | 22.1 |
| in vincla coniecit.' Cum igitur eos vinciret quos secum | |
| habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires | |
| quae illos scire dicis? |