| Reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in | 22.5 |
| speculis semper fuisse, cum a te animo esset alieno, altera | |
| exercitum eum contra te magnum comparasse. De exercitu | |
| dicam breviter, ut cetera. Numquam eas copias rex | |
| Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano | |
| posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis | 10 |
| tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. Atque | |
| antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas | |
| vix tueri potest. At misit ad nescio quem Caecilium: sed | 23.1 |
| eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. | |
| Non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem | |
| quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, | |
| qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos | 5 |
| potius quam necatos. Sed tamen cum ad Caecilium mitte- | |
| bat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium | |
| istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui | |
| optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si | |
| nosset, contemneret. Addit etiam illud, equites non | 24.1 |
| optimos misisse. Credo, Caesar, nihil ad tuum equitatum, | |
| sed misit ex eis quos habuit electos. Ait nescio quem ex | |
| eo numero servum iudicatum. Non arbitror, non audivi: | |
| sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse | 5 |
| arbitrarer. | |
| Alieno autem a te animo quo modo? Speravit, credo, | |
| difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum | |
| naturam et fluminis. At eo tempore ipso pecuniam dedit, | |
| exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re | 10 |
| defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad peri- | |
| culum etiam atque ad aciem praesto fuit. Secutum bellum | 25.1 |
| est Africanum. Graves de te rumores, qui etiam furiosum | |
| illum Caecilium excitaverunt. Quo tum rex animo, qui | |
| auctionatus sit seseque spoliare maluerit quam tibi pecuniam | |
| non subministrare. 'At eo' inquit 'tempore ipso Nicaeam | 5 |
| Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et | |
| celeriter ad se referrent. Itaque cum esset ei nuntiatum | |
| Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de | |
| Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam | |
| nos habemus Latinum: | 10 |
| Pereant amici, dum inimici una intercidant.' | |
| Quod ille, si tibi esset inimicissimus, numquam tamen | |
| dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. Qui | |
| autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? | |
| Tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli | 15 |
| lege potuisset, regem et se et filium suum constitutos esse | |
| meminisset? Quid deinde? furcifer quo progreditur? Ait | 26.1 |
| hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in con- | |
| vivioque nudum saltavisse. Quae crux huic fugitivo potest | |
| satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam | |
| aut ebrium vidit umquam? Omnes sunt in illo rege | 5 |
| virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed prae- | |
| cipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio | |
| laudari reges non solere. Frugi hominem dici non multum | |
| habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, | |
| magni animi, largum, beneficum, liberalem: hae sunt regiae | 10 |
| laudes, illa privata est. Vt volet quisque, accipiat: ego | |
| tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, | |
| virtutem maximam iudico. Haec in illo est ab ineunte | |
| aetate cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque | |
| nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati | 15 |
| sunt perspecta et cognita. Multis ille quidem gradibus | 27.1 |
| officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen | |
| ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vaca- | |
| bat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res | |
| rationesque iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed | 5 |
| etiam optimus pater familias et diligentissimus agricola et | |
| pecuarius haberetur. Qui igitur adulescens nondum tanta | |
| gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime | |
| fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit? Imitari, | 28.1 |
| Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam | |
| optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. Quod si | |
| saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris | |
| pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum | 5 |
| minime in illam aetatem conveniret. Quibus ille studiis | |
| ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut | |
| armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta iam | |
| aetate defecerant. Itaque Deiotarum cum plures in equum | |
| sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari | 10 |
| solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, | |
| in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu | |
| equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad | |
| Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, | |
| quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa | 15 |
| studio et cupiditate concedere! Tum vero exercitu amisso | 29.1 |
| ego, qui pacis semper auctor, post Pharsalicum autem proe- | |
| lium suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abicien- | |
| dorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, | |
| quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum | 5 |
| arbitrabatur. Felix ista domus quae non impunitatem solum | |
| adepta sit sed etiam accusandi licentiam: calamitosus | |
| Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non | |
| modo apud te sed etiam a suis accusetur! Vos vestra | |
| secunda fortuna, Castor, non potestis sine propinquorum | 10 |
| calamitate esse contenti? |