| Sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim | 30.1 |
| Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris | |
| in lucem evocavit: quis tuum patrem ante quis esset quam | |
| cuius gener esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie | |
| necessitudinis nomen repudiaretis, tamen inimicitias homi- | 5 |
| num more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non | |
| expetere vitam, non capitis arcessere. Esto: concedatur | |
| haec quoque acerbitatis et odi magnitudo: adeone ut omnia | |
| vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura | |
| violentur? Servum sollicitare verbis, spe promissisque cor- | 10 |
| rumpere, abducere domum, contra dominum armare, hoc | |
| est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum | |
| indicere. Nam ista corruptela servi si non modo impunita | |
| fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes | |
| nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi | 15 |
| enim id quod intus est atque nostrum impune evolare | |
| potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in | |
| servitute dominatus. O tempora, o mores! Cn. Domitius | 31.1 |
| ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maxi- | |
| mum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem | |
| civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad | |
| eum clam domum venisset et crimina in dominum delatu- | 5 |
| rum se esse dixisset, prendi hominem iussit ad Scaurumque | |
| deduci. Vide quid intersit, etsi inique Castorem cum | |
| Domitio comparo: sed tamen ille inimico servum remisit, | |
| tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu | |
| corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum re- | 10 |
| pudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. At semel iste | |
| est corruptus a vobis. Nonne, cum esset perductus et | 32.1 |
| cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. | |
| Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, | |
| clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et | |
| hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, | 5 |
| tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? | |
| Quae est ista tam impotens, tam crudelis, tam immoderata | |
| inhumanitas? Idcirco in hanc urbem venisti ut huius | |
| urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate | |
| nostrae civitatis humanitatem inquinares? | 10 |