| At quam acute conlecta crimina! 'Blesamius' inquit, | 33.1 |
| —eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dice- | |
| bat tibi—'ad regem' inquit 'scribere solebat te in invidia | |
| esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos | |
| hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.' | 5 |
| Nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermun- | |
| culis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum | |
| Caesarem scriberet? Multorum enim capita civium viderat, | |
| multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas | |
| adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! | 10 |
| Quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non | |
| vidimus. Solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria | 34.1 |
| ceciderit nemo nisi armatus. Et quem nos liberi in summa | |
| populi Romani libertate nati non modo non tyrannum | |
| sed etiam clementissimum in victoria ducimus, is Blesamio | |
| qui vivit in regno tyrannus videri potest? Nam de statua | 5 |
| quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? | |
| Valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non | |
| invidemus. Nam si locus adfert invidiam, nullus est ad | |
| statuam quidem rostris clarior. De plausu autem quid | |
| respondeam? qui nec desideratus umquam in te est et non | 10 |
| numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione com- | |
| pressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te | |
| dignum videri potest. | |
| Nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad extremam | 35.1 |
| partem causae reservatum. Id autem aliquid <quid> est? te ut | |
| plane Deiotaro reconciliet oratio mea. Non enim iam metuo | |
| ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere | |
| aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. | 5 |
| Quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; | |
| neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares | |
| multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in | |
| altera parte fuisset ea sumeres non recusavit. Etenim | 36.1 |
| si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam | |
| a L. Scipione devictus Tauro tenus regnare iussus est, | |
| omnem hanc Asiam quae est nunc nostra provincia | |
| amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano | 5 |
| esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus | |
| modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc | |
| se Deiotarus consolari. Ille enim furoris multam sustulerat, | |
| hic erroris. Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et | |
| ipsi et filio nomen regium concessisti. Hoc nomine retento | 10 |
| atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum | |
| iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo | |
| et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae | |
| quidem. Multa se arbitratur et peperisse ante factis et | 37.1 |
| habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit | |
| amittere. Quae enim fortuna aut quis casus aut quae | |
| tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro | |
| decreta delere? Ab omnibus est enim is ornatus qui, | 5 |
| postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, | |
| Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus | |
| vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae | |
| publicis populi Romani litteris monumentisque consignata | |
| sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit | 10 |
| oblivio? Quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, | |
| gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes | |
| summa, quidam etiam bona sola esse dixerunt, eisque non | |
| modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse | |
| virtutem. Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non | 38.1 |
| modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus | |
| sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem | |
| senectutis refert acceptam clementiae tuae. Quo quidem | |
| animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, | 5 |
| quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic | |
| Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollici- | |
| tudine abstraxerit. Iubes enim eum bene sperare et bono | |
| esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. Me- | |
| mini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis | 10 |
| litteris bene sperare non frustra esse iussum. Laboro equi- | 39.1 |
| dem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res | |
| publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, | |
| familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitu- | |
| dinem magna eius officia in me et in exercitum meum | 5 |
| effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissi- | |
| mis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum | |
| beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis homi- | |
| num sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam | |
| te timere incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore. | 10 |
| Non debeo, Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, tem- | 40.1 |
| ptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam com- | |
| movere possim. Nihil opus est. Occurrere solet ipsa | |
| supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. Pro- | |
| pone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis | 5 |
| non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae | |
| denegasti. Multa sunt monumenta clementiae tuae, sed | |
| maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti. Quae | |
| si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur | |
| in regibus. Semper regium nomen in hac civitate sanctum | 10 |
| fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum. | |
| Quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, | 41.1 |
| retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradi- | |
| turos se esse confidunt. Corpora sua pro salute regum | |
| suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et | |
| Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque | 5 |
| fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera | |
| legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi | |
| etiam, ut spero, probati. Exquire de Blesamio num quid | 42.1 |
| ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem | |
| causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se sup- | |
| ponit reum. Memoriam tuam implorat, qua vales pluri- | |
| mum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem | 5 |
| discessisse; in primis finibus tibi praesto se fuisse dicit, | |
| usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum | |
| se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in | |
| cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se prae- | |
| buisse postridie. Quam ob rem si quid eorum quae | 43.1 |
| obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum | |
| facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes | |
| hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore | |
| miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolu- | 5 |
| mem famam cum salute: quorum alterum optare illorum | |
| crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae. |