| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA PRIMA | |
| Ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea | 1.1.1 |
| quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter | |
| consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum | |
| sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque | |
| rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam | 5 |
| quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero | |
| usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex | |
| eo die quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo | |
| templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheni- | |
| ensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam ver- | 10 |
| bum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas | |
| illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempi- | |
| terna delendam censui. Praeclara tum oratio M. Antoni, | 2.1 |
| egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos | |
| eius cum praestantissimis civibus confirmata est. Atque his | |
| principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas quas | |
| habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; | 5 |
| ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum nisi quod | |
| erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperie- | |
| batur; summa constantia ad ea quae quaesita erant re- | |
| spondebat. Num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea | 3.1 |
| neminem. Num immunitates datae? 'Nullae' respondebat. | |
| Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne | |
| qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut | |
| benefici figeretur. Multa praetereo eaque praeclara; ad | 5 |
| singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. Dictaturam, | |
| quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re | |
| publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus. Scri- | |
| ptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato | |
| auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplis- | 10 |
| simis verbis per senatus consultum gratias egimus. Lux | 4.1 |
| quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertu- | |
| leramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus | |
| ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, | |
| cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter | 5 |
| perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re | |
| publica sustulisset. Liberatus periculo caedis paucis post | 5.1 |
| diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in | |
| Mari nomen invaserat. Atque haec omnia communiter cum | |
| conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega | |
| afuisset, credo eis futura fuisse communia. Nam cum ser- | 5 |
| peret in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius, | |
| idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepul- | |
| turam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines | |
| cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minarentur, | |
| talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratos- | 10 |
| que servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio | |
| illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam | |
| valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. Ecce | 6.1 |
| enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mu- | |
| tata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum | |
| et absente populo et invito. Consules designati negabant se | |
| audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant | 5 |
| ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen | |
| ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. | |
| Veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime | |
| caverat, non ad conservationem earum rerum quas habe- | |
| bant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. Quae | 10 |
| cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis | |
| liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, | |
| quod initium senatus cogendi fore videbatur. Exposui, | 7.1 |
| patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, | |
| quae plus admirationis habet, breviter exponam. Cum | |
| Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non | |
| sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, | 5 |
| quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur: quae | |
| tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens | |
| retinere non potuit. Veritus sum ne meus repentinus ad | |
| meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si | |
| essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucope- | 10 |
| tram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, | |
| ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum | |
| provectus reiectus Austro sum in eum ipsum locum unde | |
| conscenderam. Cumque intempesta nox esset mansissemque | 8.1 |
| in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque | |
| apud eundem ventum exspectans manerem, municipes | |
| Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma | |
| recentes: a quibus primum accipio M. Antoni contionem, | 5 |
| quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum | |
| coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti ad- | |
| fertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus | |
| etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum | |
| aequitatis videbatur. Addebant praeterea—fit enim plerum- | 10 |
| que ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid | |
| quo faciant id quod nuntiant laetius—rem conventuram: | |
| Kalendis senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis | |
| malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem | |
| senatus esse rediturum. Tum vero tanta sum cupiditate | 9.1 |
| incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti | |
| satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non | |
| putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratu- | |
| larer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: | 5 |
| quanto meo dolore non dico. Turpe mihi ipsi videbatur in | |
| eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi | |
| velle tuto esse ubi ille non posset. Neque vero illum simi- | |
| liter atque ipse eram commotum esse vidi. Erectus enim | |
| maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo | 10 |
| casu, multa de vestro querebatur. Exque eo primum cog- | 10.1 |
| novi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis | |
| oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto | |
| audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testi- | |
| monio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedi- | 5 |
| catione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam | |
| consecutus. Hunc igitur ut sequerer properavi quem prae- | |
| sentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim | |
| sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi | |
| humanitus accidisset—multa autem impendere videntur | 10 |
| praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei | |
| vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga | |
| se voluntatis. | |
| Quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, pro- | 11.1 |
| batam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere | |
| incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum | |
| amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me | |
| semper tuli. Quid tandem erat causae cur die hesterno in | 5 |
| senatum tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non | |
| saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam | |
| aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas | |
| aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium | |
| illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum | 10 |
| est. De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores | 12.1 |
| deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed | |
| eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit, | |
| cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt ut | |
| paene liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos | 5 |
| notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, | |
| misi pro amicitia qui hoc ei diceret. At ille vobis audien- | |
| tibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. | |
| Nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. Cuius | |
| enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine | 10 |
| auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus | |
| sententia aedificatam domum? Quis autem umquam tanto | |
| damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut | |
| multam? Quod si scisset quam sententiam dicturus essem, | |
| remisisset aliquid profecto de severitate cogendi. An me | 13.1 |
| censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decre- | |
| turum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, | |
| ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, | |
| ut decernerentur supplicationes mortuo? Nihil dico cui. | 5 |
| Fuerit ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam | |
| liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam | |
| prope in quingentesimum annum propagavit: adduci tamen | |
| non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deo- | |
| rum immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam | 10 |
| exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego vero eam | |
| sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si | |
| qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, | |
| si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, | |
| partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immor- | 15 |
| tales velim et populo Romano qui id non probat, et huic | |
| ordini qui decrevit invitus. Quid? de reliquis rei publicae | 14.1 |
| malis licetne dicere? Mihi vero licet et semper licebit | |
| dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo veni- | |
| endi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. | |
| Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse | 5 |
| potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus | |
| modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, | |
| dignus re publica inveniretur. Qua quidem ex re magnum | |
| accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani bene- | |
| ficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. | 10 |
| Idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo | |
| gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? | |
| Non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu | |
| quidem adsensus est. Quae, malum, est ista voluntaria | 15.1 |
| servitus? Fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab | |
| omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. | |
| Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, | |
| quorum vocem requiro. Quos quidem doleo in suspicionem | 5 |
| populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, | |
| sed alium alia de causa deesse dignitati suae. Qua re | |
| primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non | |
| quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere | |
| ipse deberet. Deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, | 10 |
| etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem | |
| meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis. | |
| Primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo | 16.1 |
| probem—quis enim id quidem potest?—sed quia rationem | |
| habendam maxime arbitror pacis atque oti. Vellem adesset | |
| M. Antonius, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei | |
| minus valere, quod mihi heri per illum non licuit—doceret | 5 |
| me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse | |
| Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et chiro- | |
| graphis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem | |
| sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille | |
| in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse | 10 |
| voluit, pro nihilo habebuntur? Equidem existimo nihil tam | 17.1 |
| esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. An, si cui quid | |
| ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut | |
| multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura | |
| illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis | 5 |
| annos tributa et data. Sed ea non muto, non moveo: | |
| summo studio illius praeclara acta defendo. Pecunia utinam | |
| ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, | |
| quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. Quam- | |
| quam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit. Ecquid est | 18.1 |
| quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re | |
| publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? | |
| Quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere | |
| Sullae: Corneliae. Quid? Pompei tertius consulatus in | 5 |
| quibus actis constitit? Nempe in legibus. De Caesare ipso | |
| si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas | |
| responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut | |
| mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis | |
| suis duceret. Sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in | 10 |
| rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta | |
| Caesaris dissolvi ferendum non puto. Quae lex melior, | 19.1 |
| utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne | |
| praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam | |
| biennium consulares obtinerentur? Hac lege sublata viden- | |
| turne vobis posse Caesaris acta servari? Quid? lege quae | 5 |
| promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae | |
| leges Caesaris dissolvuntur? Et vos acta Caesaris defenditis | |
| qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa | |
| rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis ini- | |
| quum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centu- | 10 |
| riatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. At | 20.1 |
| quae est ista tertia decuria? 'Centurionum' inquit. Quid? | |
| isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia | |
| non patebat? 'Census praefiniebatur,' inquit. Non centu- | |
| rioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri | 5 |
| fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et | |
| iudicant et iudicaverunt. 'Non quaero' inquit 'istos: qui- | |
| cumque ordinem duxit, iudicet.' At si ferretis quicumque | |
| equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in | |
| iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'Non | 10 |
| quaero' inquit 'ista: addo etiam iudices manipularis ex | |
| legione Alaudarum. Aliter enim nostri negant posse se | |
| salvos esse.' O contumeliosum honorem eis quos ad iudi- | |
| candum nec opinantis vocatis! Hic enim est legis index ut | |
| ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non | 15 |
| audeant. In quo quantus error est, di immortales! eorum | |
| qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidis- | |
| simus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis | |
| suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus | |
| videatur quam in turpem iure coniectus. Altera promulgata | 21.1 |
| lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provo- | |
| cent, si velint. Haec utrum tandem lex est an legum | |
| omnium dissolutio? Quis est enim hodie cuius intersit istam | |
| legem manere? Nemo reus est legibus illis, nemo quem | 5 |
| futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in | |
| iudicium vocabuntur. 'At res popularis.' Vtinam quidem | |
| aliquid velletis esse populare! Omnes enim iam cives de rei | |
| publicae salute una et mente et voce consentiunt. Quae est | |
| igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem sum- | 10 |
| mam habeat, gratiam nullam? Quid enim turpius quam qui | |
| maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum | |
| iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damna- | |
| tus? Sed quid plura de lege disputo? Quasi vero id agatur ut | 22.1 |
| quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino | |
| umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam | |
| amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini | |
| conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse | 5 |
| ad operas mercennarias statim protrahatur? Non igitur provo- | |
| catio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quae- | |
| stionesque tolluntur. Quid est aliud hortari adulescentis ut | |
| turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? Quam | |
| autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his | 10 |
| duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis? Quid, quod | 23.1 |
| obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque | |
| ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus | |
| cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? | |
| Quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam pro- | 5 |
| bavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum | |
| ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc | |
| tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem | |
| Caesaris prolatas esse et fixas videtis. De exsilio reducti a | 24.1 |
| mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et | |
| provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata | |
| vectigalia a mortuo. Ergo haec uno, verum optimo auctore | |
| domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis inspectan- | 5 |
| tibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur | |
| eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis, | |
| de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus | |
| acta Caesaris evertendas putamus? Ac de his tamen legibus | 25.1 |
| quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae | |
| iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. Illae enim sine | |
| ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero | |
| autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres | 5 |
| conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. Paratos | |
| habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam reli- | |
| gione defendant: vacui metu esse debemus. 'Quas tu mihi' | |
| inquit 'intercessiones, quas religiones?' Eas scilicet quibus | |
| rei publicae salus continetur. 'Neglegimus ista et nimis | 10 |
| antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes clau- | |
| dentur aditus; armati in praesidiis multis locis conloca- | |
| buntur.' Quid tum? quod ita erit gestum, id lex erit? et in | 26.1 |
| aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum | |
| iure rogaverunt—hocine a maioribus accepimus ius | |
| rogandi?—populusque iure scivit. Qui populus? isne | |
| qui exclusus est? Quo iure? an eo quod vi et armis omne | 5 |
| sublatum est? Atque haec dico de futuris, quod est amicorum | |
| ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, | |
| refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de | |
| quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio | |
| vim: arma removete! | 10 |
| Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti | 27.1 |
| non oportebit. Quamquam te quidem id facturum non arbi- | |
| tror—novi facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in | |
| hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius | |
| quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si | 5 |
| imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio | |
| esse factum. Video autem quam sit odiosum habere eundem | |
| iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit | |
| impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod | |
| M. Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in | 10 |
| vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus | |
| mihi inimicissimus sit non recusabo; sin consuetudinem | |
| meam quam in re publica semper habui tenuero, id est si | |
| libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor | |
| ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic ira- | 15 |
| scatur ut civi. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui | |
| defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa | |
| erunt dixerint ista arma ne noceant. Quid hac postulatione | |
| dici potest aequius? Quod si, ut mihi a quibusdam eius | 28.1 |
| familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra | |
| voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest | |
| contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum | |
| loquuntur: 'non idem tibi adversario Caesaris licebit quod | 5 |
| Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus: | |
| 'nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam | |
| mortis.' Sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dola- | 29.1 |
| bella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque ve- | |
| strum errore reticere. Credo enim vos nobilis homines magna | |
| quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli | |
| suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimo- | 5 |
| que contempta est, non opes violentas et populo Romano | |
| minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam | |
| concupivisse. Est autem gloria laus recte factorum magno- | |
| rumque in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi | |
| cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. | 10 |
| Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te | 30.1 |
| praeter ceteros paulisper esse expertum viderem. Quem | |
| potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam | |
| cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus | |
| sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu libe- | 5 |
| rata te domum recepisti? Cuius ordinis, cuius generis, cuius | |
| denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se | |
| non obtulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in his | |
| rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo | |
| nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, con- | 10 |
| sensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter | |
| quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo | |
| memoriam veteris doloris abiecisse. Hanc tu, P. Dolabella,— | 31.1 |
| magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo | |
| animo tantam dignitatem deponere? Tu autem, M. Antoni, | |
| —absentem enim appello—unum illum diem quo in aede | |
| Telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te | 5 |
| quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? | |
| Quae fuit oratio de concordia! quanto metu <senatus>, quanta | |
| sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam | |
| tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso | |
| augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam | 10 |
| tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te | |
| missus pacis obses fuit! quo senatus die laetior, quo popu- | 32.1 |
| lus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam | |
| frequentior fuit. Tum denique liberati per viros fortissimos | |
| videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax conseque- | |
| batur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis | 5 |
| diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie | |
| adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae | |
| nomen sustulisti. Haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo | |
| Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter | |
| unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem | 10 |
| patricium Manlium <Marcum> vocari licet, sic tu propter | |
| unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. | |
| Num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, | 33.1 |
| fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae | |
| paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? Non | |
| possum adduci ut suspicer te pecunia captum. Licet quod | |
| cuique libet loquatur, credere non est necesse. Nihil enim | 5 |
| umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. Quamquam | |
| solent domestici depravare non numquam; sed novi firmi- | |
| tatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem | |
| vitare potuisses! Illud magis vereor ne ignorans verum | |
| iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis | 10 |
| et metui a civibus tuis quam diligi malis. Quod si ita putas, | |
| totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re | |
| publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui | |
| vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, | |
| caducum. Quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui | 34.1 |
| 'Oderint, dum metuant' dixerit perniciosum fuisse. Vtinam, | |
| M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti | |
| multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem | |
| mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam | 5 |
| metueretur? Illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse | |
| parem ceteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam res | |
| avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim | |
| quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est | |
| interfectus. Sed quid oratione te flectam? Si enim exitus | 35.1 |
| C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam | |
| metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. Quem | |
| qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo | |
| qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa | 5 |
| interfectoris gloria interfici possit. Qua re flecte te, quaeso, | |
| et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam | |
| ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus | |
| nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest. Po- | 36.1 |
| puli quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus | |
| vos non satis moveri permoleste fero. Quid enim gladiatoribus | |
| clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid | |
| Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis | 5 |
| qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter | |
| consentientem populi Romani universi voluntatem? Quid? | |
| Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et | |
| iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur? | |
| O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum | 10 |
| non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac | |
| visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexa- | |
| gesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui | |
| ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium | |
| populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris | 15 |
| sui perpetuo plausu et clamore leniret. Equidem is sum | 37.1 |
| qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur, | |
| semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, | |
| infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei | |
| qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non | 5 |
| plausum illum, sed iudicium puto. Sin haec leviora vobis | |
| videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis | |
| quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti | |
| fuisse? Satis erat enim probatum illum esse populo Romano, | |
| ut est; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, | 10 |
| quibus est ipse carissimus: tantam tamen sollicitudinem | |
| bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? | |
| Certe in nullo. Quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! | 38.1 |
| quale sit non interpretamini? Quid? eos de vestra vita | |
| cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae | |
| consulturos vita tam cara sit? | |
| Cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam | 5 |
| et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret | |
| constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac | |
| diligenter auditus. Quae potestas si mihi saepius sine meo | |
| vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non | |
| tam mihi me quam rei publicae reservabo. Mihi fere satis | 10 |
| est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid | |
| accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae ac- | |
| cesserit. |