| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA SECVNDA | |
| Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo | 2.1.1 |
| his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum | |
| eodem tempore mihi quoque indixerit? Nec vero necesse | |
| est quemquam a me nominari: vobiscum ipsi recordamini. | |
| Mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror, | 5 |
| Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorre- | |
| scere. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim | |
| illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei | |
| publicae causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut au- | |
| dacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro | 10 |
| me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commen- | |
| dationem tibi ad impios civis fore putavisti. Quid putem? | 2.1 |
| contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec | |
| in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid | |
| despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me | |
| detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene | 5 |
| gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae | |
| dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi? | |
| Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid | |
| uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere? | |
| Illud profecto: non existimavit sui similibus probari posse | 10 |
| se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus. Cui prius | 3.1 |
| quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me | |
| violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen | |
| iudico, pauca dicam. | |
| Contra rem suam me nescio quando venisse questus est. | 5 |
| An ego non venirem contra alienum pro familiari et | |
| necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, | |
| sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam | |
| quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non | |
| iure praetorio? Sed hoc idcirco commemoratum a te puto | 10 |
| ut te infimo ordini commendares, cum omnes <te> recorda- | |
| rentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, | |
| libertini hominis, fuisse. At enim te in disciplinam meam | |
| tradideras—nam ita dixisti—domum meam ventitaras. | |
| Ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae | 15 |
| consuluisses. Sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per | |
| C. Curionem facere licuisset. Auguratus petitionem mihi | 4.1 |
| te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impu- | |
| dentiam praedicandam! Quo enim tempore me augurem | |
| a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius | |
| nominaverunt—nec enim licebat a pluribus nominari—tu | 5 |
| nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica | |
| incolumem fore putabas. Poteras autem eo tempore augu- | |
| ratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum | |
| es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius | |
| etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis | 10 |
| studiosi fuissent. At beneficio sum tuo usus. Quo? | 5.1 |
| Quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae | |
| me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam | |
| minus prudenti non satis gratus videri. Sed quo beneficio? | |
| quod me Brundisi non occideris? Quem ipse victor qui | 5 |
| tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis | |
| principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, | |
| eum tu occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres | |
| conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare | |
| possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? Quod | 10 |
| si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo | |
| erant conservati, quos tu ipse clarissimos viros soles ap- | |
| pellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem | |
| beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? Qua in | |
| re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum | 15 |
| <me> a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed | 6.1 |
| sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone | |
| nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? An de | |
| interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus | |
| viderer? At in illa querela misera quidem et luctuosa, sed | 5 |
| mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque | |
| Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum | |
| contumelia, quid non moderate, quid non amice? Quod | |
| quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem | |
| abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae | 10 |
| dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia | |
| essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae | |
| essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, | |
| intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime | |
| stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo | 15 |
| cotidie susciperes vino lustrisque confectus. At ego, tam- | 7.1 |
| quam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae | |
| et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de | |
| re publica graviter querens de homine nihil dixi. Itaque | |
| hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum | 5 |
| acceperit. At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, | |
| recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis | |
| ignarus. Quis enim umquam qui paulum modo bonorum | |
| consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offen- | |
| sione aliqua interposita in medium protulit palamque | 10 |
| recitavit? Quid est aliud tollere ex vita vitae societatem, | |
| tollere amicorum conloquia absentium? Quam multa ioca | |
| solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta vide- | |
| antur, quam multa seria neque tamen ullo modo divol- | |
| ganda! Sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem | 8.1 |
| videte. Quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut | |
| Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio videris? Qui cum | |
| hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, | |
| ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis | 5 |
| eos inter sicarios defensurus. Sed quid opponas tandem, si | |
| negem me umquam ad te istas litteras misisse? Quo me | |
| teste convincas? An chirographo? in quo habes scientiam | |
| quaestuosam. Qui possis? sunt enim librari manu. Iam | |
| invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam | 10 |
| proferam nihil sapere doceat. Quid enim est minus non | 9.1 |
| dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod | |
| ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obie- | |
| cerit? At ego non nego, teque in isto ipso convinco non | |
| inhumanitatis solum sed etiam amentiae. Quod enim | 5 |
| verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici, | |
| benevolentiae? Omne autem crimen tuum est quod de te in | |
| his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad | |
| civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad scele- | |
| ratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi iure poteram | 10 |
| a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi | |
| per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id | |
| te invito me non esse facturum; idque a me impetras. | |
| Quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque | |
| auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani | 15 |
| neque leges ullae possent coercere? Verum tamen quid | 10.1 |
| erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris | |
| lege reductus? Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in | |
| quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata. | |
| Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in | 5 |
| M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut | |
| me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, | |
| contra illum cum dicam, attente audiatis. Simul illud oro: | |
| si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem | |
| modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provo- | 10 |
| cavit, respondero, oblitum esse putetis mei. Non tractabo | |
| ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. Etsi ille | |
| nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem | |
| publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla contro- | |
| versia consularis. Vt igitur intellegeretis qualem ipse se | 11.1 |
| consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui | |
| consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. | |
| Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius | |
| ordinis consilio, auctoritate, sententia? Haec tu homo | 5 |
| sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio | |
| sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? Quis autem | |
| meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret | |
| inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni, | |
| manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique | 10 |
| fatale. Non placet M. Antonio consulatus meus. At | 12.1 |
| placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius tem- | |
| poris consularibus qui proxime est mortuus; placuit | |
| Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas; | |
| placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curi- | 5 |
| oni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio, | |
| C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules | |
| designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui | |
| cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem | |
| non vidit. Maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius | 10 |
| probavit qui, ut me primum decedens ex Syria vidit, com- | |
| plexus et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse | |
| dixit. Sed quid singulos commemoro? Frequentissimo | |
| senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti | |
| gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, | 15 |
| rem publicam referret acceptam. Sed quoniam illis quos | 13.1 |
| nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus | |
| ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt. | |
| L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis | |
| gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis | 5 |
| amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares | |
| senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam | |
| hanc urbem habitus est togato ante me nemini. L. Caesar, | 14.1 |
| avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate | |
| sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum! | |
| Hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium con- | |
| siliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem | 5 |
| quam avunculi maluisti. Huius ego alienus consiliis consul | |
| usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re | |
| publica rettulisti? At ad quos refert? di immortales! Ad | |
| eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. | |
| Hodie non descendit Antonius. Cur? Dat nataliciam in | 15.1 |
| hortis. Cui? Neminem nominabo: putate tum Phormioni | |
| alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O foeditatem | |
| hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem | |
| non ferendam! Tu cum principem senatorem, civem sin- | 5 |
| gularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica | |
| nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent, | |
| tuam exhauriunt? Tuus videlicet salutaris consulatus, | |
| perniciosus meus. Adeone pudorem cum pudicitia perdi- | |
| disti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego | 10 |
| senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praeside- | |
| bat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis | |
| conlocavisti? At etiam ausus es—quid autem est quod tu | 16.1 |
| non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum | |
| servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus | |
| consulta fierent, vim adferebam senatui. O miser, sive illa | |
| tibi nota non sunt—nihil enim boni nosti—sive sunt, qui | 5 |
| apud talis viros tam impudenter loquare! Quis enim eques | |
| Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius | |
| ordinis qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc | |
| templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non | |
| dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina | 10 |
| illorum capere potuerunt. Etenim cum homines nefarii de | 17.1 |
| patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua | |
| manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare, | |
| civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consen- | |
| sisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam | 5 |
| non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Roma- | |
| nus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod | |
| illis accidit contigisset? Ad sepulturam corpus vitrici sui | |
| negat a me datum. Hoc vero ne P. quidem Clodius dixit | |
| umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te | 10 |
| omnibus vitiis iam esse superatum. Qui autem tibi venit in | 18.1 |
| mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli | |
| esse educatum? An verebare ne non putaremus natura te | |
| potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam | |
| disciplina? Tam autem eras excors ut tota in oratione tua | 5 |
| tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se | |
| diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta | |
| mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum | |
| fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. | |
| Ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est | 10 |
| senatus reprehendisti. Nam comprehensio sontium mea, | |
| animadversio senatus fuit. Homo disertus non intellegit | |
| eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit | |
| vituperari. Iam illud cuius est, non dico audaciae—cupit | 19.1 |
| enim se audacem—sed, quod minime volt, stultitiae, qua | |
| vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter | |
| subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concor- | |
| diae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae | 5 |
| dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis | |
| homines conlocati stent? Accusa senatum; accusa eque- | |
| strem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa | |
| omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem | |
| hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. Haec tu non | 10 |
| propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam | |
| rerum repugnantiam non vides. Nihil profecto sapis. Quid | |
| est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma | |
| ipse ceperis, obicere alteri salutaria? At etiam quodam loco | 20.1 |
| facetus esse voluisti. Quam id te, di boni, non decebat! | |
| In quo est tua culpa non nulla. Aliquid enim salis a mima | |
| uxore trahere potuisti. 'Cedant arma togae.' Quid? tum | |
| nonne cesserunt? At postea tuis armis cessit toga. Quae- | 5 |
| ramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani | |
| sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. | |
| Nec vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam | |
| breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; | |
| me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen | 10 |
| omni genere monumentorum meorum perfecisse operis sub- | |
| sicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis | |
| et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Sed haec non | |
| huius temporis: maiora videamus. | |
| P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. Quidnam | 21.1 |
| homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro | |
| inspectante populo Romano gladio insecutus es negotium- | |
| que transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae | |
| coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? | 5 |
| Quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu | |
| quidem dicis. At Miloni ne favere quidem potui; prius | |
| enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspi- | |
| caretur. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis ut | |
| prodesse rei publicae sine suasore non posset. At laetatus | 10 |
| sum. Quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me | |
| unum tristem esse oportebat? Quamquam de morte Clodi | 22.1 |
| fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta— | |
| quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem | |
| occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quae- | |
| situm est tamen. Quod igitur, cum res agebatur, nemo in | 5 |
| me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres? | |
| Quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea | 23.1 |
| Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque | |
| causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu | |
| quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. | |
| Ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praeter- | 5 |
| misi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Cae- | |
| saris coniunctione avocarem. In quo Caesar felicior fuit. | |
| Ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. Postea | |
| vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego | |
| illum ab eo distrahere conarer? Stulti erat sperare, suadere | 10 |
| impudentis. Duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid | 24.1 |
| contra Caesarem Pompeio suaserim. Ea velim reprehendas, | |
| si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari proro- | |
| garet, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio | |
| haberetur. Quorum si utrumvis persuasissem, in has mise- | 5 |
| rias numquam incidissemus. Atque idem ego, cum iam | |
| opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem | |
| detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante | |
| provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, | |
| pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, | 10 |
| meaque illa vox est nota multis: 'Vtinam, Cn. Pompei, cum | |
| C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam | |
| diremisses! Fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae | |
| tuae.' Haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de | |
| re publica consilia fuerunt. Quae si valuissent, res publica | 15 |
| staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses. | |
| Sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio | 25.1 |
| interfectum. Iam vereor, patres conscripti, ne, quod tur- | |
| pissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui | |
| me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret | |
| alienis. Quis enim meum in ista societate gloriosissimi | 5 |
| facti nomen audivit? Cuius autem qui in eo numero fuisset | |
| nomen est occultatum? Occultatum dico? cuius non statim | |
| divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in | |
| ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut | |
| quisquam celari vellet qui fuisset. Quam veri simile porro | 26.1 |
| est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus | |
| neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? | |
| Etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis | |
| actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti | 5 |
| imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? Hi igitur his | |
| maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis | |
| et foris potius quam domo? Quid? C. Cassius in ea familia | |
| natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem | |
| cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: | 10 |
| qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad | |
| ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam | |
| quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. | |
| Cn. Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avun- | 27.1 |
| culi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam liber- | |
| tatem, sed mea auctoritas excitavit? An C. Trebonio ego | |
| persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. Quo etiam | |
| maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi | 5 |
| Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus | |
| quam particeps esse maluit. An L. Tillius Cimber me est | |
| auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum | |
| admiratus quam facturum putavi, admiratus autem ob eam | |
| causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. | 10 |
| Quid duos Servilios—Cascas dicam an Ahalas?—et hos | |
| auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei | |
| publicae? Longum est persequi ceteros, idque rei publicae | |
| praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum. At quem ad | 28.1 |
| modum me coarguerit homo acutus recordamini. 'Caesare | |
| interfecto' inquit 'statim cruentum alte extollens Brutus | |
| pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recupe- | |
| ratam libertatem est gratulatus.' Cur mihi potissimum? | 5 |
| quia sciebam? Vide ne illa causa fuerit appellandi mei | |
| quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse | |
| gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum | |
| laudum exstitisse. Tu autem, omnium stultissime, non | 29.1 |
| intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem | |
| crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? | |
| Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut | |
| quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis | 5 |
| est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant qui illud | |
| aut fieri noluerit aut factum improbarit? Omnes ergo in | |
| culpa. Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem | |
| occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; | |
| voluntas nemini. Sed stuporem hominis vel dicam pecudis | 30.1 |
| attendite. Sic enim dixit: 'Brutus, quem ego honoris | |
| causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem excla- | |
| mavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' Ergo | |
| ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid | 5 |
| suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te | |
| honoris causa nominatur? Esto; sit in verbis tuis hic stupor: | |
| quanto in rebus sententiisque maior? Constitue hoc, consul, | |
| aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, | |
| reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, | 10 |
| inquam, et exhala. An faces admovendae sunt quae excitent | |
| tantae causae indormientem? Numquamne intelleges statu- | |
| endum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homici- | |
| daene sint an vindices libertatis? Attende enim paulisper | 31.1 |
| cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe. | |
| Ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te | |
| arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, | |
| nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae | 5 |
| sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam | |
| quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem | |
| quam suum occidere. Tu homo sapiens et considerate, | |
| quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in | |
| hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? | 10 |
| cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe | |
| plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares in- | |
| credibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, | |
| Cassio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus | |
| auctus? Atqui haec acta per te. Non igitur homicidas. | 15 |
| Sequitur ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium | |
| nihil potest esse. Quid est? num conturbo te? Non enim | 32.1 |
| fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. Sed | |
| tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere | |
| a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissi- | |
| mos iudicatos. Itaque iam retexo orationem meam. Scribam | 5 |
| ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent | |
| sitne verum, ne cui negent. Etenim vereor ne aut celatum | |
| me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit | |
| turpissimum. Quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! | |
| non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta | 10 |
| maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memo- | |
| riae sempiternae? In huius me tu consili societatem tam- | |
| quam in equum Troianum cum principibus includis? Non | 33.1 |
| recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. Tanta enim | |
| res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum | |
| laude non comparem. Quid enim beatius illis quos tu | |
| expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam | 5 |
| desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non | |
| adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes | |
| qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae | |
| fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae | |
| tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non | 10 |
| immortalitatis memoria prosequantur? Tu vero ascribe me | |
| talem in numerum. Sed unam rem vereor ne non probes: | 34.1 |
| si enim fuissem, non solum regem sed etiam regnum de re | |
| publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, | |
| mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam | |
| confecissem. Quamquam si interfici Caesarem voluisse | 5 |
| crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, | |
| quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse | |
| notissimum est et ob eius consili societatem, cum interfice- | |
| retur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. Ego | |
| autem—vide quam tecum agam non inimice—quod bene | 10 |
| cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; | |
| quod non fecisti, ignosco. Virum res illa quaerebat. Quod | 35.1 |
| si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, | |
| 'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. Quamquam illud | |
| quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant, | |
| tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam | 5 |
| regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti; | |
| qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; | |
| ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius | |
| domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chiro- | |
| graphorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, | 10 |
| vectigalium flagitiosissimae nundinae. Etenim quae res | 36.1 |
| egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire | |
| potuisset? Nescio quid conturbatus esse videris: num quid | |
| subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? Libero te | |
| metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica | 5 |
| bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros | |
| res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse | |
| non arguo. Respondi maximis criminibus: nunc etiam | |
| reliquis respondendum est. | |
| Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obie- | 37.1 |
| cisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium | |
| auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; | |
| res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor | |
| enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura, tanta | 5 |
| in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem | |
| providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres con- | |
| scripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis | |
| conservatam brevi tempore esse perituram. Nec vero eram | |
| tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter | 10 |
| vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, | |
| dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego praestan- | |
| tissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot | |
| consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, om- | |
| nem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum opti- | 15 |
| morum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua | |
| condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello | |
| civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus. | |
| Quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum | 38.1 |
| ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia | |
| omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius num- | |
| quam in hac urbe mansisses. At vero Cn. Pompei volun- | |
| tatem a me alienabat oratio mea. An ille quemquam plus | 5 |
| dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? | |
| Quod quidem erat magnum, de summa re publica dissen- | |
| tientis in eadem consuetudine amicitiae permanere. Ego | |
| quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem vide- | |
| bat. Ego incolumitati civium primum, ut postea dignitati | 10 |
| possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. Quod | |
| autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior | |
| erat nostra dissensio. Quid vero ille singularis vir ac | 39.1 |
| paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia | |
| fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab eo mentio de | |
| me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me | |
| vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. Et eius viri | 5 |
| nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem | |
| esse fateare? Sed omittatur bellum illud in quo tu | |
| nimium felix fuisti. Ne <de> iocis quidem respondebo | |
| quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa | |
| castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in | 10 |
| turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum | |
| animis relaxantur. Quod autem idem maestitiam meam | 40.1 |
| reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in | |
| utroque fuisse moderatum. | |
| Hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum | |
| verum crimen esset! plures amici mei et necessarii vive- | 5 |
| rent. Sed qui istuc tibi venit in mentem? Ego enim | |
| amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus | |
| rettuli. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse | |
| te. Me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo | |
| commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te | 10 |
| is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit | |
| heredem. Et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne | 41.1 |
| fuerit ignoras. Fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi | |
| equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem | |
| semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam | |
| viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem. | 5 |
| Velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie | |
| fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. 'Nihil scio' | |
| inquies 'nisi quae praedia habuerit.' Igitur fratrem exhere- | |
| dans te faciebat heredem. In multas praeterea pecunias | |
| alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam | 10 |
| heres esset, invasit. Quamquam hoc maxime admiratus | 42.1 |
| sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum | |
| ipse hereditatem patris non adisses. | |
| Haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena | |
| villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiaris- | 5 |
| simi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa | |
| declamitas. At vero adhibes ioci causa magistrum suffragio | |
| tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in | |
| te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia | |
| facilis in te et in tuos dicta dicere. Vide autem quid | 10 |
| intersit inter te et avum tuum. Ille sensim dicebat quod | |
| causae prodesset; tu cursim dicis aliena. At quanta | 43.1 |
| merces rhetori data est! Audite, audite, patres con- | |
| scripti, et cognoscite rei publicae volnera. Duo milia | |
| iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et | |
| quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil | 5 |
| sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex | |
| Caesaris commentariis? Sed dicam alio loco et de | |
| Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos | |
| rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. Iam | |
| enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso | 10 |
| emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. | |
| Nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, | |
| ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi | |
| multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur. | |
| Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor; a | 44.1 |
| principio ordiamur. Tenesne memoria praetextatum te | |
| decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' Concedo. | |
| Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae | |
| tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset | 5 |
| lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis | |
| quis fortunae vitio, non suo decoxisset. Sumpsisti virilem, | |
| quam statim muliebrem togam reddidisti. Primo volgare | |
| scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito | |
| Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, | 10 |
| tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo | |
| conlocavit. Nemo umquam puer emptus libidinis causa | 45.1 |
| tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. Quo- | |
| tiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit | |
| ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante | |
| libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. Quae | 5 |
| flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Scisne me de | |
| rebus mihi notissimis dicere? Recordare tempus illud | |
| cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad | |
| pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; | |
| orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens | 10 |
| peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse | |
| dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabat, quod | |
| desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium | |
| iturum. Quo tempore ego quanta mala florentissimae | 46.1 |
| familiae sedavi vel potius sustuli! Patri persuasi ut aes | |
| alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa | |
| spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus | |
| eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione | 5 |
| patrio iure et potestate prohiberet. Haec tu cum per me | |
| acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, | |
| maledictis me provocare ausus esses? Sed iam stupra et | 47.1 |
| flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum | |
| dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae | |
| a verecundo inimico audire non posses. Sed reliquum | |
| vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. | 5 |
| Ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae | |
| miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. | |
| Quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi | |
| sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus | |
| in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed | 10 |
| etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis | |
| sero ad extrema veniamus. | |
| Intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me bene- | 48.1 |
| ficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius | |
| etiam domi iam tum quiddam molitus est. Quid dicam | |
| ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra | |
| senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; | 5 |
| sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime | |
| facere posset. Qui tum inde reditus aut qualis? Prius in | |
| ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. Quae autem | |
| domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec | |
| erat usquam tua. Domum dico? Quid erat in terris ubi | 10 |
| in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum | |
| sociis tamquam Sisaponem tenebas? Venis e Gallia ad | 49.1 |
| quaesturam petendam. Aude dicere te prius ad parentem | |
| tuam venisse quam ad me. Acceperam iam ante Caesaris | |
| litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui | |
| quidem sum te passus de gratia. Postea sum cultus a te, tu | 5 |
| a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tem- | |
| pore P. Clodium approbante populo Romano in foro es | |
| conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non | |
| impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi | |
| illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis | 10 |
| satis esse facturum. In quo demiror cur Milonem impulsu | |
| meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud | |
| deferentem numquam sim adhortatus. Quamquam, si in | |
| eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam | |
| quam ad meam gratiam. Quaestor es factus: deinde con- | 50.1 |
| tinuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad | |
| Caesarem cucurristi. Id enim unum in terris egestatis, | |
| aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse | |
| ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis | 5 |
| explevisses, si hoc est explere, <expilare> quod statim effundas, | |
| advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, | |
| viri tui similis esses. | |
| Accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque | |
| in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae | 10 |
| in nos fortunasque nostras, id est in universam rem pu- | |
| blicam, impie ac nefarie fecerit. Ab huius enim scelere | |
| omnium malorum principium natum reperietis. Nam cum | 51.1 |
| L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis la- | |
| bentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis | |
| ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, | |
| tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis | 5 |
| vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua | |
| multi minoribus in peccatis occiderunt. In te, M. Antoni, | |
| id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot lumi- | |
| nibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum | |
| more maiorum. Et tu apud patres conscriptos contra me | 10 |
| dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, | |
| tu hostis rei publicae iudicatus? Commemoratio illius tui | |
| sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus | |
| hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod | |
| quidem erit, si per te licebit, sempiternum—tua illa pesti- | 15 |
| fera intercessio nominabitur. Quid cupide a senatu, quid | 52.1 |
| temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem | |
| decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel, | |
| sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi | |
| passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti | 5 |
| rem publicam funditus velles, cum te neque principes civi- | |
| tatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens | |
| senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere | |
| potuit? Tum illud multis rebus ante temptatis necessario | |
| tibi volnus inflictum est quod paucis ante te, quorum | 10 |
| incolumis fuit nemo: tum contra te dedit arma hic ordo | 53.1 |
| consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non | |
| effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. Tu, tu, | |
| inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare | |
| cupienti causam belli contra patriam ferendi dedisti. Quid | 5 |
| enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi | |
| consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius | |
| tribunicium sublatum, circumscriptus a senatu esset Anto- | |
| nius? Omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim | |
| cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra | 10 |
| patriam arma capiendi. Sed nihil de Caesare: tibi certe | |
| confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua | |
| constitisse. O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, | 54.1 |
| si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, | |
| huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum um- | |
| quam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque | |
| eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac | 5 |
| lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi | |
| cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, | |
| tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem | |
| iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque | |
| exterminatam suis sedibus! Vt igitur in seminibus est | 55.1 |
| causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli | |
| semen tu fuisti. Doletis tris exercitus populi Romani | |
| interfectos: interfecit Antonius. Desideratis clarissimos | |
| civis: eos quoque vobis eripuit Antonius. Auctoritas huius | 5 |
| ordinis adflicta est: adflixit Antonius. Omnia denique, | |
| quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si | |
| recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt | |
| Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, | |
| causa pestis atque exiti fuit. Reliquae partes tribunatus | 10 |
| principi similes. Omnia perfecit quae senatus salva re | |
| publica ne fieri possent profecerat. Cuius tamen scelus | |
| in scelere cognoscite. Restituebat multos calamitosos: in | 56.1 |
| eis patrui nulla mentio. Si severus, cur non in omnis? si | |
| misericors, cur non in suos? Sed omitto ceteros: Licinium | |
| Lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, re- | |
| stituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed | 5 |
| ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret. | |
| Quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui | |
| oporteret? Absentem, credo, in reos relatum; rem indicta | |
| causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi | |
| oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dice- | 10 |
| batur, pecunia iudicium esse corruptum? Nihil horum. | |
| At vir bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem; | |
| ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si | |
| ita esset, ignoscerem. Hominem omnium nequissimum qui | |
| non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea | 15 |
| condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime | |
| studium suum ipse profitetur? In eodem vero tribunatu, | 57.1 |
| cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam | |
| Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lu- | |
| stratio municipiorum! Scio me in rebus celebratissimis | |
| omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque | 5 |
| sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam | |
| mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo | |
| modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. | |
| Etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse | |
| auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus? Vehe- | 58.1 |
| batur in essedo tribunus plebis; lictores laureati antece- | |
| debant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex | |
| oppidis municipales homines honesti, obviam necessario | |
| prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volum- | 5 |
| niam consalutabant. Sequebatur raeda cum lenonibus, | |
| comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tam- | |
| quam nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem | |
| calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia | |
| municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam | 10 |
| impressit. | |
| Reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est | 59.1 |
| sane reprehensio et lubrica. Versatus in bello est; saturavit | |
| se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit, si potest | |
| ulla in scelere esse felicitas. Sed quoniam veteranis cautum | |
| esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et | 5 |
| tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud | |
| illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. | |
| Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. | |
| Ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim | |
| fateor. Quamquam nemo erat eorum qui tum tecum | 10 |
| fuerunt qui mihi non censeret parci oportere. Tanta est | 60.1 |
| enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus | |
| essem, quod eam a me servatam esse meminissent. Sed | |
| fac id te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te | |
| habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per | 5 |
| tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, | |
| praesertim cum te haec auditurum videres? Venisti Brun- | 61.1 |
| disium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. | |
| Quid est? num mentior? Quam miserum est id negare | |
| non posse quod sit turpissimum confiteri! Si te muni- | |
| cipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? Quis | 5 |
| enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui | |
| nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum? quis | |
| qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem | |
| secutus esset cognoscere? Italiae rursus percursatio eadem | 62.1 |
| comite mima; in oppida militum crudelis et misera de- | |
| ductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. | |
| Accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, | |
| beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. | 5 |
| Tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos | |
| vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam | |
| nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret | |
| legerat. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid heredi- | |
| tatum possessiones datas, quid ereptas proferam? Cogebat | 10 |
| egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta | |
| a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum | |
| in Cn. Pompei locum multorumque aliorum qui aberant | |
| repentinus heres successerat. Erat vivendum latronum ritu, | |
| ut tantum haberet, quantum rapere potuisset. | 15 |
| Sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: | 63.1 |
| loquamur potius de nequissimo genere levitatis. Tu istis | |
| faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmi- | |
| tate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi | |
| necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. | 5 |
| O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! Si inter | |
| cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi acci- | |
| disset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi | |
| Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui | |
| ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redo- | 10 |
| lentibus gremium suum et totum tribunal implevit. Sed | |
| haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splen- | |
| dida. | |
| Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem vide- | 64.1 |
| batur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix | |
| esse nemo potest. Hasta posita pro aede Iovis Statoris | |
| bona Cn. Pompei—miserum me! consumptis enim lacri- | |
| mis tamen infixus animo haeret dolor—bona, inquam, Cn. | 5 |
| Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Vna | |
| in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque | |
| animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi | |
| Romani liber fuit. Exspectantibus omnibus quisnam esset | |
| tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui | 10 |
| ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo | |
| praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam | |
| illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id | |
| auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia. | |
| Tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus | 65.1 |
| furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum | |
| Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non | |
| detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et | |
| esse inimicos et futuros scias? At quam insolenter statim | 5 |
| helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior | |
| erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! In | |
| eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat | |
| gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. Sed, | |
| ut est apud poetam nescio quem 'male parta male dilabun- | 10 |
| tur.' Incredibile ac simile portenti est quonam modo illa | 66.1 |
| tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus | |
| effuderit. Maximus vini numerus fuit, permagnum optimi | |
| pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et | |
| magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, | 5 |
| sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. | |
| Quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quae si | 67.1 |
| fuit, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur | |
| tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam | |
| cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsigna- | |
| tum, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis homini- | 5 |
| bus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; | |
| domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies | |
| potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam | |
| saepe—non enim semper iste felix—damna aleatoria; con- | |
| chyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos | 10 |
| stratos videres. Quam ob rem desinite mirari haec tam | |
| celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium | |
| quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter | |
| tanta nequitia devorare potuisset. At idem aedis etiam et | |
| hortos. O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam | 68.1 |
| domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu | |
| illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere? | |
| Quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo | |
| sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari | 5 |
| non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi | |
| potest esse iucundum. An tu illa in vestibulo rostra cum | |
| aspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest. | |
| Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te | |
| et tua et tuos nosti. Nec vero te umquam neque vigilantem | 10 |
| neque in somnis credo posse mente consistere. Necesse | |
| est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta | |
| sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, | |
| furere etiam saepe vigilantem. Me quidem miseret parie- | 69.1 |
| tum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus | |
| illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et | |
| sanctissima disciplina? Fuit enim ille vir, patres conscripti, | |
| sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque | 5 |
| rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. | |
| Huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus | |
| popinae sunt. Etsi iam negat. Nolite quaerere; frugi | |
| factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duo- | |
| decim tabulis clavis ademit, exegit. Quam porro spectatus | 10 |
| civis, quam probatus! Cuius ex omni vita nihil est honestius | |
| quam quod cum mima fecit divortium. At quam crebro | 70.1 |
| usurpat: 'et consul et Antonius!' Hoc est dicere, et | |
| consul et impudicissimus, et consul et homo nequissimus. | |
| Quid est enim aliud Antonius? Nam si dignitas significa- | |
| retur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et | 5 |
| consulem et Antonium. Numquam dixit. Dixisset etiam | |
| conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. | |
| Sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium pro- | |
| pria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis | |
| redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, su- | 10 |
| sceptum opera tua est. Cui bello cum propter timiditatem | 71.1 |
| tuam tum propter libidines defuisti. Gustaras civilem san- | |
| guinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica | |
| antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum | |
| virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effuge- | 5 |
| rant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelis- | |
| sime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantis talibus | |
| gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non seque- | |
| rere, cum praesertim belli pars tanta restaret? Itaque quem | |
| locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum | 10 |
| obtinuisti? quo numero fuisti? Cuius tu imperatoris | |
| quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, | |
| crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas | |
| ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro | |
| hortis, pro sectione debebas. Primo respondisti plane fero- | 72.1 |
| citer et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et | |
| iusta dicebas: 'A me C. Caesar pecuniam? cur potius | |
| quam ego ab illo? an sine me ille vicit? At ne potuit | |
| quidem. Ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges | 5 |
| perniciosas rogavi; ego arma contra consules imperatores- | |
| que populi Romani, contra senatum populumque Romanum, | |
| contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. | |
| Num sibi soli vicit? Quorum facinus est commune, cur | |
| non sit eorum praeda communis?' Ius postulabas, sed | 10 |
| quid ad rem? Plus ille poterat. Itaque excussis tuis voci- | 73.1 |
| bus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente | |
| a te praeclara illa tabula prolata est. Qui risus hominum, | |
| tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, | |
| ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui | 5 |
| auctionaretur posset suum dicere. Auctionis vero misera- | |
| bilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa; | |
| eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, | |
| ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod videre | |
| possemus. Hanc tamen auctionem heredes L. Rubri de- | 74.1 |
| creto Caesaris prohibuerunt. Haerebat nebulo: quo se | |
| verteret non habebat. Quin his ipsis temporibus domi | |
| Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur | |
| esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te in- | 5 |
| vehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Caesar | |
| paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis | |
| diebus. Ne tum quidem sequeris. Tam bonus gladiator | |
| rudem tam cito? Hunc igitur quisquam qui in suis parti- | |
| bus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat? | 10 |
| Profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut | 75.1 |
| ait, pervenire non potuit. Quonam modo igitur Dolabella | |
| pervenit? Aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, | |
| cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter de- | |
| pugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. | 5 |
| Omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in Hispaniensi etiam | |
| volnus accepit. Si de meo iudicio quaeris, nollem; sed | |
| tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda con- | |
| stantia. Tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum | |
| patriam repetebant. Esto, fuerit haec partium causa com- | 10 |
| munis. Repetebant praeterea deos patrios, aras, focos, larem | |
| suum familiarem, in quae tu invaseras. Haec cum peterent | |
| armis ei quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis | |
| quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum | |
| contra Cn. Pompei liberos pugnare? quem? te sectorem. | 15 |
| An ut tu Narbone mensas hospitum convomeres Dolabella | 76.1 |
| pro te in Hispania dimicaret? | |
| Qui vero Narbone reditus! Etiam quaerebat cur ego | |
| ex ipso cursu tam subito revertissem. Exposui nuper, | |
| patres conscripti, causam reditus mei. Volui, si possem, | 5 |
| etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. | |
| Nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, | |
| non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis | |
| nec lacerna. At etiam aspicis me et quidem, ut videris, | |
| iratus. Ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam | 10 |
| me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. Ex | |
| omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum audivi. | |
| Qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum | |
| annum consulatum peteres vel potius rogares, per municipia | |
| coloniasque Galliae, a qua nos tum cum consulatus pete- | 15 |
| batur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum | |
| Gallicis et lacerna cucurristi. At videte levitatem hominis. | 77.1 |
| Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit | |
| in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad | |
| vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum | |
| venit capite involuto. Ianitor, 'Quis tu?' 'A Marco tabel- | 5 |
| larius.' Confestim ad eam deducitur cuius causa venerat, | |
| eique epistulam tradidit. Quam cum illa legeret flens—erat | |
| enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum | |
| illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem ab- | |
| iecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret | 10 |
| uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, | |
| in collum invasit. O hominem nequam! Quid enim aliud | |
| dicam? magis proprie nihil possum dicere. Ergo, ut te | |
| catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem | |
| mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam | 15 |
| multorum dierum metu perturbasti? Et domi quidem | 78.1 |
| causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus | |
| praedes tuos venderet. Productus autem in contionem a | |
| tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, | |
| populum etiam dicacem in te reddidisti. Sed nimis multa | 5 |
| de nugis: ad maiora veniamus. | |
| C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime pro- | |
| cessisti. Celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus | |
| fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio quo | |
| modo familiaris. Habebat hoc omnino Caesar: quem | 10 |
| plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam | |
| hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem | |
| libentissime recipiebat. His igitur rebus praeclare commen- | 79.1 |
| datus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. | |
| Nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, | |
| elusus. Qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in | |
| Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum | 5 |
| et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae | |
| voluntatem tuam ascripsisti. Veniunt Kalendae Ianuariae; | |
| cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum | |
| et paratius Dolabella quam nunc ego. Hic autem iratus | 80.1 |
| quae dixit, di boni! Primum cum Caesar ostendisset se, | |
| prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussu- | |
| rum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi | |
| aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic | 5 |
| bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut | |
| comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se | |
| facturum esse adseveravit. In quo primum incredibilem | |
| stupiditatem hominis cognoscite. Quid enim? istud quod | 81.1 |
| te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et | |
| consul esses, minus facere potuisses? Vide ne etiam facilius. | |
| Nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui | |
| magistratus etiam spectionem. Esto: hoc imperite; nec | 5 |
| enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, | |
| sed videte impudentiam. Multis ante mensibus in senatu | |
| dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut | |
| id facturum esse quod fecit. Quisquamne divinare potest | |
| quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare | 10 |
| constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui | |
| servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur, | |
| debet nuntiare. Verum implicata inscientia impudentia est: | |
| nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet. | |
| Atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias | 82.1 |
| consulatum. Quis umquam apparitor tam humilis, tam | |
| abiectus? Nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in | |
| aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega | |
| petebat. Ecce Dolabellae comitiorum dies. Sortitio prae- | 5 |
| rogativae; quiescit. Renuntiatur: tacet. Prima classis | |
| vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda | |
| classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi. Confecto | 83.1 |
| negotio bonus augur—C. Laelium diceres—'Alio die' inquit. | |
| O impudentiam singularem! Quid videras, quid senseras, | |
| quid audieras? Neque enim te de caelo servasse dixisti nec | |
| hodie dicis. Id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis | 5 |
| Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. | |
| Ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae | |
| calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione | |
| populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnun- | |
| tiasti. Nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, | 10 |
| quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. | |
| Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. Quam | 84.1 |
| diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, | |
| salvis auspiciis creatus. Si nihil est, cum augur eis verbis | |
| nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum 'Alio die' | |
| dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, | 5 |
| ea quae sit augur a conlega requiro. | |
| Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam | |
| pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. | |
| Non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; | |
| sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in | 10 |
| porticu Minucia fecit. Quae potest esse turpitudinis tantae | |
| defensio? Cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta | |
| merces, ubi campus Leontinus appareat. Sedebat in rostris | 85.1 |
| conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. | |
| Escendis, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem | |
| esse meminisse deberes—diadema ostendis. Gemitus toto | |
| foro. Vnde diadema? Non enim abiectum sustuleras, sed | 5 |
| attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema | |
| imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. | |
| Tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, | |
| eumque quem conlegam habebas dominum habere velles, | |
| idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. | 10 |
| At etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes | 86.1 |
| abiciebas. Quid petens? ut servires? Tibi uni peteres | |
| qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires; | |
| a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. | |
| O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus con- | 5 |
| tionatus! Quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis | |
| omnibus dignius? Num exspectas dum te stimulis fodia- | |
| mus? Haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec | |
| cruentat oratio. Vereor ne imminuam summorum virorum | |
| gloriam; dicam tamen dolore commotus. Quid indignius | 10 |
| quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes | |
| fateantur iure interfectum esse qui abiecerit? At etiam | 87.1 |
| ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori | |
| perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum | |
| detulisse; Caesarem uti noluisse. Iam iam minime miror | |
| te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam | 5 |
| lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed | |
| etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes? | |
| qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, | |
| quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Ideone | |
| L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius | 10 |
| necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non | |
| est, rex Romae constitueretur? | |
| Sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit | 88.1 |
| in senatu Caesar acturus. Quaero: tum tu quid egisses? | |
| Audiebam equidem te paratum venisse, quod me de emen- | |
| titis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares | |
| esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicae. | 5 |
| Num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris | |
| sustulit? Sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas | |
| ingressa erat oratio praevertendum est. Quae tua fuga, | |
| quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam | |
| scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum | 10 |
| qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum | |
| recepisti! O mea frustra semper verissima auguria rerum | 89.1 |
| futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, | |
| cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam | |
| te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; | |
| simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque | 5 |
| cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: | |
| neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem | |
| optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo | |
| confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in aedem | |
| Telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati ob- | 10 |
| siderent. Qui tibi dies ille, Antoni, fuit? Quamquam | 90.1 |
| mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod | |
| tibi invideris. Qui tu vir, di immortales, et quantus | |
| fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! Pacem | |
| haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, | 5 |
| M. Bambalionis nepotem. Quamquam bonum te timor | |
| faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea | |
| quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. Etsi | |
| tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, | |
| funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti. | 10 |
| Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, | 91.1 |
| tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus | |
| ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. | |
| Tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte | |
| servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras | 5 |
| domos immisisti. Idem tamen quasi fuligine abstersa | |
| reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta | |
| fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve | |
| cuius benefici figeretur. Meministi ipse de exsulibus, scis | |
| de immunitate quid dixeris. Optimum vero quod dicta- | 10 |
| turae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo | |
| quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut | |
| eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. | |
| Constituta res publica videbatur aliis, mihi vero nullo modo, | 92.1 |
| qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur | |
| me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis? | |
| Inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, | |
| neque solum singulis venibant immunitates sed etiam | 5 |
| populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis | |
| totis dabatur. Itaque si haec manent quae stante re publica | |
| manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, | |
| perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium | |
| populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est. | 10 |
| Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad | 93.1 |
| Opis? Funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae | |
| nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset | |
| vindicare. Tu autem quadringentiens sestertium quod | |
| Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas | 5 |
| Aprilis debere desisti? Sunt ea quidem innumerabilia | |
| quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium | |
| de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in | |
| Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso | |
| dolore risum posset continere. Quis enim cuiquam ini- | 94.1 |
| micior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut | |
| equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam | |
| populi Romani caram esse sentiebat. Igitur a quo vivo nec | |
| praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi | 5 |
| boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. Com- | |
| pellarat hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius | |
| tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, | |
| Armeniam abstulerat a senatu datam. Haec vivus eripuit, | |
| reddit mortuus. At quibus verbis? Modo aequum sibi | 95.1 |
| videri, modo non iniquum. Mira verborum complexio! | |
| At ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— | |
| quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum | |
| dixit videri. Syngrapha sesterti centiens per legatos, viros | 5 |
| bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum | |
| hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco | |
| plurimae res venierunt et veneunt. Qua ex syngrapha quid | |
| sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, | |
| nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius | 10 |
| interitum, suo Marte res suas recuperavit. Sciebat homo | 96.1 |
| sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, | |
| ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. | |
| Nemo igitur iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est | |
| iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi | 5 |
| dicet pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. | |
| Non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes | |
| ipse possedit. Ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui | |
| auctorem odimus, acta defendimus. Quid ego de com- | 97.1 |
| mentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis | |
| loquar? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam | |
| gladiatorum libellos palam venditent. Itaque tanti acervi | |
| nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, | 5 |
| non numerentur pecuniae. At quam caeca avaritia est! | |
| Nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Creten- | |
| sium vectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum | |
| pro consule sit Creta provincia. Tu mentis compos, tu | |
| non constringendus? An Caesaris decreto Creta post | 10 |
| M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad | |
| Brutum Caesare vivo pertineret? At huius venditione | |
| decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam per- | |
| didistis. Omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit | |
| hic venditor. Et de exsulibus legem quam fixisti Caesar | 98.1 |
| tulit? Nullius insector calamitatem: tantum queror, | |
| primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar | |
| dissimilem iudicarit; deinde nescio cur non reliquis idem | |
| tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui | 5 |
| sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tua misericordia | |
| non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo | |
| ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad cen- | |
| suram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti | |
| quae et risus hominum et querelas moveret. Cur autem | 10 |
| ea comitia non habuisti? An quia tribunus plebis sini- | 99.1 |
| strum fulmen nuntiabat? Cum tua quid interest, nulla | |
| auspicia sunt; cum tuorum, tum fis religiosus. Quid? | |
| eundem in vii viratu nonne destituisti? intervenit enim cui | |
| metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. Omni- | 5 |
| bus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in | |
| te pietas esset, colere debebas. Filiam eius, sororem tuam, | |
| eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. Non | |
| est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. Quid | |
| est quod addi possit? Contentus eo non fuisti: frequen- | 10 |
| tissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi | |
| esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab | |
| eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum comperisses. | |
| Quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an | |
| improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre | 15 |
| audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, | |
| tam impie dixeris? Sed ad chirographa redeamus. Quae | 100.1 |
| tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa con- | |
| firmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non | |
| ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista | |
| erumpunt, quo auctore proferuntur? Si sunt falsa, cur | 5 |
| probantur? si vera, cur veneunt? At sic placuerat ut ex | |
| Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. | |
| Quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas | |
| Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis | |
| veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti? | 10 |
| O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili | |
| atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere | |
| conatus es! Quem ad modum illinc abieris vel potius paene | |
| non abieris scimus. Cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, | 101.1 |
| ut aliquando illud 'paene' tollatur! At quam nobilis est | |
| tua illa peregrinatio! Quid prandiorum apparatus, quid | |
| furiosam vinolentiam tuam proferam? Tua ista detrimenta | |
| sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus | 5 |
| eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei | |
| publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et | |
| conlusoribus dividebas. Mimos dico et mimas, patres con- | |
| scripti, in agro Campano conlocatos. Quid iam querar de agro | |
| Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Cam- | 10 |
| pana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae | |
| et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: | |
| quid, si te sanasset? rhetori duo: quid, si te disertum facere | |
| potuisset? Sed ad iter Italiamque redeamus. Deduxisti | 102.1 |
| coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. Consuluisti | |
| me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino | |
| respondissem: possesne ubi colonia esset, eo coloniam | |
| novam iure deducere. Negavi in eam coloniam quae esset | 5 |
| auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam | |
| iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. Tu | |
| autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casili- | |
| num coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, | |
| ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; cuius | 10 |
| quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut | |
| florentis coloniae territorium minueretur. Ab hac perturba- | 103.1 |
| tione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque | |
| integerrimi viri, fundum Casinatem. Quo iure, quo ore? | |
| 'Eodem,' inquies 'quo in heredum L. Rubri, quo in | |
| heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis | 5 |
| possessiones.' Et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae, | |
| modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te | |
| liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse | |
| dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem prae- | |
| conis audivit? Misisse te dicis Alexandream qui emeret | 10 |
| a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit. Quis vero | 104.1 |
| audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— | |
| de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? Quid? si | |
| etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest | |
| dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos | 5 |
| quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae | |
| Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim | |
| te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus, | |
| hospes, procurator arcebit. At quam multos dies in ea | |
| villa turpissime es perbacchatus! Ab hora tertia bibebatur, | 10 |
| ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, 'quam dispari | |
| domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen | |
| quam ab dispari tenebantur! Studiorum enim suorum M. | |
| Varro voluit illud, non libidinum deversorium. Quae in illa | 105.1 |
| villa antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris man- | |
| dabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis | |
| sapientiae ratio omnisque doctrinae. At vero te inquilino | |
| —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, | 5 |
| natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri | |
| cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. | |
| Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus | |
| est nemo. Iure id quidem; in homine enim turpissimo | |
| obsolefiebant dignitatis insignia. Cum inde Romam pro- | 106.1 |
| ficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut | |
| est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste | |
| operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Stulte | |
| Aquinates: sed tamen in via habitabant. Quid Anagnini? | 5 |
| Qui, cum essent devii, descenderunt ut istum, tamquam si | |
| esset consul, salutarent. Incredibile dictu, sed inter omnis | |
| constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos | |
| secum Anagninos haberet, Mustelam et Laconem, quorum | |
| alter gladiorum est princeps, alter poculorum. Quid ego | 107.1 |
| illas istius minas contumeliasque commemorem quibus | |
| invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod | |
| C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem | |
| studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, | 5 |
| vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere | |
| velit, non modo illorum cliens esse. Interea dum tu abes, | |
| qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari sole- | |
| bas bustum in foro evertit? Qua re tibi nuntiata, ut consta- | |
| bat inter eos qui una fuerunt concidisti. Quid evenerit | 10 |
| postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam | |
| quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam | |
| nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui. Qui | 108.1 |
| vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis! | |
| Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea domi- | |
| nantem, modo Caesarem regnantem videramus. Erant | |
| fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. Ista vero quae | 5 |
| et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis | |
| sequuntur; scutorum lecticas portari videmus. Atque his | |
| quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine | |
| obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat | |
| constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffu- | 10 |
| gimus. At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit | 109.1 |
| quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque | |
| illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Caesaris | |
| defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque prae- | |
| claras, ut rem publicam concutere posset, evertit. Numerum | 5 |
| annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum | |
| Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis | |
| rebus acta Caesaris rescidit. In publicis nihil est lege | |
| gravius; in privatis firmissimum est testamentum. Leges | |
| alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promul- | 10 |
| gavit. Testamentum inritum fecit, quod etiam infimis | |
| civibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo | |
| Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos | |
| Pompei deportavit, partim in villam Scipionis. | |
| Et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mor- | 110.1 |
| tuum? Quem is honorem maiorem consecutus erat quam | |
| ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? Est | |
| ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio | |
| M. Antonius? Quid igitur cessas? Cur non inauguraris? | 5 |
| Sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo | |
| negabit. O detestabilem hominem, sive quod tyranni sacer- | |
| dos es sive quod mortui! Quaero deinceps num hodiernus | |
| dies qui sit ignores? Nescis heri quartum in circo diem | |
| ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum | 10 |
| tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? Cur | |
| non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege | |
| datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem | |
| contaminari passus es, pulvinaria noluisti? Aut undique | |
| religionem tolle aut usque quaque conserva. Quaeris | 111.1 |
| placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi | |
| vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis | |
| quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi | |
| forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate | 5 |
| metiri. Quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam. | |
| Disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem | |
| in dicendo. Ille numquam nudus est contionatus: tuum | |
| hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad haec, | |
| aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies ex tam longa | 10 |
| oratione mea cui te respondere posse confidas? Sed prae- | |
| terita omittamus: hunc unum diem, unum, inquam, hodier- | 112.1 |
| num diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si | |
| potes. Cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me | |
| tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non | |
| patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, | 5 |
| Ituraeos, cum sagittis deducis in forum? Praesidi sui causa | |
| se facere dicit. Non igitur miliens perire est melius quam | |
| in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? | |
| Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te et | |
| benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis. | 10 |
| Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam | 113.1 |
| salvis nobis! Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis | |
| consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. | |
| Etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine con- | |
| tumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam | 5 |
| pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula | |
| rei publicae deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi | |
| omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, | |
| quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit. | |
| Habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos | 10 |
| paratos defensores. Quam volent illi cedant otio consulentes; | |
| tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce | |
| est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem pluri- | |
| mum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postre- | |
| mum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam | 15 |
| repellendum. Quod si se ipsos illi nostri liberatores e con- | 114.1 |
| spectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. | |
| Illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello | |
| est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae licebat; | |
| Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem | 5 |
| regni appetendi sunt necati: hi primum cum gladiis non in | |
| regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. | |
| Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque | |
| divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum | |
| illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse | 10 |
| videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi | |
| facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror | |
| contemnendam. | |
| Recordare igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam | 115.1 |
| sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique | |
| Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque: | |
| tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit. | |
| Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore | 5 |
| suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi | |
| verae laudis gustatum non habent. Sed si te laus adlicere | |
| ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedis- | |
| simis factis potest avocare? Iudicia non metuis: si propter | |
| innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui | 10 |
| isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit? Quod | 116.1 |
| si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore | |
| tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. | |
| Quae est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero | |
| aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam | 5 |
| habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo | |
| comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, | |
| cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei | |
| publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos | |
| regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod | 10 |
| cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis | |
| multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios | |
| clementiae specie devinxerat. Quid multa? Attulerat iam | |
| liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem | |
| serviendi. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre | 117.1 |
| possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. | |
| Sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta | |
| hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus | |
| quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus | 5 |
| caveret. Haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris | |
| fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, | |
| fama gloriosum tyrannum occidere? An, cum illum homines | |
| non tulerint, te ferent? Certatim posthac, mihi crede, ad | 118.1 |
| hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. | |
| Respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, | |
| quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, | |
| ut voles: redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu videris; | 5 |
| ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam adule- | |
| scens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non | |
| pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, | |
| si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut ali- | |
| quando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! | 10 |
| Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo | 119.1 |
| negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto | |
| verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam | |
| etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus | |
| sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum ut moriens | 5 |
| populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab | |
| dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique | |
| eveniat ut de re publica quisque mereatur. |