| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA TERTIA | |
| Serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae | 3.1.1 |
| postulabat, aliquando tamen convocati sumus; quod flagita- | |
| bam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra | |
| aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine | |
| profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. | 5 |
| Exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat | |
| Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis | |
| viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se in- | |
| structum et paratum ad urbem venturum esse minitatur. | |
| Quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio | 2.1 |
| temporis? Quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, | |
| tamen breve tempus longum est imparatis. Dies enim | |
| adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe | |
| clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis | 5 |
| exspectari solet. Quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent | |
| eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non | |
| essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. Auc- | |
| toritate enim senatus consensuque populi Romani facile | |
| hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido | 10 |
| equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, | |
| esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, | |
| singulari concordia. Mea autem festinatio non victoriae | |
| solum avida est sed etiam celeritatis. Quo enim usque | 3.1 |
| tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis | |
| propulsabitur? cur non quam primum publica accedit | |
| auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, in- | |
| credibili ac divina quadam mente atque virtute, cum maxime | 5 |
| furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et | |
| pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitanti- | |
| bus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri | |
| videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere vetera- | |
| norum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: | 10 |
| quamquam non sum usus eo verbo quo debui; non enim | |
| effudit: in salute rei publicae conlocavit. Cui quamquam | 4.1 |
| gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda | |
| tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere | |
| possunt. Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re | |
| publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius | 5 |
| a Brundisio cum eis copiis quas se habiturum putabat, | |
| Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum | |
| crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis | |
| tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis iugulari | |
| iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os | 10 |
| uxoris respersum esse constabat. Hac ille crudelitate | |
| imbutus, cum multo bonis omnibus veniret iratior quam | |
| illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui | |
| omnino bono pepercisset? Qua peste privato consilio | 5.1 |
| rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar libe- | |
| ravit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam | |
| scelere Antoni nullam haberemus. Sic enim perspicio, | |
| sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus | 5 |
| crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam fun- | |
| ditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres | |
| conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius | |
| beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere— | |
| tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se | 10 |
| susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. | |
| Nec vero de legione Martia, quoniam longo intervallo loqui | 6.1 |
| nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus | |
| fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio | |
| Martia universa? Quae cum hostem populi Romani | |
| Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: | 5 |
| reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum con- | |
| sulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi | |
| caedem civium atque interitum civitatis videret. Atque ea | |
| legio consedit Albae. Quam potuit urbem eligere aut | |
| opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum | 10 |
| virorum aut amiciorum rei publicae civium? Huius legionis | 7.1 |
| virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, | |
| civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque | |
| exercitum persecuta est. Faciendum est igitur nobis, patres | |
| conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens | 5 |
| atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctori- | |
| tate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum | |
| virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis con- | |
| sensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio | |
| nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, | 10 |
| cum consules designati magistratum inierint, curae nobis | |
| fore hodierno die spondeamus. Atque ea quidem quae | 8.1 |
| dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt | |
| nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantiaque | |
| militum veteranorum legionumque earum quae optimo | |
| iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, | 5 |
| virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est | |
| depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, superiora: hoc vero | |
| recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est | |
| certe silentio non potest praeteriri. Pollicetur enim se | |
| provinciam Galliam retenturum in senatus populique | 10 |
| Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem | |
| sui nominis imitatoremque maiorum! Neque enim Tar- | |
| quinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas | |
| quam est depulso Antonio retinenda nobis. Illi regibus | 9.1 |
| parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos | |
| servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius quem | |
| maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed | |
| superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis | 5 |
| saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre | |
| potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus | |
| sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? Quid | |
| Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? | |
| Senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio sena- | 10 |
| tum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. | |
| Servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, | |
| neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam | |
| conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitio- | |
| sum fecerat. Quis autem rex umquam fuit tam insignite | 10.1 |
| impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni | |
| venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod | |
| praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel | |
| universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio, | 5 |
| nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla | |
| pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo | |
| omnes quorum intererat totum imperium populi Romani | |
| nundinabantur. Supplicia vero in civis Romanos nulla | |
| Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos | 10 |
| in custodiam dederat et Brundisi ad ccc fortissimos | |
| viros civisque optimos trucidavit. Postremo Tarquinius pro | 11.1 |
| populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus: | |
| Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat | |
| tum cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque | |
| pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem | 5 |
| vota ea quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tem- | |
| pore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius | |
| igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et | |
| exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, | |
| principe huius maxime conservandi generis et nominis. | 10 |
| Cum autem est omnis servitus misera, tum vero intolerabile | 12.1 |
| est servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in | |
| metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, | |
| privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non | |
| esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, | 5 |
| ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica compro- | |
| bemus. Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia | |
| debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano in- | |
| spectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit | |
| ut conlegae diadema imponeret, eo die se non modo con- | 10 |
| sulatu sed etiam libertate abdicavit. Esset enim ipsi certe | |
| statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere | |
| voluisset. Hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, | |
| hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo | |
| illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare vivo posset et | 15 |
| quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit? Nec vero | 13.1 |
| de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri | |
| potest. Est enim ille flos Italiae, illud firmamentum im- | |
| peri populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus | |
| autem est consensus municipiorum coloniarumque pro- | 5 |
| vinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis | |
| maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse | |
| videantur. | |
| Quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud | |
| nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianu- | 10 |
| ariis habere possint rettulistis, tamen mihi videmini magno | |
| consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re | |
| publica fecisse dicendi. Cum enim tuto haberi senatum | |
| sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam | |
| intra muros Antoni scelus audaciamque versari. | 15 |
| Quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, | 14.1 |
| ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a | |
| nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur | |
| praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non | |
| consul sed etiam hostis Antonius. Nam si ille consul, | 5 |
| fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, | |
| sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem | |
| privato consilio exercitus comparaverunt. Si autem mili- | |
| tibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum | |
| atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem | 10 |
| potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem | |
| qui armis persequantur conservatores rei publicae iudi- | |
| centur? At quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, | 15.1 |
| quam rudis! primum in Caesarem ut maledicta congessit | |
| deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum | |
| suorum! Quis enim hoc adulescente castior, quis modesti- | |
| or, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris | 5 |
| sanctitatis? quis autem illo qui male dicit impurior? Igno- | |
| bilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater, | |
| si vita suppeditasset, consul factus esset. 'Aricina mater.' | |
| Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte quam | |
| despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes | 10 |
| plane: quotus enim quisque nostrum non est? Quod | |
| autem municipium non contemnit is qui Aricinum tanto | |
| opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, | |
| propinquitate paene finitimum, splendore municipum ho- | |
| nestissimum? Hinc Voconiae, hinc Atiniae leges; hinc | 16.1 |
| multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc | |
| equites Romani lautissimi et plurimi. Sed si Aricinam | |
| uxorem non probas, cur probas Tusculanam? Quamquam | |
| huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius | 5 |
| Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, | |
| bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam | |
| pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius qui | |
| propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen | |
| ex contumelia traxerit. 'At avus nobilis.' Tuditanus | 10 |
| nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos populo | |
| de rostris spargere solebat. Vellem hanc contemptionem | |
| pecuniae suis reliquisset! Habetis nobilitatem generis | |
| gloriosam. Qui autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis | 17.1 |
| videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? | |
| Quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum | |
| ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris | |
| filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit | 5 |
| liberos? Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui | |
| habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: | |
| quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paeni- | |
| tere. Idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, com- | |
| pellat edicto, nec sentit amens commendationem esse | 10 |
| compellationem suam. Quid enim accidere huic adule- | |
| scenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris | |
| consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum? At | 18.1 |
| etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui | |
| parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, auda- | |
| ciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere | |
| audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos | 5 |
| atque optimos mores praestantissimumque ingenium cer- | |
| tatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu | |
| tenemus? Nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. | |
| Cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego | |
| de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, | 10 |
| quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti me- | |
| moriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in | |
| me commoveri putat. Sed quid fecit ipse? Cum tot | 19.1 |
| edicta proposuisset, edixit ut adesset senatus frequens | |
| a. d. viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. | |
| At quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in ex- | |
| tremo: 'Si quis non adfuerit, hunc existimare omnes | 5 |
| poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum | |
| auctorem fuisse.' Quae sunt perdita consilia? an ea quae | |
| pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam? | |
| quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem | |
| et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio | 10 |
| cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. Nam | |
| interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in | |
| eo salus et vita optimi cuiusque, libertas populi Romani | |
| dignitasque consisteret? Sed cum tam atroci edicto nos | 20.1 |
| concitavisset, cur ipse non adfuit? Num putatis aliqua re | |
| tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si illae epulae | |
| potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire | |
| neglexit: in ante diem iv Kalendas Decembris distulit. | 5 |
| Adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio | |
| qua per Gallorum cuniculum ascendit. Convenerunt con- | |
| rogati et quidem ampli quidam homines sed immemores | |
| dignitatis suae. Is enim erat dies, ea fama, is qui senatum | |
| vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. Ad eos tamen | 10 |
| ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere | |
| de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: | |
| scriptam attulerat consularis quidam sententiam. Quid est | 21.1 |
| aliud de eo referre non audere qui contra se consulem | |
| exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? Necesse | |
| erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de | |
| adversariis ducibus iudicari. Si igitur Caesar hostis, cur | 5 |
| consul nihil refert ad senatum? Sin ille a senatu | |
| notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo | |
| tacuerit, se hostem confessus sit? Quem in edictis Sparta- | |
| cum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere | |
| audet. At in rebus tristissimis quantos excitat risus! Sen- | 10 |
| tentiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur | |
| ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid | |
| dicere vellet adhuc neminem inveni. 'Nulla contumelia | 22.1 |
| est quam facit dignus.' Primum quid est dignus? nam | |
| etiam malo multi digni, sicut ipse. An quam facit is qui | |
| cum dignitate est? Quae autem potest esse maior? Quid | |
| est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? Deinde: | 5 |
| 'nec timor quem denuntiat inimicus.' Quid ergo? ab | |
| amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. | |
| Nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat | |
| dicere? En cur magister eius ex oratore arator factus sit, | |
| possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum | 10 |
| immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mer- | |
| cede publica. Sed haec leviora fortasse: illud quaero cur | 23.1 |
| tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset | |
| ferus. Quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, | |
| fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in | |
| senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica | 5 |
| sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannu- | |
| tium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure | |
| vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere | |
| Capitoli? Cui senatus consulto ne intercederent vere- | |
| batur? De supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. | 10 |
| Atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario | |
| cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impe- | |
| diretur. Ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus | 24.1 |
| adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio | |
| de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus | |
| consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id | |
| factum esset antea numquam. Quae vero profectio postea, | 5 |
| quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, | |
| quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! Praeclara | |
| tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum | |
| religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique | |
| apta esset, ea cuique obveniret. Praeclare igitur facitis, | 25.1 |
| tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque re- | |
| feratis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et | |
| agere et habere debemus. Qui enim periculo carere pos- | |
| sumus in tanta hominum cupiditate et audacia? Ille autem | 5 |
| homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia | |
| graviora quam amicorum suorum? Familiarissimus eius, | |
| mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens | |
| cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni | |
| sortitionem fuisse iudicaverunt. Quod idem fecit L. Philip- | 10 |
| pus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem | |
| sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, | |
| C. Turranius; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui ami- | |
| citiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse | |
| vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, | 15 |
| parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se ob- | |
| temperaturos esse dixerunt. Quid ego de L. Cinna loquar? | 26.1 |
| cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas | |
| minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, | |
| qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo | |
| et constanti C. Cestius repudiavit. Qui sunt igitur reliqui | 5 |
| quos sors divina delectet? T. Annius, M. Gallius. O | |
| felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C. Antonius | |
| Macedoniam. Hunc quoque felicem! hanc enim habebat | |
| semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. Nihil | |
| felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans | 10 |
| se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. Deinde M. | |
| Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. Non habeo quid | |
| suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas | |
| fuisse. O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu | 27.1 |
| salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam re- | |
| pentinam! Qui enim haec fugiens fecit, quid faceret | |
| insequens? Etenim in contione dixerat se custodem fore | |
| urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum | 5 |
| habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, | |
| lupum! Custosne urbis an direptor et vexator esset Anto- | |
| nius? Et quidem se introiturum in urbem dixit exiturum- | |
| que cum vellet. Quid illud? nonne audiente populo | |
| sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum | 10 |
| neminem? | |
| Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo | 28.1 |
| in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego | |
| quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. | |
| Cum autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec | |
| sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. | 5 |
| Hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo | |
| modo? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, | |
| petulantiam, audaciam? Ex his totus vitiis conglutinatus | |
| est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil | |
| pudens, nihil pudicum. Quapropter, quoniam res in id dis- | 29.1 |
| crimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an | |
| nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres con- | |
| scripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut liber- | |
| tatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus | 5 |
| aut mortem servituti anteponamus. Multa quae in libera | |
| civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii | |
| spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupi- | |
| ditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, | |
| quae vis quaedam paene fatalis—quae tamen ipsa non | 10 |
| tulimus—etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum | |
| crudelissimumque dominatum? Quid hic faciet, si poterit, | 30.1 |
| iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis | |
| fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam | |
| adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fece- | |
| rit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, | 5 |
| ad se ex eis omnia ornamenta transtulerit, caedis et incen- | |
| diorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus | |
| consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucrum | |
| praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates | |
| liberaverit, provincias universas ex imperi populi Romani iure | 10 |
| sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine | |
| et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda cura- | |
| verit, earumque rerum omnium domesticum mercatum insti- | |
| tuerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis | |
| populum et magistratus foro excluserit, senatum stiparit | 15 |
| armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet, | |
| incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime | |
| sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad | |
| interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus? | |
| Atque is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, | 31.1 |
| consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem | |
| fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere de- | |
| sinit. In Galliam mutilatum ducit exercitum; cum una | |
| legione et ea vacillante L. fratrem exspectat, quo neminem | 5 |
| reperire potest sui similiorem. Ille autem ex myrmillone | |
| dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque | |
| posuit vestigium! <Fundit apothecas,> caedit greges armen- | |
| torum reliquique pecoris quodcumque nactus est; epulantur | |
| milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; | 10 |
| vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae, virgines, | |
| pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Haec eadem, | |
| quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius. His vos | 32.1 |
| taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem | |
| recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis | |
| militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota | |
| ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium | 5 |
| beneficio utemini? Nullum erit tempus hoc amisso. A | |
| tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. Nec | |
| ille armis solum sed etiam decretis nostris urgendus est. | |
| Magna vis est, magnum numen unum et idem sentientis | |
| senatus. Videtisne refertum forum, populumque Romanum | 10 |
| ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo inter- | |
| vallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos | |
| convenisse. Hunc ego diem exspectans M. Antoni scele- | 33.1 |
| rata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non | |
| intellegebat ad quod tempus me et meas viris reservarem. | |
| Si enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere | |
| voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. Hanc | 5 |
| vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, | |
| dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de liber- | |
| tate populi Romani et dignitate vestra quod cogitandum sit | |
| cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non | |
| recusem sed etiam appetam atque deposcam. Hoc feci | 10 |
| dum licuit; intermisi quoad non licuit. Iam non solum | |
| licet sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam | |
| ne serviamus animis armisque decernere. Di immortales | 34.1 |
| nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum | |
| Galliae. Si enim ille urbem opprimere potuisset, statim, | |
| si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum, | |
| reliquis serviendum. Hanc igitur occasionem oblatam | 5 |
| tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi | |
| orbis terrae consili principes vos esse aliquando recorda- | |
| mini. Signum date populo Romano consilium vestrum | |
| non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non | |
| defuturam esse profitetur. Nihil est quod moneam vos. | 10 |
| Nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus | |
| huic tempori, non modo crudelem superbamque domina- | |
| tionem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam | |
| esse. Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam | 35.1 |
| domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, alea- | |
| toribus, ebriis servire, ea summa miseria est summo dedecore | |
| coniuncta. Quod si iam—quod di omen avertant!—fatum | |
| extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt | 5 |
| ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terra- | |
| rum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus | |
| quam cum ignominia serviamus. Nihil est detestabilius | 36.1 |
| dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et ad libertatem | |
| nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moria- | |
| mur. Nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam | |
| apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid | 5 |
| sentiant, quid velint. Sunt impii cives—pro caritate rei publi- | |
| cae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium | |
| admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales | |
| incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. | |
| Ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules | 10 |
| summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de | |
| populi Romani libertate commentati atque meditati. His | |
| auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et | |
| multum in posterum providentibus, populo Romano consen- | |
| tiente, erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem | 15 |
| autem faciet libertatem servitutis recordatio. | |
| Quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti | 37.1 |
| senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de | |
| summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo | |
| uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam | |
| uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. Quodque | 5 |
| edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, proposi- | |
| tum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, con- | |
| sulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus | |
| auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque | |
| defendat; quodque provinciam Galliam citeriorem, optimo- | 38.1 |
| rum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium, | |
| exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exerci- | |
| tumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte | |
| atque ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum | 5 |
| ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto | |
| et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque | |
| a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia, | |
| quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, | |
| eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in | 10 |
| senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae | |
| sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summo- | |
| que consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem | |
| secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis | |
| periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore | 15 |
| defendatur; cumque legio Martia Albae constiterit, in | 39.1 |
| municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus | |
| auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et | |
| quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, | |
| L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus | 5 |
| auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac de- | |
| fenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis | |
| eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur | |
| gratiaeque referantur. Senatui placere uti C. Pansa A. | |
| Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si | 10 |
| eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad | |
| hunc ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua | |
| videretur. |