| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA QVARTA | |
| Frequentia vestrum incredibilis, Quirites, contioque | 4.1.1 |
| tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi | |
| summam defendendae rei publicae adfert et spem recu- | |
| perandae. Quamquam animus mihi quidem numquam | |
| defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid | 5 |
| lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defen- | |
| dendae fui. Quod si id ante facere conatus essem, nunc | |
| facere non possem. Hodierno enim die, Quirites, ne me- | |
| diocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt | |
| reliquarum actionum. Nam est hostis a senatu nondum | 10 |
| verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius. Nunc | 2.1 |
| vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem | |
| esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. Neque | |
| enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui | |
| contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis | 5 |
| contra quem iure arma sumpta sunt. Hanc igitur dubita- | |
| tionem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse | |
| senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publi- | |
| cam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio | |
| denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus | 10 |
| ornatus est. Laudo, laudo vos, Quirites, quod gratissimis | 3.1 |
| animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri | |
| potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. | |
| Multa memini, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex | |
| omnium saeculorum memoria tale cognovi: qui cum servi- | 5 |
| tute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil | |
| haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M. An- | |
| toni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, | |
| incognitum certe ceperit, ut exercitum invictum ex paternis | |
| militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis con- | 10 |
| siliis incitatum a pernicie rei publicae averteret. Quis est | 4.1 |
| enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum para- | |
| visset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum | |
| fuisse? Ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus | |
| sanguine civium Romanorum quos Suessae, quos Brundisi | 5 |
| occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret. | |
| Quod autem praesidium erat salutis libertatisque vestrae, | |
| si C. Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus | |
| non fuisset? Cuius de laudibus et honoribus qui ei pro | |
| divinis et immortalibus meritis divini immortalesque de- | 10 |
| bentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo | |
| quoque tempore referretur. Quo decreto quis non perspicit | 5.1 |
| hostem esse Antonium iudicatum? Quem enim possumus | |
| appellare eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus | |
| arbitratur singularis exquirendos honores? Quid? legio | |
| Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse | 5 |
| nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, | |
| non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit | |
| Antonium? Nam si ille non hostis, hos qui consulem | |
| reliquerunt hostis necesse est iudicemus. Praeclare et | |
| loco, Quirites, reclamatione vestra factum pulcherrimum | 10 |
| Martialium comprobavistis: qui se ad senatus auctoritatem, | |
| ad libertatem vestram, ad universam rem publicam con- | |
| tulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae | |
| reliquerunt. Nec solum id animose et fortiter sed consi- | 6.1 |
| derate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in | |
| urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, | |
| fidelissimorum civium atque optimorum. Huius legionis | |
| legio quarta imitata virtutem, duce L. Egnatuleio, quem | 5 |
| senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum | |
| persecuta est. Quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? | |
| Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; | |
| laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, | |
| quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam | 10 |
| hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum veris- | |
| simumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus | |
| populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non | |
| hostem iudicatis Antonium. Sic arbitrabar, Quirites, vos | 7.1 |
| iudicare ut ostenditis. Quid? municipia, colonias, prae- | |
| fecturas num aliter iudicare censetis? Omnes mortales | |
| una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva | |
| velint contra illam pestem esse capienda. Quid? D. Bruti | 5 |
| iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto perspicere | |
| potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? Recte | |
| et vere negatis, Quirites. Est enim quasi deorum immor- | |
| talium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum | |
| genus et nomen ad libertatem populi Romani vel con- | 10 |
| stituendam vel recipiendam. Quid igitur D. Brutus de | 8.1 |
| M. Antonio iudicavit? Excludit provincia; exercitu obsistit; | |
| Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte | |
| suoque iudicio excitatam. Si consul Antonius, Brutus | |
| hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. | 5 |
| Num igitur utrum horum sit dubitare possumus? Atque | |
| ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic | |
| modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica | |
| mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani liber- | |
| tatem imperiumque defenderet. A quo defenderet? Nempe | 10 |
| ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio? Deinceps | 9.1 |
| laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplis- | |
| simis ab senatu quod resistat Antonio. Quem si consulem | |
| illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere | |
| se astringeret: omnes enim in consulis iure et imperio | 5 |
| debent esse provinciae. Negat hoc D. Brutus imperator, | |
| consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, | |
| negat cuncta Italia, negat senatus, negatis vos. Quis illum | |
| igitur consulem nisi latrones putant? Quamquam ne ei | |
| quidem ipsi, quod loquuntur, id sentiunt nec ab iudicio | 10 |
| omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut | |
| sunt, dissentire possunt. Sed spes rapiendi atque prae- | |
| dandi occaecat animos eorum quos non bonorum donatio, | |
| non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiavit; | |
| qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam | 15 |
| proposuerunt; qui, dum hic sit quod rapiant, quod aufe- | |
| rant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius | |
| —o di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc | |
| omen!—urbem se divisurum esse promisit. Ita vero, | 10.1 |
| Quirites, ei ut precamini eveniat atque huius amentiae | |
| poena in ipsum familiamque eius recidat! Quod ita | |
| futurum esse confido. Iam enim non solum homines sed | |
| etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam | 5 |
| arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis | |
| di immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pro- | |
| nuntiata ut et illi poena et nobis libertas appropinquet; | |
| sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse | |
| non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare | 10 |
| possimus? | |
| Reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae | 11.1 |
| vobis fertis perseveretis. Faciam igitur ut imperatores | |
| instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad | |
| proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos | |
| ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. | 5 |
| Non est vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo | |
| aliqua pacis condicio esse possit. Neque enim ille servitu- | |
| tem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. | |
| Nullus ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam | |
| caedes, quam ante oculos trucidatio civium. Non est vobis | 12.1 |
| res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum | |
| immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, | |
| obruatur. Si enim illim emerserit, nullius supplici crude- | |
| litas erit recusanda. Sed tenetur, premitur, urgetur nunc | 5 |
| eis copiis quas iam habemus, mox eis quas paucis diebus | |
| novi consules comparabunt. Incumbite in causam, Quirites, | |
| ut facitis. Numquam maior consensus vester in ulla causa | |
| fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati | |
| fuistis. Nec mirum: agitur enim non qua condicione | 10 |
| victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque | |
| perituri. Quamquam mortem quidem natura omnibus pro- | 13.1 |
| posuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare | |
| solet, quae propria est Romani generis et seminis. Hanc | |
| retinete, quaeso, Quirites, quam vobis tamquam hereditatem | |
| maiores vestri reliquerunt. Alia omnia falsa, incerta sunt, | 5 |
| caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, | |
| quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demo- | |
| veri loco. Hac maiores vestri primum universam Italiam | |
| devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam | |
| everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in di- | 10 |
| cionem huius imperi redegerunt. Ac maioribus quidem | 14.1 |
| vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem | |
| publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam | |
| civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: | |
| hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet | 5 |
| nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, | |
| ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum | |
| exhausit, suum non habet. Nam concordiam civium qui | |
| habere potest, nullam cum habeat civitatem? pacis vero | |
| quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crude- | 10 |
| litas, fides nulla? Est igitur, Quirites, populo Romano, | 15.1 |
| victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, | |
| cum latrone, cum Spartaco. Nam quod se similem esse | |
| Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria inferior. | |
| Ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflavit: hic | 5 |
| eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam | |
| diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute | |
| fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu | |
| concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute | |
| exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum | 10 |
| audietis. Equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctori- | 16.1 |
| tate, consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam | |
| quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque | |
| enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere | |
| facere possum. Hodierno autem die primum referente viro | 5 |
| fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio, conlegisque | |
| eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me | |
| auctore et principe ad spem libertatis exarsimus. |