| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA QVINTA | |
| Nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum | 5.1.1 |
| est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies | |
| uni cuique vestrum videri. Qui enim bellum cum re publica | |
| gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem, tum cum | |
| maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, | 5 |
| in senatum non vocabamur. Sed querelam praeteritorum | |
| dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut | |
| magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. | |
| Atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque | |
| attulit non modo salutis conservandae verum etiam digni- | 10 |
| tatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius | |
| sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti con- | |
| stantiaeque confiderem. Hic enim dies vobis, patres | 2.1 |
| conscripti, inluxit, haec potestas data est ut quantum | |
| virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius | |
| ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. | |
| Recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus | 5 |
| consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia; quan- | |
| tam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, | |
| quantam gratiam consecuti. Atque illo die, patres con- | |
| scripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi | |
| aut honesta pax aut bellum necessarium. Pacem volt | 3.1 |
| M. Antonius? arma deponat, roget, deprecetur. Neminem | |
| aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis | |
| commendat, inimicus quam amicus esse maluit. Nihil est | |
| profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse | 5 |
| aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum | |
| mittere de quo gravissimum et severissimum iudicium | |
| nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, | |
| ut quod sentio dicam, dementiae. Primum duces eos | |
| laudavistis qui contra illum bellum privato consilio su- | 10 |
| scepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in | |
| colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi | |
| Romani anteposuerunt. Quid? legio Martia: quid? quarta, | 4.1 |
| cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, vitu- | |
| perandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. | |
| Atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de | |
| praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quo- | 5 |
| que tempore referretur. Placet eodem tempore praemia | |
| constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et | |
| legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit hone- | |
| stiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem | |
| legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, | 10 |
| senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est | |
| confirmare militum animos an debilitare virtutem? Hoc | 5.1 |
| dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Coty- | |
| lonem inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos | |
| etiam consularis? Qui utinam omnes ante me sententiam | |
| rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint quidam | 5 |
| eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem | |
| si quid videretur. Est enim opinio decreturum aliquem | |
| M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. | |
| Quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, | |
| primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, | 10 |
| deinde equitatum quantum velit? Equitatum dico? | |
| Dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc | |
| qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius <est>. | |
| Tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum | 6.1 |
| pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? Nullae istae | |
| excusationes sunt: 'Meus amicus est.' Sit patriae prius. | |
| 'Meus cognatus.' An potest cognatio propior ulla esse | |
| quam patriae in qua parentes etiam continentur? 'Mihi | 5 |
| pecuniam tribuit.' Cupio videre qui id audeat dicere. | |
| Quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam | |
| sententiam dicatis aut quam sequamini. Agitur utrum | |
| M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis | |
| faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condo- | 10 |
| nandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum | |
| ei facere nihil liceat. Dubitate quid agatis. 'At non | |
| cadunt haec in Antonium.' Hoc ne Cotylo quidem dicere | 7.1 |
| auderet. Quid enim in eum non cadit qui, cuius acta se | |
| defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare | |
| poteramus? Ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam | |
| moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. Quid? | 5 |
| hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia | |
| ferri potuit? Sed augur verecundus sine conlegis de auspiciis. | |
| Quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum; | |
| Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis | |
| ignorat? Tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta | 10 |
| C. Caesaris: ille biennium, hi sexennium. Etiam hanc | |
| legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? | |
| quid? non ante lata quam scripta est? quid? non ante | |
| factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? | |
| Vbi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, | 8.1 |
| ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? Possuntne hae | |
| leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? Eccui | |
| potestas in forum insinuandi fuit? Quae porro illa tonitrua, | |
| quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non move- | 5 |
| rent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim | |
| tempestatis, imbris, turbinum mirum videretur. Quam | |
| legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove | |
| sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra | |
| auspicia latam confiteri? Quid? quod cum eo conlega | 9.1 |
| tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad | |
| auspicia bonus augur pertinere arbitratus est? Sed au- | |
| spiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius | |
| conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? | 5 |
| Primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo | |
| obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in | |
| forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia | |
| ut quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et | |
| operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebis | 10 |
| propulsari videres. Quibus de causis eas leges quas | 10.1 |
| M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra | |
| auspicia latas eisque legibus populum non teneri. Si quam | |
| legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in | |
| perpetuum tollenda deve coloniis in agros deducendis | 5 |
| tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut | |
| populum teneant salvis auspiciis ferri placet. Quamvis | |
| enim res bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae leges | |
| non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis | |
| auctoritate nostra repudianda est. Illa vero dissipatio | 11.1 |
| pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sester- | |
| tium septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque | |
| avertit, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi | |
| Romani tam brevi tempore perire potuisse. Quid? illi | 5 |
| tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit | |
| domus? Decreta falsa vendebat, regna, civitates, immuni- | |
| tates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex | |
| commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere | |
| dicebat. Calebant in interiore aedium parte totius rei | 10 |
| publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris au- | |
| ctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur | |
| exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus | |
| rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae re- | |
| cuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur. | 15 |
| Neque solum commentariis commenticiis chirographisque | 12.1 |
| venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum | |
| est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris | |
| agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta | |
| falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus con- | 5 |
| sulta numquam facta ad aerarium deferebantur. Huius | |
| turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. Foedera | |
| interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, | |
| ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano | |
| toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia | 10 |
| una in domo coacervata est ut, si hoc genus pecuniae | |
| iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. | |
| Legem etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, | |
| iudiciorum et iuris auctor. In quo nos fefellit. Ante- | |
| signanos et manipularis et Alaudas iudices se constituisse | 15 |
| dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos | |
| —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili | |
| admirandam! Avet animus apud consilium illud pro reo | 13.1 |
| dicere! Cydam <amo> Cretensem, portentum insulae, homi- | |
| nem audacissimum et perditissimum. Sed fac non esse: | |
| num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? | |
| num, quod maximum est, leges nostras moresve novit? num | 5 |
| denique homines? Est enim Creta vobis notior quam | |
| Roma Cydae. Dilectus autem et notatio iudicum etiam in | |
| nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis | |
| novit aut quis nosse potuit? Nam Lysiaden Atheniensem | |
| plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, | 10 |
| filius; homo praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio con- | |
| sessore eodemque conlusore facillime possit convenire. | |
| Quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit | 14.1 |
| excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore | |
| Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem | |
| is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo pal- | |
| liati, modo togati? An Atheniensium antiquissimas | 5 |
| leges negleget? Qui porro ille consessus, di boni! Cre- | |
| tensis iudex isque nequissimus. Quem ad modum ad | |
| hunc reus adleget, quo modo accedat? Dura natio est. | |
| At Athenienses misericordes. Puto ne Curium quidem | |
| esse crudelem qui periculum fortunae cotidie facit. Sunt | 10 |
| item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim | |
| legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec | |
| esse postea restitutos. Hos ille demens iudices legisset, | 15.1 |
| horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem | |
| rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae | |
| cogitavisset? Atque ego de notis iudicibus dixi: quos | |
| minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum | 5 |
| denique comissationis Antonianae chorum in tertiam de- | |
| curiam iudicum scitote esse coniectum. En causam cur | |
| lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, | |
| ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, | |
| ut eos iudices haberemus quos hospites habere nemo velit. | 10 |
| Scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius | |
| pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam | |
| decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam | |
| honestis iudicibus nocentium salus desperata est. Sed illud | 16.1 |
| os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere | |
| auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae | |
| dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, | |
| quod patefactum cognitumque esset quam multos in civitate | 5 |
| turpis haberemus. Hanc ergo et reliquas eius modi leges, | |
| etiam si sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem | |
| tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, | |
| quas iudico non rogatas? An illa non gravissimis ignomi- | 17.1 |
| niis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam | |
| sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post con- | |
| ditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque | |
| reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum | 5 |
| occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo | |
| Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam | |
| plus potuerunt quam universa res publica. Non possum | |
| adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec | |
| multis et occultis. At hanc pestem agmen armatorum | 18.1 |
| sequebatur; Crassicius, Mustela, Tiro, gladios ostentantes, | |
| sui similis greges ducebant per forum; certum agminis | |
| locum tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat ventum | |
| ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae con- | 5 |
| locabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne | |
| familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. Illud vero | |
| taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu, in cella | |
| Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de templo | |
| carcerem fieri; opertis valvis Concordiae, cum inter sub- | 10 |
| sellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sen- | |
| tentias dicere. Huc nisi venirem Kalendis Septembribus, | 19.1 |
| etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum | |
| esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione | |
| referebat. Veni postridie: ipse non venit. Locutus sum | |
| de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, | 5 |
| liberius tamen quam periculi minae postulabant. At ille | |
| homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere | |
| dicendi excluderet—fecerat enim hoc idem maxima cum | |
| laude L. Piso xxx diebus ante—inimicitias mihi denun- | |
| tiavit; adesse in senatum iussit a. d. xiii. Kalendas Octo- | 10 |
| bris. Ipse interea xvii dies de me in Tiburtino Scipionis | |
| declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse | |
| declamandi solet. Cum is dies quo me adesse iusserat, | 20.1 |
| venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae | |
| venit atque in me absentem orationem ex ore impurissimo | |
| evomuit. Quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum | |
| venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim | 5 |
| statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, | |
| nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attu- | |
| lisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui | |
| myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, | |
| suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. Hic | 10 |
| pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et ur- | |
| banas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in | |
| fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos | |
| volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis depre- | |
| catio. Tantum quisque habebat possessor quantum re- | 15 |
| liquerat divisor Antonius. Quae quamquam, si leges inritas | 21.1 |
| feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine | |
| notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil | |
| placere ratum esse quod ab eis actum diceretur. M. vero | |
| Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam | 5 |
| taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris | |
| sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victu- | |
| rum neminem? Num putatis, patres conscripti, dixisse | |
| eum minacius quam facturum fuisse? Quid vero quod in | |
| contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad | 10 |
| urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque | |
| vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano | |
| servitutem? Quod autem eius iter Brundisium, quae festi- | 22.1 |
| natio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum | |
| maximum adduceret? Qui autem dilectus centurionum, | |
| quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis | |
| legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire | 5 |
| iussit centuriones quos bene sentire de re publica cogno- | |
| verat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum | |
| gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. | |
| Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos | |
| oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis | 10 |
| fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium qui | |
| pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, | |
| quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque | |
| discripsit. Atque ille furens infesta iam patriae signa | 23.1 |
| a Brundisio inferebat; cum C. Caesar deorum immortalium | |
| beneficio, divina animi, ingeni, consili magnitudine, quam- | |
| quam sua sponte eximiaque virtute, tamen approbatione | |
| auctoritatis meae colonias patris adiit, veteranos milites | 5 |
| convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum | |
| impetus retardavit. Postea vero quam legio Martia ducem | |
| praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando | |
| liberi essemus; quam est imitata quarta legio. Quo ille | |
| nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque con- | 10 |
| sularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, | |
| repente concidit. Post autem neque sacrificiis sollemnibus | 24.1 |
| factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit | |
| paludatus. At quo? In provinciam firmissimorum et for- | |
| tissimorum civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut | |
| nullum bellum inferret, ferre potuissent, impotentem, iracun- | 5 |
| dum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper | |
| rapientem, semper ebrium. At ille cuius ne pacatam | |
| quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit | |
| provinciae Galliae; circumsedet Mutinam, firmissimam et | |
| splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. | 10 |
| Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non | |
| sibi, sed nobis et rei publicae natum. Ergo Hannibal | 25.1 |
| hostis, civis Antonius? Quid ille fecit hostiliter quod hic | |
| non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? Totum | |
| iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, | |
| caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad | 5 |
| usum suum reservabat: at hi, qui in horam viverent, non | |
| modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate | |
| quidem sua cogitaverunt. | |
| Ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti | |
| homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, | 10 |
| cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas | |
| postulet? Legatos decernis? Si, ut deprecere, contemnet; | |
| si, ut imperes, non audiet; denique quamvis severa legatis | |
| mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem | |
| videmus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum | 15 |
| atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae | |
| magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet | |
| bello. Quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: | 26.1 |
| 'Legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur,' tamen | |
| legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeri- | |
| tatem morabitur. Minimis momentis, patres conscripti, | |
| maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu | 5 |
| rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione | |
| plerumque et fama gubernatur. Nemo quaeret quibuscum | |
| mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro | |
| missae timoris esse signum videbitur. Recedat a Mutina, | |
| desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est | 10 |
| verbis rogandus, cogendus est armis. Non enim ad Hanni- | 27.1 |
| balem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat | |
| olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tam- | |
| pilum—qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire | |
| iussi sunt: nostros quo iubemus ire, si non paruerit Anto- | 5 |
| nius?—ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne | |
| coloniam populi Romani oppugnet. Itane vero? hoc per | |
| legatos rogandum est? Quid interest, per deos immortalis, | |
| utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, | |
| coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli | 10 |
| Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal | |
| gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. Recte ad eum legati | |
| missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis | |
| hostibus, nostris sociis. Quid simile tandem? Nos ad civem | |
| mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, | 15 |
| ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopule- | |
| tur, ne sit hostis? Age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus | 28.1 |
| aut possumus? Ante diem xiii. Kalendas Ianuarias de- | |
| cretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos | |
| Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de hono- | |
| ribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: | 5 |
| quorum principem iudicastis eum qui fuit C. Caesarem, | |
| qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit, | |
| tum milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum | |
| illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam com- | |
| probastis quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, | 10 |
| sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopon- | |
| distis; eodemque die D. Bruti, praestantissimi civis, edicto | |
| adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque | |
| ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate | |
| publica comprobastis. Quid igitur illo die aliud egistis nisi | 29.1 |
| ut hostem iudicaretis Antonium? His vestris decretis aut | |
| ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine | |
| dolore summo videbitis? Exclusit illum a re publica, | |
| distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut | 5 |
| mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. Qui si legatis | |
| paruerit Romamque redierit, num umquam perditis civibus | |
| vexillum quo concurrant defuturum putatis? Sed hoc | |
| minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem. | |
| Numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam, | 10 |
| adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille | |
| est deditus. Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre | 30.1 |
| depugnarit, familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod | |
| numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. Teretur | |
| interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est | |
| adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Vt | 5 |
| primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam | |
| libere senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocare- | |
| mur. Quo die primum convocati sumus, adfui ipse, cum | |
| designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo | |
| vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam | 10 |
| decuit—nec enim ante potui—sed tamen si ex eo tempore | |
| dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum habere- | |
| mus. Omne malum nascens facile opprimitur: invetera- | 31.1 |
| tum fit plerumque robustius. Sed tum exspectabantur | |
| Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. Verum praeterita | |
| omittamus: etiamne hanc moram, dum proficiscantur legati, | |
| dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli | 5 |
| adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse | |
| dilectus? | |
| Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem | |
| nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror | |
| sine ulla mora et confestim gerendam; tumultum decerni, | 10 |
| iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi | |
| sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam | |
| tota. Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae | 32.1 |
| severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet | |
| sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur con- | |
| sentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem | |
| partium contentionem esse dictitat. Quarum partium? | 5 |
| Alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; | |
| nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et | |
| a filio C. Caesaris oppugnari putamus. Hoc vero bellum | |
| non <est> ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissi- | |
| morum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae | 10 |
| notatae sunt et iam ad cuiusque optionem distributae. Legi | 33.1 |
| epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem | |
| hominem, conlegam suum, miserat. 'Quid concupiscas tu | |
| videris: quod concupiveris certe habebis.' En ad quem | |
| legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti | 5 |
| quidem fortunas nostras destinavit, sed libidini cuiusque | |
| nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod | |
| non alicui promissum iam sit reliquerit. Cum hoc, patres | |
| conscripti, bello, inquam, decertandum est, idque confestim; | |
| legatorum tarditas repudianda est. Quapropter ne multa | 34.1 |
| nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publi- | |
| cam commendandam censeo eisque permittendum ut rem | |
| publicam defendant provideantque ne quid res publica | |
| detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. An- | 5 |
| toni sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias | |
| ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, | |
| brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque | |
| vestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem, | |
| sed fortasse serius decernetis. De re publica quoad rettulistis | 10 |
| satis decrevisse videor. | |
| Altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego | 35.1 |
| esse dicendum. Sed qui ordo in sententiis rogandis servari | |
| solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto | |
| igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. | |
| Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem | 5 |
| sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, | |
| quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis con- | |
| sequi possumus? Neque enim ullam mercedem tanta virtus | |
| praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si | |
| careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria | 10 |
| gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. Laus igitur | |
| iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est. Quam ob | 36.1 |
| rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faci- | |
| endum censeo: 'cum D. Brutus, imperator, consul desi- | |
| gnatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani | |
| potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tem- | 5 |
| pore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae | |
| Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscri- | |
| pserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica | |
| fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem | |
| publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: | 10 |
| itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti | |
| imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incre- | |
| dibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae | |
| difficillimo tempore esse subventum.' Huic tanto merito | 37.1 |
| Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio | |
| quis est tantus honos qui non debeatur? Nam si M. An- | |
| tonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis | |
| imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, | 5 |
| quantus rei publicae terror impenderet? Dubitaret, credo, | |
| homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et | |
| devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni | |
| immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem | |
| ne Alpium quidem muro cohibere possemus. Haec igitur | 10 |
| habenda gratia est D. Bruto qui illum, nondum interposita | |
| auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut con- | |
| sulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri | |
| quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius tanti facti | |
| tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; | 15 |
| Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic im- | |
| perio libertatique communi merito vereque laudetur, quod | |
| se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio. | |
| Atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publi- | 38.1 |
| cam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. | |
| Semper ille populum Romanum liberum voluit maximum- | |
| que signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum | |
| Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque | 5 |
| et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, | |
| quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa quae | |
| tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. | |
| Quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis | |
| quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum | 10 |
| oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat | |
| oratio. Quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus | 39.1 |
| gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit | |
| quam, cum bellum civile maximum esset, cuius belli exitum | |
| omnes timeremus, sapientia et misericordia id potius exstingui | |
| quam armis et ferro rem in discrimen adducere? Quod si | 5 |
| eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, | |
| ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis | |
| viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi | |
| esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potu- | |
| isset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum | 10 |
| Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum | |
| rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. | |
| Gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio | |
| enim patre, quod imperi populi Romani lumen fuit, ex- | |
| stincto interfectus est patris simillimus filius. Sed omnia | 40.1 |
| mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata Sex. | |
| Pompeio rei publicae conservato. Quam ob causam iustam | |
| atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maxi- | |
| mumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem | 5 |
| concordiamque convertit, senatus consultum his verbis cen- | |
| seo perscribendum: 'cum a M. Lepido imperatore, pontifice | |
| maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta | |
| sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium | |
| maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio | 10 |
| singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissi- | |
| mum civile sit restinctum, Sextusque Pompeius, Gnaei filius, | 41.1 |
| Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a | |
| M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus | |
| populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum | |
| populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem | 5 |
| publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, | |
| auctoritate, felicitate reponere oti, pacis, concordiae, liber- | |
| tatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum popu- | |
| lumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem | |
| inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet ex huius | 10 |
| ordinis sententia statui placere.' Qui honos, patres con- | |
| scripti, mihi maximus videtur, primum quia iustus est; non | |
| enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed | |
| pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possu- | |
| mus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio | 15 |
| senatus soluto et libero. | |
| Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, | 42.1 |
| quis nostrum esse potuisset? Advolabat ad urbem a Brun- | |
| disio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in | |
| omnis bonos cum exercitu Antonius. Quid huius audaciae | |
| et sceleri poterat opponi? Nondum ullos duces habebamus, | 5 |
| non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; | |
| dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaere- | |
| bamus omnes, quae ipsa exitum non habebat. Quis tum | 43.1 |
| nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adule- | |
| scentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pesti- | |
| fero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus | |
| prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret | 5 |
| quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni | |
| honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et qui- | |
| dem iure. Subvenit enim rei publicae, sed aetate multo | |
| robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et | |
| in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae causa grata. | 10 |
| Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maxi- | |
| mae calamitates. Caesar autem annis multis minor veteranos | 44.1 |
| cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est | |
| causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae | |
| Italiae, quae dis hominibusque gratissima. Et Pompeius | |
| ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum | 5 |
| accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps | |
| exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. Ille adver- | |
| sariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex | |
| Antoni amicis sed amicioribus libertatis contra Antonium | |
| confecit exercitum. Illius opibus Sulla regnavit: huius | 10 |
| praesidio Antoni dominatus oppressus est. Demus igitur | 45.1 |
| imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri | |
| exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore eo iure | |
| quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi | |
| aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum | 5 |
| ad dignitatem valet. Itaque illa quaeramus quae vix | |
| hodierno die consequemur. Sed saepe spero fore huius | |
| adulescentis ornandi et nobis et populo Romano pote- | |
| statem; hoc autem tempore ita censeo decernendum: 'quod | 46.1 |
| C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei | |
| publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi | |
| Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio | |
| Martia quartaque summo studio optimoque in rem pu- | 5 |
| blicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, | |
| libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod | |
| C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu sub- | |
| sidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam | |
| populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei | 10 |
| publicae tempore saluti dignitatique populi Romani sub- | |
| venerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai | |
| filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiam- | |
| que loco praetorio dicere, eiusque rationem, quemcumque | |
| magistratum petet, ita haberi ut haberi per leges liceret, si | 15 |
| anno superiore quaestor fuisset.' Quid est enim, patres | 47.1 |
| conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores | |
| capere cupiamus? Legibus enim annalibus cum grandiorem | |
| aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeri- | |
| tatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excel- | 5 |
| lenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non | |
| oportere. Itaque maiores nostri veteres illi admodum | |
| antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis | |
| attulit ambitio, ut gradus essent petitionis inter aequalis. | |
| Ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae | 10 |
| prodesse potuisset, exstincta est. At vero apud antiquos | 48.1 |
| Rulli, Decii, Corvini multique alii, recentiore autem me- | |
| moria superior Africanus, T. Flamininus admodum adu- | |
| lescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi | |
| Romani imperium auxerint, nomen ornarint. Quid? Ma- | 5 |
| cedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere | |
| coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit? | |
| quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam | |
| consularis. Ex quo iudicari potest virtutis esse quam aetatis | |
| cursum celeriorem. Nam quod ei qui Caesari invident | 10 |
| simulant se timere, ne verendum quidem est ut tenere se | |
| possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intempe- | |
| rantius suis opibus utatur. Ea natura rerum est, patres | 49.1 |
| conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab | |
| senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo | |
| senserit civem carum haberi salutaremque rei publicae, nihil | |
| cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, | 5 |
| patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque | |
| optimo cuique carissimus! Quod cum consequi neglexisset, | |
| omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari | |
| levitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et | |
| ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes | 10 |
| suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non | |
| posset. Eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum | |
| omnibus <carus> est, tum optimo cuique carissimus. In hoc | |
| spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic | |
| summi honores et exquiruntur et parati sunt. Cuius igitur | 50.1 |
| singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? | |
| Quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas | |
| opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam ante- | |
| ferre verae, gravi, solidae gloriae? An hoc vidit puer: si | 5 |
| aetate processerit, non videbit? 'At est quibusdam inimicus | |
| clarissimis atque optimis civibus.' Nullus iste timor esse | |
| debet. Omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; | |
| hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium | |
| <consiliorum> atque factorum. Ita enim ad rem publicam | 10 |
| accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. Omnis habeo | |
| cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica | |
| carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum viro- | |
| rum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius. Quam ob | 51.1 |
| rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora | |
| exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione | |
| liberandum profectus sit timere ne memoria maneat do- | |
| mestici doloris quae plus apud eum possit quam salus | 5 |
| civitatis. Audeo etiam obligare fidem meam, patres con- | |
| scripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod | |
| profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem | |
| pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem | |
| temeritatis. Promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, | 10 |
| C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit qua- | |
| lemque eum maxime velle esse et optare debemus. | |
| Quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum | 52.1 |
| habebo. Nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constan- | |
| tissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; | |
| sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is | |
| legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio | 5 |
| consulibus, senatui populoque Romano reique publicae | |
| esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio | |
| ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere | |
| liceat. In quo, patres conscripti, non tantum commodum | |
| tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis | 10 |
| est nominari. | |
| De exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: | 53.1 |
| 'senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis | |
| <pro praetore auctoritatem secuti libertatem populi Romani> | |
| auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant | |
| ipsis liberisque eorum militiae vacationem esse, utique | 5 |
| C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, | |
| cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani | |
| deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is | |
| militibus veteranis divideretur; de agro Campano sepa- | |
| ratim cognoscerent inirentque rationem de commodis mili- | 10 |
| tum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni | |
| quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima | |
| quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque | |
| nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique | |
| Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae | 15 |
| ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum | |
| Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri | |
| placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum | |
| in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore pollicitus sit, | |
| tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, | 20 |
| alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui | |
| sine iniuria privatorum dividi posset, eisque militibus, | |
| legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent | |
| ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.' Dixi | |
| ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt | 25 |
| sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae | |
| tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem opus est: | |
| qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum habe- | |
| remus. |