| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA SEXTA | |
| Audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in | 6.1.1 |
| senatu, quae fuerit cuiusque sententia. Res enim ex Ka- | |
| lendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus | |
| quidem illa severe quam decuit, non tamen omnino disso- | |
| lute. Mora est adlata bello, non causa sublata. Quam | 5 |
| ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et mul- | |
| tis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis | |
| amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis | |
| nosse possitis. Causa fortissimis optimisque consulibus | |
| Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex | 10 |
| eo quod <a. d.> xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore de- | |
| crevit. Eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta | 2.1 |
| rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut | |
| vos aliquando liberi essetis. Quo quidem tempore, etiam | |
| si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum | |
| ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce | 5 |
| iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. | |
| Hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita | |
| Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam | |
| personam impositam a vobis sustinerem. Itaque bellum | |
| nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram | 10 |
| interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominem- | |
| que audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis | |
| hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, colo- | |
| niam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello | |
| censui persequendum: tumultum esse decrevi; iustitium | 15 |
| edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque | |
| incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia | |
| gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. Itaque | 3.1 |
| haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quam- | |
| quam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes | |
| mihi adsensuri viderentur. Hodierno autem die spe nescio | |
| qua eis obiecta remissior senatus fuit. Nam plures eam | 5 |
| sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas ves- | |
| terque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos | |
| experiremur. | |
| Intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, | |
| neque iniuria. Ad quem enim legatos? ad eumne qui | 10 |
| pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra | |
| auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, | |
| obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio | |
| legiones arcessierit; ab eis relictus cum latronum manu in | |
| Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumse- | 15 |
| deat? Quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, | |
| aequitatis, legationis esse communitas? Quamquam, Qui- | 4.1 |
| rites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit: | |
| ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitte- | |
| rentur. Mittuntur enim qui nuntient ne oppugnet consulem | |
| designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopu- | 5 |
| letur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani | |
| potestate. Facile vero huic denuntiationi parebit, ut in | |
| patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in | |
| sua numquam fuerit! Quid enim ille umquam arbitrio suo | |
| fecit? Semper eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, | 10 |
| quo furor, quo vinolentia; semper eum duo dissimilia genera | |
| tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, | |
| forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae | |
| paruerit quam senatui populoque Romano. Itaque, quod | 5.1 |
| paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. Testificor, | |
| denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae | |
| sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam | |
| obsessurum, dilectus qua possit habiturum. Is est enim | 5 |
| ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper | |
| voluntatem vestram potestatemque contempserit. An ille | |
| id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra | |
| flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne | |
| propius urbem Romam cc milia admoveret? Huic denun- | 10 |
| tiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone <et> cc milibus | |
| circumscriptum esse patiatur? Non is est Antonius; nam | 6.1 |
| si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali | |
| initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. | |
| Quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam | |
| pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod | 5 |
| iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata | |
| legatis ut D. Brutum <milites>que eius adeant eisque demon- | |
| strent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum | |
| grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem | |
| magnae laudi magnoque honori fore? Passurumne censetis | 10 |
| Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? Num- | |
| quam patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impu- | |
| dentiam, novi audaciam. Nec vero de illo sicut de homine | 7.1 |
| aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. | |
| Quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit | |
| senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil | |
| haberet morae! Nam cum plerisque in rebus gerendis tar- | 5 |
| ditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget | |
| celeritatis. Succurrendum est D. Bruto, omnes undique | |
| copiae conligendae; moram exhibere ullam in tali cive | |
| liberando sine scelere non possumus. An ille non potuit, | 8.1 |
| si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudi- | |
| casset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum | |
| redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistra- | |
| tum iniret, sententiam dicere? quid negoti fuit? Sed cum | 9.1 |
| se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non | |
| otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia | |
| prohiberet Antonium? Ad hunc utrum legatos an legiones | |
| ire oportebat? Sed praeterita omittamus: properent legati, | 5 |
| quod video esse facturos; vos saga parate. Est enim ita | |
| decretum ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad | |
| saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei | |
| gerendae queremur. | |
| Non metuo, Quirites, ne, cum audierit Antonius, me hoc | 10 |
| et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum | |
| futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego | |
| nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. Numquam | |
| faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapien- | |
| tem a vobis quam se modestum existimari. Quid? ipse si | 10.1 |
| velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? | |
| Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare | |
| M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. | |
| Etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, | 5 |
| legatorum verba audientur? Nec enim secerni a fratre | |
| poterit, tanta praesertim auctoritate. Nam hic inter illos | |
| Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris | |
| quam T. Plancus, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum | |
| quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu con- | 10 |
| demnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque | |
| ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, | |
| sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum | |
| sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui | |
| incenderit curiam. Nam Trebellium valde iam diligit: | 11.1 |
| oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert | |
| in oculis, postea quam ipsum Trebellium vidit sine tabulis | |
| novis salvum esse non posse. Audisse enim vos arbitror, | |
| Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores | 5 |
| et creditores L. Trebelli convenire. O Fide!—hoc enim | |
| opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest | |
| esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, | |
| propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in | |
| triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio | 10 |
| bonorum? Quis est qui hunc non casu existimet recte | |
| fecisse, nequitia sceleste? Sed redeo ad amores delicias- | 12.1 |
| que vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam | |
| recepit. Negatis? Num quisnam est vestrum qui tribum | |
| non habeat? Certe nemo. Atqui illum quinque et triginta | |
| tribus patronum adoptarunt. Rursus reclamatis? Aspicite | 5 |
| illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid | |
| inscriptum est? 'Qvinqve et triginta tribvs patrono.' | |
| Populi Romani igitur est patronus L. Antonius. Malam | |
| quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. Non | |
| modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis | 10 |
| umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi | |
| Romani victoris dominique omnium gentium patronum | |
| dicere auderet? In foro L. Antoni statuam videmus, sicut | 13.1 |
| illam Q. Tremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O | |
| impudentiam incredibilem! Tantumne sibi sumpsit, quia | |
| Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? | |
| quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spe- | 5 |
| ctantibus vobis depugnasset? Sed haec una statua. Altera | |
| <ab> equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, | |
| 'patrono.' Quem umquam iste ordo patronum adoptavit? | |
| Si quemquam, debuit me. Sed me omitto; quem cen- | |
| sorem, quem imperatorem? Agrum eis divisit. O sordi- | 10 |
| dos qui acceperint, improbum qui dederit! Statuerunt | 14.1 |
| etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis fuerunt. | |
| Quis est iste ordo? Multi fuerunt multis in legionibus per | |
| tot annos. Eis quoque divisit Semurium. Campus Mar- | |
| tius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. Sed haec | 5 |
| agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, claris- | |
| simi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: | |
| huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. Iacent bene- | |
| ficia Nuculae; friget patronus Antonius. Nam possessores | |
| animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; | 10 |
| nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim | |
| quia non habebant. Sed illa statua palmaris de qua, si | 15.1 |
| meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: 'L. | |
| Antonio a Iano medio patrono.' Itane? Iam Ianus | |
| medius in L. Antoni clientela est? Quis umquam in illo | |
| Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret | 5 |
| expensum? Sed nimis multa de nugis: ad causam bellum- | |
| que redeamus; quamquam non alienum fuit personas quas- | |
| dam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur | |
| possetis taciti cogitare. | |
| Ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud | 10 |
| fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. | |
| Celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit | |
| ad causam. Cum enim legati renuntiarint quod certe | 16.1 |
| renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse | |
| Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem | |
| habendum putet? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed | |
| tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: | 5 |
| 'Ne legatos quidem exspectabimus?' Istam certe vocem | |
| simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica. | |
| Quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die | |
| contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumul- | |
| tum decerneret, saga sumi iuberet. Malui viginti diebus | 10 |
| post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis | |
| hodie vituperari. Quapropter, Quirites, exspectate lega- | 17.1 |
| torum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. | |
| Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si | |
| bellum, providum iudicatote. An ego non provideam | |
| meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei | 5 |
| publicae salute cogitem? Quid enim non debeo vobis, | |
| Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omni- | |
| bus honoribus praetulistis? An ingratus sum? Quis | |
| minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores | |
| quos petendis. Rudis in re publica? Quis exercitatior? | 10 |
| qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. | |
| Quam ob rem, Quirites, consilio quantum potero, labore | 18.1 |
| plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. | |
| Etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos | |
| esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam immemor | |
| patriae, tam inimicus dignitati suae quem non excitet, non | 5 |
| inflammet tantus vester iste consensus? Multas magnasque | |
| habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam | |
| vidi tantam quanta nunc vestrum est. Vnum sentitis | |
| omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere a re | |
| publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. Idem | 10 |
| volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, | |
| coloniae, cuncta Italia. Itaque senatum bene sua sponte | |
| firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis. Venit tempus, | 19.1 |
| Quirites, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, | |
| sed tamen ita maturum ut differri iam hora non possit. | |
| Fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quo- | |
| quo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. | 5 |
| Populum Romanum servire fas non est, quem di immortales | |
| omnibus gentibus imperare voluerunt. Res in extremum | |
| est adducta discrimen; de libertate decernitur. Aut vin- | |
| catis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et | |
| tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam | 10 |
| serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi | |
| Romani est propria libertas. |