| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA QVARTA | |
| DECIMA | |
| Si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, | 14.1.1 |
| sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque | |
| cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus <et> ex ea | |
| victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum | |
| egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius peri- | 5 |
| culum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum | |
| ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. Ante | |
| vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat | |
| adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque | |
| pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate. | 10 |
| Confectio autem huius belli est D. Bruti salus. Quae | 2.1 |
| autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus | |
| mutetur, deinde cras sagati prodeamus? Nos vero cum | |
| semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redi- | |
| erimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. Nam | 5 |
| hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus | |
| gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga | |
| sumenda discedere. Atque animadverto, patres conscripti, | 3.1 |
| quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque | |
| consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. | |
| Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redieri- | |
| mus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteri- | 5 |
| tatique prodatur propter unius civis periculum populum | |
| Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse | |
| ad togas. Tollite hanc: nullam tam pravae sententiae | |
| causam reperietis. Vos vero, patres conscripti, conservate | |
| auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra | 10 |
| memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius | |
| viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen. Ad | 4.1 |
| D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui | |
| illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; | |
| eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad | |
| bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetu- | 5 |
| dinis animi virtus et spes victoriae confirmavit; Caesar, | |
| cum exercitu per se comparato cum primum his pestibus | |
| rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur | |
| profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque do- | |
| lorem aliquem domesticum patriae caritate. Quid C. Pansa | 5.1 |
| egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus | |
| consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohor- | |
| tandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi | |
| ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus fre- | 5 |
| quens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam | |
| non solum commodis suis sed etiam necessitati victus | |
| anteferret. Quod sperare nos quidem debemus, patres con- | |
| scripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed spei | |
| fructum rei convenit et evento reservari ne aut deorum | 10 |
| immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim | |
| fortunae stultitia contempsisse videamur. | |
| Sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de | 6.1 |
| re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et | |
| a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras | |
| pertineant dixero. Imbuti gladii sunt, patres conscripti, | |
| legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius | 5 |
| duobus consulum, tertio Caesaris proelio. Si hostium fuit | |
| ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si | |
| civium. Quo usque igitur is qui omnis hostis scelere | |
| superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam no- | |
| strorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an | 10 |
| in hoste figantur. Supplicationem decernitis: hostem non | |
| appellatis. Gratae vero nostrae dis immortalibus gratula- | 7.1 |
| tiones erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium | |
| multitudo! 'De improbis' inquit 'et audacibus.' Nam | |
| sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum male- | |
| dicta litium, non inustae belli internecini notae. Testa- | 5 |
| menta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos | |
| circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos | |
| <aut> audacis appellare consuetudo solet. Bellum inexpiabile | 8.1 |
| infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeter- | |
| rimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; | |
| omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vasti- | |
| tatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et | 5 |
| immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id | |
| suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in | |
| hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter ab hoc templo atque | |
| moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, | |
| quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum | 10 |
| auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate con- | |
| iunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud | |
| et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum | |
| vel, si etiam di oderunt quos oportet, deorum. Refugit | 9.1 |
| animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat quae | |
| L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. | |
| Quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore | |
| subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. Sed | 5 |
| vis calamitosa est quam illis obtulerunt: libido flagitiosa | |
| qua Antoniorum oblita est vita. Est igitur quisquam qui | |
| hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem | |
| Carthaginiensium victam esse fateatur? Qua enim in urbe | |
| tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta | 10 |
| Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas | |
| eodem est animo non est hostis putandus. Si vero coloni- | 10.1 |
| arum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid | |
| tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas ege- | |
| states latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et | |
| callidus decempeda sua Saxa diviserat? Recordamini, per | 5 |
| deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timu- | |
| erimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissi- | |
| patis. Quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine | |
| fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? Aut | |
| foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogita- | 10 |
| bant. Haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubi- | |
| tamus? Gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: | |
| hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar. | |
| Itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae | 11.1 |
| recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, | |
| augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, | |
| sed tribus ducibus sint decernendae. Sed hoc primum | |
| faciam ut imperatores appellem eos quorum virtute, con- | 5 |
| silio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus | |
| liberati sumus. Etenim cui viginti his annis suppli- | |
| catio decreta est ut non imperator appellaretur aut mi- | |
| nimis rebus gestis aut plerumque nullis? Quam ob rem | |
| aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit | 10 |
| aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus | |
| etiam novi singularesque debentur. An si quis Hispanorum | 12.1 |
| aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, | |
| illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem ap- | |
| pellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine | |
| hostium interfecta—ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti | 5 |
| hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum | |
| honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus? | |
| Quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum | |
| ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno | |
| die propter eorum res gestas me ovantem et prope trium- | 10 |
| phantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, | |
| domum inde reduxerit? Is enim demum est mea quidem | 13.1 |
| sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica | |
| meritis testimonium a consensu civitatis datur. Nam sive in | |
| communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum | |
| iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, | 5 |
| nihil magnificentius cogitari potest. | |
| Tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. Equidem invitus, | |
| sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. | |
| Nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene | |
| merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas | 10 |
| in rei publicae salute defigunt, crimen <et> invidia quaeretur? | |
| Scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me | 14.1 |
| Parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. In | |
| aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam | |
| esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica | |
| fieri posset effecerit. An vero ego qui Catilinam haec | 5 |
| molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim | |
| repente Catilina? Quibus auspiciis istos fascis augur ac- | |
| ciperem, quatenus haberem, cui traderem? Quemquamne | |
| fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui | |
| crederet? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste | 10 |
| sermo? Cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a | 15.1 |
| Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii | |
| cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis | |
| quam rei publicae infelicem congregabant. Ibi cum consilia | |
| inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capi- | 5 |
| tolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me con- | |
| cursum futurum civitatis putabant. Quod ut cum invidia | |
| mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium | |
| dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. Quod | |
| cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus | 10 |
| conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex | |
| quo caedes esset vestrum omnium consecuta. Quae res | |
| patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius | |
| sceleris fons aperietur. Itaque P. Apuleius, tribunus plebis, | 16.1 |
| meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a | |
| consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non | |
| potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo | |
| Romano unum atque idem sentiente. In qua contione | 5 |
| cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate | |
| liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio | |
| declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime | |
| cogitatum. Post hanc habitam contionem duabus tribusve | |
| horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies | 10 |
| non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam cele- | |
| berrima populi Romani gratulatione auxerit. | |
| Haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me | 17.1 |
| dixerim—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem | |
| sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno | |
| animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, | |
| uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non | 5 |
| invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut | |
| sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad | |
| laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me | |
| post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem | |
| non inviti videbant! Hoc vero tempore in tanta inopia | 10 |
| constantium et fortium consularium quo me dolore adfici | |
| creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare | |
| videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere | |
| sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed | |
| tum spe tum timore moderari? Quod si quis de contentione | 18.1 |
| principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, | |
| si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in | |
| viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re | |
| publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? | 5 |
| aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te im- | |
| probos invitabis? Nollem, primum rei publicae causa, | |
| deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, | |
| quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? | |
| Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan | 10 |
| possim et libenter. Haec populum Romanum videre, anim- | 19.1 |
| advertere, iudicare quidam moleste ferunt. Poteratne fieri | |
| ut non proinde homines <de> quoque ut quisque mereretur | |
| iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus | |
| verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem | 5 |
| firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum | |
| et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur | |
| omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque | |
| ut quemque meritum arbitrantur existimant. Memoria | 20.1 |
| tenent me ante diem xiii. Kalendas Ianuarias principem | |
| revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad | |
| hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque | |
| auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse; | 5 |
| meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui | |
| ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sen- | |
| tentiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; | |
| semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni | |
| tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pesti- | 10 |
| ferae pacis inimicus; idem P. Ventidium, cum alii praetorem, | 21.1 |
| ego semper hostem. Has in sententias meas si consules | |
| discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auc- | |
| toritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidis- | |
| sent. Sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc | 5 |
| tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui | |
| re sunt hostes verbis notari, sententiis nostris hostis iudicari. | |
| Antea cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius | 22.1 |
| sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod | |
| in hac causa iam fieri non potest. Ex litteris enim C. Pansae | |
| A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis | |
| immortalibus habendo sententias dicimus. Supplicationem | 5 |
| modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; num- | |
| quam enim in civili bello supplicatio decreta est. Decretam | |
| dico? ne victoris quidem litteris postulata est. Civile bellum | 23.1 |
| consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit | |
| expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. | |
| Grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae | |
| nulla victori. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: | 5 |
| nulla supplicatio decreta a senatu. Ad te ipsum, P. Servili, | |
| num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna | |
| Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? Profecto | |
| noluit. At misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Phar- | |
| saliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim | 10 |
| civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam | |
| victoribus incolumis et florens civitas esse posset. Quod | 24.1 |
| idem contigerat superioribus bellis civilibus. Nam mihi | |
| consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem | |
| hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito | |
| genere decreta est. Quam ob rem aut supplicatio re pu- | 5 |
| blica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus | |
| deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, | |
| aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis | |
| iudicetis necesse est. Quod ergo ille re, id ego etiam verbo, | |
| cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui | 10 |
| iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico. Quo | 25.1 |
| modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris | |
| nomen amplissimi; quo Hirtium? Est ille quidem consul, | |
| sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum | |
| virtutis atque victoriae. Quid? Caesarem, deorum bene- | 5 |
| ficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare impera- | |
| torem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem | |
| non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus | |
| avertit. Vnius autem diei quot et quantae virtutes, di im- | |
| mortales, fuerunt! Princeps enim omnium Pansa proeli | 26.1 |
| faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator | |
| legione Martia, digna legio imperatore. Cuius si acerrimum | |
| impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res | |
| esset. Sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem | 5 |
| hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus | |
| periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae | |
| vitam reservavit. Ego vero hunc non solum imperatorem | |
| sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut | |
| morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, | 10 |
| alterum fecit, alterius di immortales omen avertant! Quid | 27.1 |
| dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit | |
| incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto | |
| Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam | |
| quae constituta ex veteranis docuit hoc proelio militibus eis | 5 |
| qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani | |
| carum nomen esse. His viginti cohortibus, nullo equitatu, | |
| Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius | |
| pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus An- | |
| toni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, | 10 |
| huic Iovis Optimi Maximi ceterisque deorum immortalium | |
| templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae | |
| sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum | |
| admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps | |
| latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, | 15 |
| ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum | |
| paucis fugientem vidit Antonium! An vero quisquam dubi- | 28.1 |
| tabit appellare Caesarem imperatorem? Aetas eius certe | |
| ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute | |
| superavit aetatem. Ac mihi semper eo maiora beneficia | |
| C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postu- | 5 |
| landa: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam | |
| spem eius nominis deferebamus; quod cum est consecutus, | |
| auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. | |
| Hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit | |
| Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus | 10 |
| est secundumque proelium fecit. Ita trium imperatorum | |
| virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica | |
| est conservata. Decerno igitur eorum trium nomine quin- | 29.1 |
| quaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentis- | |
| simis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia. | |
| Est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis | |
| militibus quam memores simus quamque grati. Quam ob rem | 5 |
| promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tribu- | |
| turos nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda | |
| censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, hono- | |
| rem coniungi. Atque utinam, patres conscripti, civibus om- | 30.1 |
| nibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae | |
| promisimus studiose cumulata reddemus. Sed id quidem | |
| restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: | |
| quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, | 5 |
| eos numquam oportebit consili sui paenitere. Sed facile | |
| est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari | |
| videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium | |
| senatus sapientis est, grata eorum virtutem memoria prose- | |
| qui qui pro patria vitam profuderunt. Quorum de honore | 31.1 |
| utinam mihi plura in mentem venirent! Duo certe non | |
| praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet | |
| ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad | |
| leniendum maerorem et luctum proximorum. Placet igitur | 5 |
| mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui | |
| una pugnantes occiderint monumentum fieri quam amplis- | |
| simum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam | |
| huius merita legionis. Haec se prima latrocinio abrupit | |
| Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; | 10 |
| hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta | |
| est. Quarta victrix desiderat neminem: ex Martia non | |
| nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae | |
| naturae debita pro patria est potissimum reddita! Vos vero | 32.1 |
| patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, | |
| ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse | |
| videatur. In fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. | |
| Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari | 5 |
| solet. Illi igitur impii quos occidistis etiam ad inferos | |
| poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum | |
| in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. | |
| Brevis a natura vita nobis data est; at memoria bene red- | |
| ditae vitae sempiterna. Quae si non esset longior quam | 10 |
| haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et | |
| periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? | |
| Actum igitur praeclare vobiscum, fortissimi, dum vixistis, | 33.1 |
| nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus | |
| neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia po- | |
| sterorum sepulta esse poterit, cum vobis immortale monu- | |
| mentum suis paene manibus senatus populusque Romanus | 5 |
| exstruxerit. Multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis | |
| bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus | |
| honoris tributum est. Atque utinam maiora possemus, | |
| quando quidem a vobis maxima accepimus! Vos ab urbe | |
| furentem Antonium avertistis; vos redire molientem rep- | 10 |
| pulistis. Erit igitur exstructa moles opere magnifico in- | |
| cisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, num- | |
| quamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monu- | |
| mentum aut audient gratissimus sermo conticescet. Ita | |
| pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti. | 15 |
| Sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et | 34.1 |
| fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur | |
| eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: | |
| parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt; | |
| liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; con- | 5 |
| iugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere | |
| praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutis | |
| similitudinem esse confident. Atque utinam his omnibus | |
| abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus, | |
| vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua de- | 10 |
| ponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum | |
| multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id | |
| genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec | |
| inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria | |
| non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepul- | 15 |
| tura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneri- | |
| bus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis | |
| ara Virtutis. Quam ob rem maximum quidem solacium | 35.1 |
| <erit> propinquorum eodem monumento declarari et virtutem | |
| suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et | |
| crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum | |
| virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani | 5 |
| occidisset. Atque etiam censeo, patres conscripti, quae | |
| praemia militibus promisimus nos re publica recuperata | |
| tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus | |
| venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa | |
| sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, con- | 10 |
| iugibus, fratribus eadem tribuenda censeo. | |
| Sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum | 36.1 |
| C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi | |
| fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique | |
| virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem | |
| legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, im- | 5 |
| perator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera | |
| acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio | |
| audito, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo | |
| exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium | |
| exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione | 10 |
| occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem | |
| militem desiderarit, cumque C. Caesar <pro praetore>, im- | 37.1 |
| perator, consilio diligentiaque sua castra feliciter defenderit | |
| copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, | |
| occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum | |
| trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, con- | 5 |
| stantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum | |
| foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem | |
| publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona for- | |
| tunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et | |
| periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque | 10 |
| gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter | |
| ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, | |
| supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria | |
| constituat: cumque virtus legionum digna clarissimis im- | 38.1 |
| peratoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus | |
| legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re pub- | |
| lica recuperata persoluturum, cumque legio Martia princeps | |
| cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero | 5 |
| hostium contenderit <ut> plurimos caederent caderent non | |
| nulli, cumque sine ulla retractatione pro patria vitam pro- | |
| fuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites | |
| pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, | |
| senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, | 10 |
| alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, | |
| libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum | |
| immortalium profudissent monumentum quam amplissimum | |
| locandum faciendumque <curent: quaestoresque urbanos> ad | |
| eam rem pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut | 15 |
| testetur ad memoriam posteritatis sempiternam scelus crude- | |
| lissimorum hostium militumque divinam virtutem, utique, | |
| quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur | |
| eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, | |
| liberis, coniugibus, fratribus: eisque tribuantur quae mili- | 20 |
| tibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent qui morte | |
| vicerunt. |