| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA TERTIA | |
| DECIMA | |
| A principio huius belli, patres conscripti, quod cum | 13.1.1 |
| impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne con- | |
| dicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restin- | |
| gueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa | |
| cum iucunda tum salutaris. Nam nec privatos focos nec | 5 |
| publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem | |
| discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile de- | |
| lectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus | |
| humanae naturae exterminandum puto. Itaque sive Sulla | |
| sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive | 10 |
| iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile | |
| bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum | |
| iudico. Nam quid ego de proximo dicam cuius acta defen- | 2.1 |
| dimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? Nihil igitur | |
| hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo | |
| habendus est, qui civile bellum concupiscit. Sed hoc pri- | |
| mum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax | 5 |
| esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio | |
| pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive | |
| faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si conve- | |
| nisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si | |
| concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in | 10 |
| re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si | |
| aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupidi- | |
| tate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem | |
| publicam nobis habere licuisset. Hoc vero quid est? cum | |
| Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Tre- | 15 |
| bellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? Exempli | |
| causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque | |
| ipsi cernitis reliquorum. Addite illa naufragia Caesaris | 3.1 |
| amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite | |
| Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium, | |
| Caelium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium: comi- | |
| tatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae | 5 |
| ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui | |
| suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas | |
| nostras concupiverunt. O fidam dexteram Antoni qua | 4.1 |
| ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus | |
| quod cum Antoniis fecerimus! Hoc si Marcus violare | |
| conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. Illis | |
| locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora | 5 |
| vobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum; | |
| incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, | |
| alios praegredientis amicos. Quem vini anhelitum, quas | |
| contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte | |
| eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem vene- | 10 |
| rint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quem- | |
| que nostrum. Non recordamini, per deos immortalis! quas | 5.1 |
| in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; | |
| leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; | |
| totius Italiae dilectus excitavistis; conlegam et scelerum | |
| socium omnium hostem iudicavistis. Cum hoc quae pax | 5 |
| potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus | |
| factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum | |
| magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. | |
| Hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus | |
| enim saeptis tam immanis beluas continebimus? At incer- | 10 |
| tus exitus belli. Est omnino fortium virorum, quales vos | |
| esse debetis, virtutem praestare—tantum enim possunt— | |
| fortunae culpam non extimescere. Sed quoniam ab hoc | 6.1 |
| ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postu- | |
| latur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiun- | |
| gamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium | |
| incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: | 5 |
| quid sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum | |
| providet, est omni ratione tectior. Quid igitur censet? | |
| parendum est enim atque id optimum iudicandum quod | |
| sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit ne quid | |
| vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, | 10 |
| fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'Etiamne, si erit, | |
| cum id fecero, serviendum?' Si adnuerit, ne ego sapien- | |
| tiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. Sin respond- | |
| erit: 'Tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita | |
| rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque | 15 |
| his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his liber- | |
| tatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora | |
| iniuriae,' tum sapientiae vocem audire videar eique uti | |
| deo paream. Itaque si receptis illis esse possumus liberi, | 7.1 |
| vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus | |
| eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse | |
| fortunam. Aut enim interfectis illis fruemur victrice re | |
| publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non | 5 |
| spiritu, at virtutis laude vivemus. | |
| At enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex | |
| maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, | |
| ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patres conscripti, | |
| auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius vir- | 10 |
| tutem vel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem | |
| multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officia | |
| in illum. Maximum vero eius beneficium numero quod | |
| hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper | |
| fuit carior. Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum | 8.1 |
| adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit | |
| ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli | |
| periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili | |
| parte obligatum puto. Itaque et honores ei decrevi quos | 5 |
| potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec | |
| umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis | |
| et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum | |
| tenet. Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum | |
| sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maior- | 10 |
| umque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, | |
| res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. Nemo | |
| ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia | |
| liberati. Talis igitur vir et civis opinione labi potest, volun- | |
| tate a re publica dissidere nullo pacto potest. Pacem volt | 15 |
| M. Lepidus. Praeclare, si talem potest efficere qualem | 9.1 |
| nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica | |
| aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum | |
| illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. Haec | |
| causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscri- | 5 |
| ptione praeclara, cur absenti triumphum. Quamquam enim | |
| magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat | |
| tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano | |
| Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, | |
| qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile | 10 |
| confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos | |
| contulistis. Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pom- | 10.1 |
| peium res publica habitura sit civem, talis futuros in re | |
| publica Antonios? In altero pudor, gravitas, moderatio, | |
| integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animo | |
| ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne | 5 |
| facinus immanis audacia. Deinde vos obsecro, patres con- | |
| scripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa | |
| quae dicitur caeca vidit? Salvis enim actis Caesaris quae | |
| concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, | |
| eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redi- | 10 |
| met, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam! | |
| Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decrevistis | |
| tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in | |
| praedae dissipatione inimicus victor redegisset. Sed hanc | 11.1 |
| mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunc- | |
| tione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam | |
| quae possidet Antonius. Nam argentum, vestem, supel- | |
| lectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissi- | 5 |
| pavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit; | |
| etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam | |
| oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depel- | |
| lantur. Sunt alii plures fortasse, sed mea memoria dila- | |
| buntur. Ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt | 10 |
| Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. | |
| Satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex | 12.1 |
| illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino | |
| restituto? An is non reddet qui domini patrimonium cir- | |
| cumplexus quasi thesaurum draco, Pompei servus, libertus | |
| Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? Atque illud | 5 |
| septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spo- | |
| pondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei | |
| filius in patrimonio suo conlocatus. Haec senatus: reliqua | |
| populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam | |
| persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem | 10 |
| ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nomi- | |
| natione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter Optimus | |
| Maximus cuius interpretes internuntiique constituti sumus, | |
| utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne | |
| an Antonium? Mihi quidem numine deorum immortalium | 15 |
| videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis | |
| Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias | |
| recuperare. | |
| Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereun- | 13.1 |
| dum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, | |
| C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem | |
| publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se | |
| Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque | 5 |
| cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad | |
| Mutinam, ni vereretur ne veteranorum animos offenderet. | |
| Est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus | |
| multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum ei | |
| praesto fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc | 10 |
| M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam | |
| eius mores ferunt facere videatur. Si enim nos exercitu | 14.1 |
| terret, non meminit illum exercitum senatus populique Ro- | |
| mani atque universae rei publicae esse, non suum. At uti | |
| potest pro suo. Quid tum? omniane bonis viris quae facere | |
| possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa | 5 |
| erunt, si facere omnino non licebit? Quid autem turpius | |
| aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, | |
| contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero | |
| magis vituperandum quam id facere quod non liceat? | |
| Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum; si | 10 |
| quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum | |
| institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, | |
| id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. | |
| Tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis | |
| patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, finis imperi | 15 |
| propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad | |
| aliam rem te forte traduxerit. Haec si cogitas, es M. Lepidus, | 15.1 |
| pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; | |
| sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide | |
| ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis | |
| et domesticis malle videare. Quod si auctoritatem inter- | 5 |
| ponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc | |
| ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te | |
| auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen sena- | |
| tus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, | |
| constantior, fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem | 10 |
| recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus | |
| populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, | |
| extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut | |
| revocationem a bello audire non possumus; speramus op- | |
| tima, pati vel difficillima malumus quam servire. Caesar | 16.1 |
| confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt | |
| cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna | |
| auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus | |
| furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra | 5 |
| patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra | |
| quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius con- | |
| diciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? | |
| At periculum est ne opprimamur. Non metuo ne is qui | |
| suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest | 10 |
| prodat salutem suam. Bonos civis primum natura efficit, | |
| adiuvat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit | |
| salvam esse rem publicam. Sed in eis qui fortunati sunt | |
| magis id apparet. Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, | 17.1 |
| quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam atque lacrimas | |
| populus Romanus Lupercalibus; vidit quam abiectus, quam | |
| confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius | |
| servum se illius quam conlegam esse malebat. Qui si reli- | 5 |
| quis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum | |
| ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam | |
| si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et | |
| si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum | |
| tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum | 10 |
| comparabat? Itaque illo interfecto qualem in nos eum esse | |
| voluit, talis ipse in ceteros exstitit. Qua enim <in> barbaria | 18.1 |
| quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac | |
| urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare domi- | |
| nante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. | |
| Hoc archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia | 5 |
| ab Ituraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium ut | |
| inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum | |
| oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colo- | |
| norum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; | |
| Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crude- | 10 |
| lissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones truci- | |
| davit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad | |
| caedem optimi cuiusque rapiebat! Quo tempore di ipsi | |
| immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis | |
| obtulerunt. Caesaris enim incredibilis ac divina virtus | 19.1 |
| latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem | |
| tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quae- | |
| cumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere | |
| recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est | 5 |
| quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente | |
| populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divi- | |
| surum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die | |
| innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citi- | |
| us delata quam scripta sunt. Rediit ad milites; ibi pestifera | 10 |
| illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capito- | |
| lium; parata de circumscribendo adulescente sententia | |
| consularis, cum repente—nam Martiam legionem Albae | |
| consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius. Quo | |
| perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: | 15 |
| egressus est non viis, sed tramitibus paludatus. Ex eo | 20.1 |
| non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem | |
| sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum | |
| veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, | |
| eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se | 5 |
| totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut | |
| progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos | |
| furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque sae- | |
| psisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque con- | |
| sulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me— | 10 |
| testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic | |
| urbi praesident—invito et repugnante legati missi tres con- | |
| sulares ad latronum et gladiatorum ducem. Quis tam bar- | 21.1 |
| barus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audivit, non | |
| respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis | |
| nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. | |
| Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? | 5 |
| Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, | |
| imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium | |
| optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac | |
| tormenta minitatur. Cum hoc, M. Lepide, pax esse quae | |
| potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse | 10 |
| res publica. | |
| Quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas | 22.1 |
| huic ordini populoque Romano cum illa importunissima | |
| belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis | |
| litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. | |
| Eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter | 5 |
| disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me | |
| attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari.' Neque se | |
| imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore | |
| Caesarem. Satis hoc quidem scite: deponere alienum | |
| nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'Cognita | 10 |
| morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.' | |
| Videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de | |
| pace deliberabitis. 'Dedisse poenas sceleratum cineri atque | |
| ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra | |
| finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut | 15 |
| impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te | |
| potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis | |
| videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere | |
| Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo | |
| scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste | 20 |
| seduxit? Age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. | 23.1 |
| '<A senatu> iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo | |
| quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae | |
| filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemi- | |
| scendum est.' Quid ingemiscis? Hostem Dolabellam? | 5 |
| quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus | |
| missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudi- | |
| catum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem | |
| Dolabellam iudicatum a senatu? Quem tu ordinem omnino | |
| esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi pro- | 10 |
| ponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes | |
| omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium | |
| appellat. Quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques | |
| Romanus, Treboni pater. Is autem humilitatem despicere | |
| audet cuiusquam qui ex Fadia sustulerit liberos? 'Acerbis- | 24.1 |
| simum vero est te, A. Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et | |
| talem ab eo relictum qualem ipse miraris.' Equidem | |
| negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa | |
| ornamenta in virtute et in industria posita lucent. Tu vero | 5 |
| qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid | |
| esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua | |
| virtus provexisset, ecquo genus? In lustris, popinis, alea, | |
| vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum | |
| in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. 'Et | 10 |
| te, o puer.' Puerum appellat quem non modo virum sed | |
| etiam fortissimum virum sensit et sentiet. Est istuc quidem | |
| nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam | |
| amentiam puero praebet ad gloriam. 'Qui omnia nomini | |
| debes.' Debet vero solvitque praeclare. Si enim ille | 25.1 |
| patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— | |
| cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis | |
| facinerosissimis manibus ereptam? 'id agere ut iure demi- | |
| nutus sit Dolabella?' Turpem vero actionem, qua defenditur | 5 |
| amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris | |
| amentiam! 'et ut venefica haec liberetur obsidione?' | |
| Veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis | |
| remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si | |
| quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te | 10 |
| istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris: undique | |
| omnes insequentur; manseris: haerebis. Nimirum recte | |
| veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides | |
| comparatam. 'Vt quam potentissimus sit Cassius atque | |
| Brutus!' Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut | 26.1 |
| etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint potentis esse non | |
| modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei | |
| publicae defensione coniunctos? 'Nimirum eodem modo | |
| haec aspicitis ut priora.' Quae tandem? 'Castra Pompei | 5 |
| senatum appellatis.' An vero tua castra potius senatum | |
| appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius | |
| totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evol- | |
| sus; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— | |
| nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Phila- | 10 |
| delphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus | |
| laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator | |
| creditorum Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius, | |
| columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem An- | |
| tonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a | 15 |
| servis publicis; vii virales Lento, Nucula; tum deliciae | |
| atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni primum | |
| duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen | |
| inscripsit qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, | |
| reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut | 20 |
| aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri | |
| balneatorem. Sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in | 27.1 |
| primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incen- | |
| disset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, | |
| unde excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum pluribus | |
| sui similibus. Illud tamen <non> verum in hoc Planco quod | 5 |
| proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura | |
| fracta essent. Fracta sunt et vivit. Hoc tamen, ut alia | |
| multa, Aquilae referatur acceptum. Est etiam ibi Decius, | |
| ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera | |
| arrosit: Deciorum quidem multo intervallo per hunc prae- | 10 |
| clarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium | |
| praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis | |
| gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem | |
| numquam videramus? Est quidem alter Saserna: sed | 28.1 |
| omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in | |
| eorum praenominibus errem. Nec vero Extitius, Philadelphi | |
| frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo | |
| adulescente siluero, invidisse videar Antonio. Est etiam | 5 |
| Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. | |
| Apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit | |
| calceos; pater conscriptus repente factus est. Non novi | |
| Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi | |
| qui illum negaret dignum Antoni senatu. Arbitror me | 10 |
| aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere | |
| non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum | |
| despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes | |
| viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset | |
| audacia. Sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intel- | 29.1 |
| legi potest quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi | |
| adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. Quod | |
| si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eius- | |
| que conlegam ante, <M.> Marcellum—quos civis, quos | 5 |
| viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia | |
| eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, | |
| civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, | |
| si <M.> Bibulum cuius est in rem publicam semper merito | |
| laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, | 10 |
| si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, | |
| si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum | |
| simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consula- | |
| ribus non esset Pompeianus despiciendus senatus. Vtrum | 30.1 |
| igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium | |
| an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium? Qui vero | |
| praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium | |
| gentium virtute princeps. Quid reliquos clarissimos viros | 5 |
| commemorem? Nostis omnis. Magis vereor ne longum | |
| me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo pu- | |
| tetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! Quid | |
| multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut | |
| magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non vene- | 10 |
| runt. Nunc reliqua attendite. 'Victum Ciceronem ducem | |
| habuistis.' Eo libentius 'ducem' audio quod certe ille | |
| dicit invitus; nam de victo nihil laboro. Fatum enim meum | |
| est sine re publica nec vinci posse nec vincere. 'Mace- | |
| doniam munitis exercitibus.' Et quidem fratri tuo qui | 15 |
| a vobis nihil degenerat extorsimus. 'Africam commisistis | |
| Varo bis capto.' Hic cum Gaio fratre putat se litigare. 'In | |
| Syriam Cassium misistis.' Non igitur sentis huic causae | |
| orbem terrae patere, te extra munitiones tuas vestigium ubi | |
| imprimas non habere? 'Cascam tribunatum gerere passi | 20 |
| estis.' Quid ergo? ut Marullum, ut Caesetium a re publica | 31.1 |
| removeremus eum per quem ut neque idem hoc posthac | |
| neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? | |
| 'Vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum men- | |
| tionem facere audet? neque illius diei memoriam perhor- | 5 |
| rescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus | |
| gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? | |
| 'Veteranorum colonias, deductas lege senatus consulto sus- | |
| tulistis.' Nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis | |
| lata sanximus? Vide ne tu veteranos, etiam eos qui erant | 10 |
| perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi | |
| iam sentiunt se numquam exituros. 'Massiliensibus iure | 32.1 |
| belli adempta reddituros vos pollicemini.' Nihil disputo de | |
| iure belli—magis facilis disputatio est quam necessaria— | |
| illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic | |
| rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam | 5 |
| civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse | |
| amicissimam. 'Neminem Pompeianum qui vivat teneri | |
| lege Hirtia dictitatis.' Quis, quaeso, iam legis Hirtiae | |
| mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum | |
| quam eos de quibus lata est paenitere. Omnino mea qui- | 10 |
| dem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit | |
| lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana | |
| pecunia Brutum subornastis.' Quid? si omnibus suis copiis | |
| excellentem virum res publica armasset, quem tandem bo- | |
| num paeniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere | 15 |
| nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. 'Securi | 33.1 |
| percussos Petraeum et Menedemum, civitate donatos et | |
| hospites Caesaris, laudastis.' Non laudavimus quod ne | |
| audivimus quidem. Valde enim nobis in tanta perturba- | |
| tione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitan- | 5 |
| dum fuit. 'Theopompum, nudum, vi expulsum a Trebonio, | |
| confugere Alexandream neglexistis.' Magnum crimen sena- | |
| tus! De Theopompo, summo homine, negleximus, qui | |
| ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, | |
| quis aut scit aut curat? 'Ser. Galbam eodem pugione | 10 |
| succinctum in castris videtis.' Nihil tibi de Galba respondeo, | |
| fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens | |
| et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. 'Milites | |
| aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium | |
| eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis | 15 |
| ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum | |
| pericula impulistis.' Scilicet verba dedimus, decepimus: | |
| ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani quid | |
| ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem po- | |
| puli sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam | 20 |
| omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, | |
| beatum, florentem esse cupiebant. O miser cum re, tum | 34.1 |
| hoc ipso quod non sentis quam miser sis! Sed maximum | |
| crimen audite. 'Denique quid non aut probastis aut fe- | |
| cistis quod faciat, si reviviscat'—Quis? credo enim, adferet | |
| aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?' | 5 |
| O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus! 'aut | |
| filius eius, si modo possit.' Poterit, mihi crede: nam | |
| paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. | |
| 'Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Bru- | |
| tum aut frumento iuvero.' Alii istuc negant: ego vero, ne | 10 |
| si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati | |
| futuram puto. 'Quid? hoc placetne veteranis istis? quibus | |
| adhuc omnia integra sunt.' Nihil vidi tam integrum quam | |
| ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio | |
| consensuque oderint. 'Quos iam vos adsentationibus et | 35.1 |
| venenatis muneribus venistis depravaturi.' An corrupti | |
| sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo | |
| bello persequi? 'At militibus inclusis opem fertis. Nihil | |
| moror eos salvos esse et ire quo libet, si tantum modo | 5 |
| patiuntur perire eum qui meruit.' Quam benigne! denique usi | |
| liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad | |
| hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, | |
| non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam | |
| conlegae parentasset. 'Concordiae factam esse mentionem | 36.1 |
| scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. Difficile | |
| est credere, eos<que> qui me praecipitem egerint, aequissimas | |
| condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere | |
| cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse fac- | 5 |
| turos. Vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem | |
| Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere | |
| posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium faci- | |
| norum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne | |
| cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? Ipse denique | 10 |
| fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem | |
| Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim | |
| videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti. Quid huic | 37.1 |
| facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi con- | |
| venisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam | |
| Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse inhiberet | |
| supplicia nobis? O conservandus civis cum tam pio iusto- | 5 |
| que foedere! Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, | |
| aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, | |
| aptissimam ad bellum renovandum instruendumque pro- | |
| vinciam; ut Alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut | |
| perfugium scelerum esset quam turpissimis rei publicae | 10 |
| sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet | |
| consulatus vestigium. Cavebat etiam L. Antonio, qui fu- | |
| erat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula | |
| et Lentone conlega. 'Quam ob rem vos potius animad- | 38.1 |
| vertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni | |
| mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius con- | |
| currere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa | |
| totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.' | 5 |
| Si esset iugulata, numquam exsurgeret: quod tibi tuisque | |
| contingat. 'Vtrum' inquit 'elegantius.' Atqui hoc bello | |
| de elegantia quaeritur! 'et partibus utilius.' Partes, furiose, | 39.1 |
| dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium | |
| suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem desig- | |
| natum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro | |
| praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. Istas | 5 |
| tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? | |
| Potiusne Treboni mortem quam Caesaris persequimur. | |
| Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; | |
| Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. Sed | |
| videte quid moliatur. Cum mortem Caesaris ulciscendam | 10 |
| putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesse- | |
| runt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt. 'Quibus, | 40.1 |
| utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum | |
| adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas | |
| acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est | |
| ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Cae- | 5 |
| sarem gloriatus est.' Pergit in me maledicta <dicere>, quasi | |
| vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum | |
| verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae | |
| sempiternae. Ego lanista? Et quidem non insipiens: | |
| deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. 'Vtri | 10 |
| ceciderint,' scribit 'lucro nobis futurum.' O praeclarum | 41.1 |
| lucrum, cum te victore—quod di omen avertant!—beata | |
| mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. | |
| A me 'deceptos' ait 'isdem ornamentis' Hirtium et Caesa- | |
| rem. Quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio orna- | 5 |
| mentum? nam Caesari plura et maiora debentur. Decep- | |
| tum autem patrem a me dicere audes? Tu, tu, inquam, | |
| illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, | |
| flaminium cur reliquisti? Sed iam videte magni et clari | |
| viri admirabilem gravitatem atque constantiam: 'Mihi qui- | 42.1 |
| dem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre, | |
| nec deserere partis quas Pompeius odivit nec veteranos | |
| sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi | |
| nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.' Omitto alia: | 5 |
| fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non | |
| potest. Quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis | |
| et Italiae partitionis, vastandarum diripiendarumque pro- | |
| vinciarum? Nam quid erat aliud quod inter Antonium | |
| et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide | 10 |
| sanciretur? 'nec Lepidi societatem violare, piissimi homi- | 43.1 |
| nis.' Tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam | |
| bono civi, sicut ille est, sed homine sano? Id agis ut | |
| Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. Nihil | |
| agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de | 5 |
| Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene | |
| sperabo, dum licebit. Revocare te a furore Lepidus voluit, | |
| non adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, | |
| sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in | |
| lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum | 10 |
| inducis. 'nec Plancum prodere participem consiliorum.' | 44.1 |
| Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus | |
| lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi | |
| venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equi- | |
| tatu peditatu<que> Gallorum—quique, nisi ante eius adventum | 5 |
| rei publicae poenas dederis, ipse huius belli feret principa- | |
| tum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae | |
| sunt, tamen extrema sunt gratiora. Sed iam se conligit et | 45.1 |
| ad extremum incipit philosophari: 'Si me rectis sensibus | |
| euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. | |
| Sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppli- | |
| ciorum vestrorum. Namque si victi Pompeiani tam inso- | 5 |
| lentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.' | |
| Praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed | |
| cum universa re publica bellum est. Omnes te di homines, | |
| summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi | |
| servi oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio; vero | 10 |
| prope diem sentiemus. Quae si tecum ipse recolueris, | |
| aequiore animo et maiore consolatione moriere. 'Denique | 46.1 |
| summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre | |
| possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati | |
| sunt una nobiscum Caesaris mortem.' Hac Antoni sen- | |
| tentia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam | 5 |
| consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsi- | |
| deant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et | |
| Hirtio loquor? Caesar, singulari pietate adulescens, pote- | |
| ritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias perse- | |
| quatur? Itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones | 10 |
| propius accederent. Quo maior adulescens Caesar, ma- | |
| ioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus | |
| est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus | |
| umquam est et intellegit maximam pietatem conservatione | |
| patriae contineri. Quod si partium certamen esset, quarum | 47.1 |
| omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ven- | |
| tidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, | |
| adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde | |
| Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris | 5 |
| tum cum illae vere partes vocabantur? Hae vero quae | |
| sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani | |
| libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bo- | |
| norum, urbis Italiaeque partitio? Veniamus aliquando ad | |
| clausulam. 'Legatos venire non credo.' Bene me novit, | 10 |
| Reliqui veniant, proposito praesertim exemplo Dolabellae. | |
| Sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules contra | |
| quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam | |
| consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam | |
| obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur. 'Cum | 48.1 |
| venerint, quae postulant cognoscam.' Quin tu abis in | |
| malam pestem malumque cruciatum? Ad te quisquam | |
| veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restin- | |
| guerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tan- | 5 |
| tam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum | |
| tibi reliquum non modo ad pacem sed ne ad deditionem | |
| quidem feceris? | |
| Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum | |
| dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia | 10 |
| patefacta eius parricidia videretis. Cum hoc pacem M. | 49.1 |
| Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae | |
| bonis, si haec videret, aut vellet aut fieri posse arbitraretur? | |
| 'Prius undis flamma,' ut ait poeta nescio quis, prius denique | |
| omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re | 5 |
| publica Antonii redeant in gratiam. Monstra quaedam ista | |
| et portenta sunt et prodigia rei publicae. Moveri sedibus | |
| huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras | |
| demigrare, unde Antoniorum 'nec facta nec nomen audiat,' | |
| quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra | 10 |
| haec moenia videre. Optatissimum est vincere; secundum | |
| est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non | |
| ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed | |
| postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae | |
| cupiditate. | 15 |
| Quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, | 50.1 |
| viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, | |
| Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque | |
| suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina | |
| virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque | 5 |
| quos secum haberet operam senatui populoque Romano | |
| pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano | |
| gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam | |
| rem fore. Hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet | |
| vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus | 10 |
| consulto Pompeius conlaudatus esse videatur. |