| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA DVODECIMA | |
| Etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, | 12.1.1 |
| errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini, | |
| consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum | |
| sapientissimo consule erravi. Nam cum duo consulares | |
| spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares | 5 |
| M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod | |
| nobis ignotum esset videbantur. Apud alterum uxor, liberi; | |
| alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio. | |
| Hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, | 2.1 |
| non sine causa videbantur. Accessit consul hortator. At | |
| qui consul! Si prudentiam quaerimus, qui minime falli | |
| posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum | |
| cedente atque victo; si magnitudinem animi, qui prae- | 5 |
| ferret mortem servituti. Vos autem, patres conscripti, non | |
| tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum vide- | |
| bamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem | |
| appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus | |
| cogitare. Auxerat autem meam quidem spem, credo item | 10 |
| vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, | |
| lamentari uxorem. Hic etiam fautores Antoni quorum in | |
| voltu habitant oculi mei tristiores videbam. Quod si non | 3.1 |
| ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, | |
| cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? | |
| Negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus | |
| rem ullam novam adlatam esse. Atque id nunc negant, | 5 |
| postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. | |
| Quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi | |
| est? Decepti, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni | |
| est acta causa ab amicis eius, non publica. Quod videbam | |
| equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat aciem | 10 |
| animi D. Bruti salus. Quod si in bello dari vicarii solerent, | |
| libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. | |
| Atque hac voce Q. Fufi capti sumus: 'Ne si a Mutina | 4.1 |
| quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus | |
| quidem potestate futurum se dixerit?' Durum videbatur: | |
| itaque fracti sumus, cessimus. Recedit igitur a Mutina? | |
| 'Nescio.' Paret senatui? 'Credo,' inquit Calenus 'sed ita | 5 |
| ut teneat dignitatem.' Valde hercules vobis laborandum | |
| est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae | |
| maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, | |
| retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. | |
| Si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quam- | 10 |
| quam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum | |
| est aut concedenda una cum dignitate libertas. At non est | |
| integrum: constituta legatio est. Quid autem non integrum | 5.1 |
| est sapienti quod restitui potest? Cuiusvis hominis est | |
| errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore. Poste- | |
| riores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. | |
| Discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, | 5 |
| videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a | |
| nostris. Attendistis paulo ante praestantissimi viri quae | |
| esset oratio. 'Maestam' inquit 'domum offendi, coniugem, | |
| liberos. Admirabantur boni viri, accusabant amici quod | |
| spe pacis legationem suscepissem.' Nec mirum, P. Servili: | 10 |
| tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non | |
| dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius. Ad | 6.1 |
| eum ire te legatum quis non miraretur? De me experior: | |
| cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. | |
| Nos reprehendimur soli? Quid? vir fortissimus Pansa sine | |
| causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? Quid | 5 |
| egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? | |
| Vnde autem ista suspicio est? Ex pacis patrocinio repentino | |
| quod subito suscepit eodem captus errore quo nos. | |
| Quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque | 7.1 |
| fallaci, redeamus in viam. Optimus est portus paenitenti | |
| mutatio consili. Quid enim potest, per deos immortalis! | |
| rei publicae prodesse nostra legatio? Prodesse dico? quid | |
| si etiam obfutura est? Obfutura? quid si iam nocuit atque | 5 |
| obfuit? An vos acerrimam illam et fortissimam populi Ro- | |
| mani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam | |
| ac debilitatam putatis legatione pacis audita? quid municipia | |
| censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram | |
| eodem studio quo contra commune incendium exarserat? | 10 |
| An non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae | |
| se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, | |
| qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei | |
| publicae contulerunt? Quem ad modum nostrum hoc con- | |
| silium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera | 15 |
| est? Illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. Illi, in- | |
| quam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Anto- | |
| nius. Quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis | 8.1 |
| incidimus? Quis est enim qui ad bellum inflammato animo | |
| futurus sit spe pacis oblata? Ipsa illa Martia caelestis et | |
| divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud | |
| pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma | 5 |
| de manibus. Senatum enim secuta non arbitrabitur se | |
| graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. | |
| Pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram | |
| auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, | |
| sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; | 10 |
| pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui | |
| iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id | |
| est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, | |
| insistet certe. Quid enim revocante et receptui canente | 9.1 |
| senatu properet dimicare? Quid autem hoc iniustius quam | |
| nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? | |
| nec solum inscientibus sed etiam invitis? An vos A. Hir- | |
| tium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem, deorum bene- | 5 |
| ficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae | |
| declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? Vincere | |
| illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen | |
| non pactione, sed victoria concupiverunt. Quid? Galliam | |
| quo tandem animo hanc rem audituram putatis? Illa enim | 10 |
| huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi princi- | |
| patum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam impe- | |
| rium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; | |
| eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; | |
| exhauritur, vastatur, uritur: omnis aequo animo belli patitur | 15 |
| iniurias, dum modo repellat periculum servitutis. Et ut | 10.1 |
| omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares— | |
| Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, | |
| pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros | |
| duces adiuverunt. Fecerunt idem reliqui qui quondam in | 5 |
| eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias | |
| alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est com- | |
| municata cum eis re publica fidelis <esse>, qui etiam expertes | |
| eius fidem suam semper praestiterunt. His igitur omnibus | |
| victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est despe- | 10 |
| rationem victoriae? | |
| Quid si ne potest quidem ulla esse pax? Quae enim est | 11.1 |
| condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil con- | |
| cedi potest? Multis rebus a nobis est invitatus ad pacem | |
| Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante | |
| me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. De- | 5 |
| nuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: | |
| oppugnavit etiam vehementius. Et ad eum legatos de pace | |
| mittemus qui pacis nuntios repudiavit? Verecundioremne | |
| coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum | |
| misit mandata ad senatum? Atqui tum ea petebat quae | 10 |
| videbantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse | |
| concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis | |
| iudiciis ignominiisque concisus: nunc ea petit quae dare | |
| nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos | |
| confiteri. Senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus: | 12.1 |
| num ea vera possumus iudicare? Leges statuimus per vim | |
| et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem | |
| teneri: num eas restitui posse censetis? Sestertium septiens | |
| miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: | 5 |
| num fraude poterit carere peculatus? Immunitates ab eo | |
| civitatibus, sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus | |
| eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis? Quod si ea | |
| quae decrevimus obruere volumus, num etiam memoriam re- | |
| rum delere possumus? Quando enim obliviscetur ulla po- | 10 |
| steritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Vt | |
| centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis | |
| eluatur, num elui praedicatio crudelitatis potest? Vt media | |
| praeteream, quae vetustas tollet operum circum Mutinam | |
| taetra monumenta, sceleris indicia latrocinique vestigia? | 15 |
| Huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habe- | 13.1 |
| mus, per deos immortalis! quod remittamus? An Galliam | |
| ultimam et exercitum? Quid est aliud non pacem facere, sed | |
| differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere | |
| etiam victoriam? An ille non vicerit, si quacumque con- | 5 |
| dicione in hanc urbem cum suis venerit? Armis nunc | |
| omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot | |
| perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora | |
| sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre | |
| non possumus. Quid censetis, cum tot uno tempore in- | 10 |
| ruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne | |
| nos nostris consiliis victos in perpetuum fore? Ponite ante | 14.1 |
| oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum | |
| Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis | |
| solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones | |
| quidem Numisios et Mustelas Seios contemnere. Cum eis | 5 |
| facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, | |
| amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, | |
| Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. Excessurum | |
| se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, | |
| si—quod di omen averterint!—rem publicam oppressisset | 10 |
| Antonius. Quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam | 15.1 |
| rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam | |
| facinerosi recepti sint? Quos nondum tantis parricidiis con- | |
| taminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos | |
| tolerabilis censes civitati fore? Aut isto tuo, mihi crede, | 5 |
| consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem | |
| et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque | |
| in patria cadendum est. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohor- | |
| tationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, | |
| inflammatus populus Romanus non solum audivit sed | 10 |
| etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute? | |
| Idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem | 16.1 |
| omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo | |
| et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, | |
| cur non rogamur? si postulandam, quid timemus? | |
| In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear | 5 |
| in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus | |
| Romanus sit? Ita fiet ut si quid remissum aut concessum | |
| sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi | |
| potestas a me concessa videatur. Quod si habenda cum | 17.1 |
| M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona | |
| ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. Ego | |
| numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum lega- | |
| torum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam | 5 |
| sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam; ego prin- | |
| ceps sagorum; ego semper illum appellavi hostem, cum | |
| alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. | |
| Nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; | |
| neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et | 10 |
| ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam deni- | |
| que M. Antoni domum sum semper invectus. Itaque ut | 18.1 |
| alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi | |
| vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me | |
| querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius | |
| sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem | 5 |
| illum et constantem senatorem, avunculum tamen; Cale- | |
| num procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, | |
| vehementissimum et fortissimum consulem factum iam | |
| putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio | |
| a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae volun- | 10 |
| tatis. Inter has personas me interiectum amici Antoni | |
| moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel | |
| liberales esse coepimus. Proficiscantur legati optimis | 19.1 |
| ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur | |
| Antonius. Quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, | |
| patres conscripti, consulere debetis. Parcite oculis saltem | |
| meis et aliquam veniam iusto dolori date. Quo enim | 5 |
| aspectu videre potero—omitto hostem patriae, ex quo mihi | |
| odium in illum commune vobiscum est—sed quo modo | |
| aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius | |
| de me acerbissimae contiones? Adeone me ferreum puta- | |
| tis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui | 10 |
| nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis | |
| audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio | |
| Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec | |
| Antoniana saxa proiectus est. An L. Antonium aspicere | 20.1 |
| potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi | |
| me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. | |
| Atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega | |
| Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos | 5 |
| aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis | |
| dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. | |
| Non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo prae- | |
| tores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non | |
| Trebellium, non T. Plancum. Non possum animo aequo | 10 |
| videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit | |
| fastidio meo, sed caritate rei publicae. Sed vincam animum | 21.1 |
| mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero | |
| frangere, occultabo. Quid? vitae censetisne, patres con- | |
| scripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi | |
| quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit | 5 |
| ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; | |
| vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non | |
| debet. Is enim sum, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, | |
| sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acer- | |
| bissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut | 10 |
| non obstarem rei publicae, ne quid adrogantius videar | |
| dicere. Quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo | 22.1 |
| cogitandum putatis? Hic cum essem in urbe ac domi, | |
| tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amico- | |
| rum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: | |
| quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, | 5 |
| nullasne insidias extimescendas? Tres viae sunt ad Muti- | |
| nam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus | |
| libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; | |
| cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum edide- | |
| rim, cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiae | 10 |
| meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. | |
| Tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero | |
| Aurelia, media Cassia. Nunc, quaeso, attendite num aber- | 23.1 |
| ret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat | |
| Cassia. Scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit | |
| Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? Nobiscum nec | |
| animo certe est nec corpore. Si autem aut domi est aut | 5 |
| non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. Quis | |
| igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? | |
| Dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper | |
| amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam | |
| aperte est factus inimicus. Possum Cassiam vitare, <tenere> | 10 |
| Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius vene- | |
| rit, poterone Ariminum tuto accedere? Restat Aurelia. | |
| Hic quidem etiam praesidia habeo; possessiones enim sunt | |
| P. Clodi. Tota familia occurret; hospitio invitabit propter | |
| familiaritatem notissimam. Hisce ego viis me committam | 24.1 |
| qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die rever- | |
| terer, ire non sum ausus? Domesticis me parietibus vix | |
| tueor sine amicorum custodiis. Itaque in urbe maneo, si | |
| licebit, manebo. Haec mea sedes est, haec vigilia, haec | 5 |
| custodia, hoc praesidium stativum. Teneant alii castra, | |
| gerant res bellicas; occiderint hostem; nam hoc caput est; | |
| nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas | |
| vobiscum pariter tuebimur. Neque vero recuso munus | |
| hoc: quamquam populum Romanum video pro me recu- | 10 |
| sare. Nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. Res | |
| declarat. Vicesimus annus est cum omnes scelerati me | |
| unum petunt. Itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae | |
| poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit | |
| sibi. Timide hoc dicam; scio enim quidvis homini acci- | 15 |
| dere posse—verum tamen semel circumsessus lectis valen- | |
| tissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime | |
| possem exsurgere. Possumne igitur satis videri cautus, satis | 25.1 |
| providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso | |
| commisero? Gloriam in morte debent ei qui in re publica | |
| versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vitupera- | |
| tionem relinquere. Quis bonus non luget mortem Treboni? | 5 |
| quis non dolet interitum talis et civis et viri? At sunt qui | |
| dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolen- | |
| dum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. | |
| Etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapi- | |
| entes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. | 10 |
| Cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt | |
| omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quae- | |
| renda. Quis enim audeat luci, quis in militari via, quis | |
| bene comitatum, quis inlustrem aggredi? Haec neque hoc | |
| tempore neque in me valent. Non modo enim poenam | 26.1 |
| non extimescet qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam | |
| sperabit a latronum gregibus et praemia. Haec ego in urbe | |
| provideo: facilis est circumspectus unde exeam, quo pro- | |
| grediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. Num | 5 |
| idem in Appennini tramitibus facere potero? in quibus | |
| etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, | |
| animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis lega- | |
| tionis attendere. Sed effugi insidias, perrupi Appenninum: | |
| nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum | 10 |
| est. Quinam locus capietur? Si extra castra, ceteri vide- | |
| rint: ego me vix tuto futurum puto. Novi hominis furo- | |
| rem, novi effrenatam violentiam. Cuius acerbitas morum | |
| immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari | |
| solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, | 15 |
| taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus | |
| atque impias abstinebit. Memini conloquia et cum acerri- | 27.1 |
| mis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. | |
| Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem | |
| tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marso- | |
| rum, inter bina castra conlocutus est: quo quidem <die> memini | 5 |
| Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum | |
| Roma venire, doctum virum atque sapientem. Quem cum | |
| Scato salutasset, 'Quem te appellem?' inquit. At ille | |
| 'Voluntate hospitem, necessitate hostem.' Erat in illo | |
| conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; | 10 |
| mediocre etiam odium. Non enim ut eriperent nobis socii | |
| civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum | |
| Scipione inter Cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, | |
| alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de | |
| suffragiis populi, de iure civitatis leges inter se et con- | 15 |
| diciones contulerunt. Non tenuit omnino conloquium illud | |
| fidem: a vi tamen periculoque afuit. Possumusne igitur in | |
| Antoni latrocinio aeque esse tuti? Non possumus; aut, | |
| si ceteri possunt, me posse diffido. Quod si non extra | 28.1 |
| castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? | |
| In nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. | |
| Reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per | |
| litteras. Ergo erimus in castris, meaque ad omnia postu- | 5 |
| lata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, | |
| isse, redisse me putatote: legationem confecero. Omnia ad | |
| senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit | |
| Antonius. Neque enim licet aliter neque permissum est | |
| nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis per- | 10 |
| mitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu | |
| mandata accepimus. Quae cum agam in consilio non | |
| nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne | |
| imperita militum multitudo per me pacem distineri putet? | |
| Facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; | 29.1 |
| nam Martiam et quartam nihil cogitantis praeter dignitatem | |
| et decus comprobaturas esse certo scio: quid? veteranos | |
| non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quo- | |
| nam modo accipiant severitatem meam? Multa enim falsa | 5 |
| de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt, quorum | |
| commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, | |
| auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt | |
| turbulentis, credunt suis. Sunt autem fortes illi quidem, | |
| sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi | 10 |
| Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad | |
| suam vim omnia nostra consilia revocantes. Horum ego | 30.1 |
| cogitationem non vereor; impetum pertimesco. Haec quo- | |
| que tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis | |
| fore? Cum enim et vestram auctoritatem meo more de- | |
| fendero et meam fidem rei publicae constantiamque praesti- | 5 |
| tero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi | |
| etiam qui invident extimescendi. Custodiatur igitur vita | |
| rei publicae mea, quoad vel dignitas vel natura patietur, | |
| patriae reservetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si | |
| ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. Haec cum ita | 10 |
| sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, | |
| non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. Om- | |
| nino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non | |
| periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. De qua | |
| mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque | 15 |
| etiam considerandum puto idque potissimum faciendum | |
| quod maxime interesse rei publicae iudicaro. |